|
CAPUT II.
PSYCHOLOGIA RATIONALIS.
SECTIO I.
NATURA ANIMAE IIUMANAE.
§ 740
ANIMA HUMANA*) est anima, quae cum corpore humano in artissimo est
commercio. Cumque anima cum corpore, quocum est in artissimo commercio,
constituat ANIMAL**): anima humana cum corpore,
[293]
quocum est in artissimo
commercio, constituit animal, quod HOMINEM***) dicimus.
*) eine menschliche Seele. **) ein Thier. ***) einen Menschen.
§ 741
Anima humana sibi corpus suum repraesentat pro arbitrio, §. 740. Ergo
affit, §. 210, movet etiam corpus suum, §. 740, 734. Ergo appetit et aversatur,
§. 712. Ergo agit et est vis repraesentativa corporis sui, §. 210. Corpus humanum
est materia, §. 296, hinc divisibile, §. 427, adeoque interne mutabile, §. 244,
adeoque ens finitum, §. 255, actuale, pars mundi, §. 354. Ex positu corporis
humani in universo cognosci potest, cur anima humana obscure, clare, distincte
repraesentet haec, non alia, §. 740, 736. ERGO ANIMA HUMANA*) est vis repraesentativa
universi pro positu corporis humani in eodem, §. 513, 155.
*) die menschliche Seele.
§ 742
Ad cogitationem requiritur 1) perceptio rei, 2) notarum ad eam distinguendam
sufficientium, §. 524, 3) ipsa eius distinctio, §. 67. Est autem accidens
cogitatio, §. 191. Ergo non potest exsistere,
[294]
nisi in substantia, vel substantiarum
aggregato, §. 194. Substantiarum aggregatum, ex cuius partium
mutationibus vel accidentibus collectis, quarum nulla iam esset cogitatio, demum
resultaret cogitatio in toto, esset MATERIA COGITANS. Haec in mundo esset aggregatum
substantiarum finitamm, §. 354, quarum una plus conferret ad cogitandum,
quam reliquae, §. 272, a quibus auxilia pateretur, §. 210, 321. Sed haec patietur,
non nisi idealiter, §. 451, 463. Ergo in mundo in omni materia cogitante esset
una substantia, in cuius unica vi omnia ad cogitationem requisita a finitis praestanda
rationem sufficientem haberent, §. 210, 212, et tamen 1) haec substantia
dati aggregati dominans numquam cogitaret per se, quod contra §. 30, 220,
2) omnia ad cogitationem requisita, a finitis praestanda, haberent rationem sufficientem
in data substantia dominante, per demonstrata, simulqne non, nisi per
aggregatum substantiarum demum actuanda essent, i. e. non, nisi in plurium
substantiarum finitarum vi rationem sufficientem haberent, §. 210, q. a., §. 7.
Materia cogitans est in mundo impossibilis. Quicquid cogitare potest, aut est
substantia, monas, §. 234, aut totum, cuius substantia, quae cogitare potest,
pars sit. Ergo omnis anima est substantia,
[295]
monas, §. 504. Quicquid intelligere
potest, potest cogitare, §. 69. Ergo quicquid intelligere potest, aut
est substantia, monas, spiritus, §. 402, aut totum, cuius spiritus pars est. Totum
spirituum est (persona moralis) CORPUS MYSTICUM. Anima intellectualis est
spiritus, §. 504, cf. §. 402, 296. Anima humana est substantia, §. 740. Ergo
monas, spiritus, §. 741.
§ 743
Anima humana subsistit per se, §. 742, 192. Ergo non est phaenomenon
substantiatum, §. 193. Cum tamen repraesentet pro positu corporis humani in
universo, quod est in perpetuo raotu, §. 417, 296, hinc semper positum suum
mutat, §. 283, 281, repraesentationes eius semper mutantur, §. 512. Quae cum
sint determinationes animae humanae internae, §. 37, 741, anima humana est
interne mutabilis substantia, hinc contingens, §. 202, et finita, §. 255. Omnem
animam humanam finitam esse et contingentem substantiam ita quoque patet,
anima humana repraesentat pro positu corporis, §. 741. Ergo quaedam distincte
quaedam minus distincte percipit, §. 512. Iam vero distincte quid concipere est
realitas, §. 515, 531. Ergo anima humana habet gradum realitatis non maximum,
[296]
§. 161, hinc limitem, §. 248. Ergo finita et contingens est, §. 257
substantia, §. 742.
§ 744
Anima humana cognoscit, appetit et aversatur, §. 741. Hae sunt actiones
partialiter diversae, §. 267. Ergo anima humana habet diversas partialiter facultates,
§. 216, quae non stricte vires dicuntur, §. 197, 59, per unicam potius animae
vim repraesentativam stricte dictam concipiuntur, §. 521—720, nec sunt
extra se invicem positae, dum accidentia, §. 191, non sint extra suam substantiam,
§. 194, nec dicuntur accurate in se invicem agere, dum actio non sit proprie
nisi substantiae, §. 210, multo minus in se invicem influere, §. 211.
§ 745
Anima humana monas, §. 742, contingens, §. 743, non potest oriri, nisi ex
nihilo, §. 236, non potest interire, nisi per annihilationem, §. 237, non extensa
est, nec spatium replet, §. 241, i. e. non est in loco repletive, §. 241. Coexsistens
tamen simultaneis extra eam positis, est in spatio, §. 239, et loco, §. 281,
ita, ut alia extra eam posita ipsi sint propiora, alia remotiora, §. 288, 282.
Complexus simultaneorum
[297]
ANIMAE HUMANAE propiorum si SEDES*) eius
dicatur: corpus humanum prae aliis corporibus, et quaedam eius partes prae
aliis membris sunt sedes animae, §. 409.
*) der Sitz der menschlichen Seele.
§ 746
Anima humana non habet magnitudinem quantitativam, §. 744, 243, et est
indivisibilis, §. 244. Interitus per divisionem est CORRUPTIO PHYSICA*). Ergo
corruptio physica est animae humanae in se impossibilis, §. 15, 745, i. e. anima
humana est absolute INCORRUPTIBILIS PHYSICE**).
*) das Zergehn. **) unzergänglich, unauflöslich, unverweslich, unzerstörbar.
§ 747
Anima humana non admittit quidem triplicem dimensionem extensorum,
§. 290, 745, possibilis tamen eius cognitio philosophica et mathematica, sicut
humani corporis, §. 743, 249. Homo constat anima et corpore finitis, §. 741,
743, hinc interne mutabilis, §. 740, est ens finitum et contingens, §. 202, 257.
Ergo possibilis est hominis cognitio philosophica, et mathematica, §. 249, i. e.
ANTHROPOLOGIA philosophica, et mathematica s. ANTHROPOMETRIA, sicut empirica
per experien-
[298]
tiam. Complexus regularum in cognoscendo homine observandarum
est ANTHROPOGNOSIA.
§ 748
Mutato ente finito in infinitum, infinitum oriretur, §. 125, 227, nec aeternum
esset, §. 302, quod absolute impossibile, §. 252. Mutatio hominis in ens
infinitum est APOTHEOSIS*), ergo apotheosis est absolute impossibilis.
*) Vergötterung.
§ 749
Animarum humanarum vel duarum tantum similitudo et aequalitas totalis
est impossibilis, §. 271, 272. Ergo totalis convenientia seu identitas sensuum,
imaginationum, praevisionum, iudiciorum, gustuum, taediorum, voluptatum, stimulorum,
motivorum, errorum, appetitionum, aversationum, volitionum, nolitionum
in pluribus hominibus, vel paucissimis, est chimaera, §. 590.
§ 750
Anima humana corpus suum movet, §. 740, 734. Ergo habet FACULTATEM
movendi quid extra se positum, i. e. LOCOMOTIVAM, §. 216, quae ut reliquae facultates
animae, §. 744, actuatur per
[299]
vim eius repraesentativam universi
pro positu corporis, §. 741, 417.
§ 751
Anima humana sibi quasdam huius universi partes, ut singulares, repraesentat,
§. 740, 736, ergo ut omnimode determinatas, §. 148. Ad omnimodam
determinationem partiura huius mundi nexus earundem cum singulis reliquis
pertinet, §. 357. Ergo anima humana sibi quaedam repraesentat, ut connexa
cum singulis mundi partibus. Iam vero unum cognosci non potest, ut connexum
cum altero, nisi cognoscatur alterum quomodocumque, §. 14. Ergo anima humana
singulas huius universi partes percipit, ergo et singulos huius universi
status percipit, §. 369.
§ 752
Anima humana pro positu corporis sui repraesentat sibi statum mundi
praesentem, i. e. sentit, §. 534, 751, praeteritum, i. e. imaginatur, §. 557, futurum,
i. e. praevidet, §. 595. Sensationes animae humanae sunt repraesentationes singularum
mundi partium sibi simultanearum, minus vel magis distinctae, confusae,
vel obscurae, prout obiecta earum se ad corpus humanum habent, §. 751. Imaginationes
animae humanae sunt repraesentationes singularum
[300]
mundi partium
praeteritarum, quae animam sentientem antecesserunt, s. ante illum sensationis
actum exstiterunt; et hae quoque imaginationes sunt distinctae, confusae,
obscurae, magis vel minus, prout obiecta earundem se ad corpus humanum
habuerunt, §. 751. Praevisiones animae humanae sunt repraesentationes singularum
mundi partium futurarum, post sentientis animae actum exstiturarum,
minus vel magis distinctae, confusae, obscurae, prout obiecta earundem se ad
corpus humanum habitura sunt, §. 751.
§ 753
Eodem modo, quo §. 752 de sensatione e. c. evicit eam esse in omni anima
humana, ostendi id potest de reliquis animae actibus per experientiam in anima
humana deprehendendis, per psychologiam empiricam enumeratis, §. 576 seqqu.
§ 754
Anima humana pro positu corporis sui distincte repraesentat, §. 741. Ergo
intelligit, §. 402, et est spiritus, §. 742, 216. Hinc denuo patet, omnes animas
humanas esse inaequales et unam omnium perfectissimam, §. 405. Anima
humana est spiritus finitus, §. 743, pars huius mundi, §. 355.
[301]
§ 755
Omnis spiritus est substantia, §. 402. Ergo vis, §. 199, hinc quorundam
accidentium inhaerentiae ratio sufficiens, §. 197, adeoque agens, §. 210. Cumque
sit substantia intellectualis, §. 402, quasdam distinctas repraesentationes actuandi
facultatem habet, §. 216. Ergo ad eas vim suam determinandi, §. 210,
hinc appetendi, §. 663. Quicquid appetit, eius oppositum aversatur, hinc spiritus
habet facultatem aversandi, §. 663. Appetitiones aversationesque spiritus sunt
eius determinationes internae, §. 37. Ergo sunt cum reliquis eius determinationibus
internis in universali nexu, §. 49. Ergo etiam cum reliqua ipsius cognitione,
quae determinatio interna est, §. 37, adeoque fiunt pro lubitu spiritus,
§. 712. Ergo spiritus habet arbitrium, §. 712, cumque lubitus ipsius possit
distinctus esse, §. 402, liberum seu libertatem, §. 719.
§ 756
Anima humana spiritus est, §. 754. Ergo habet libertatem, §. 755. Cumque
spiritualitas, intellectualitas, personalitas, §. 641, 754, libertas, simplicitas
absoluta, §. 744, et incorruptibilitas ipsi conveniant absolute necessario, §. 746,
non sunt eius modi, §. 108, hinc aut essentialia, aut attributa,
[302]
quia sunt
determinationes internae, §. 37, 52. Una eorum sublata tolleretur anima humana,
§. 63. Hinc anima humana, quae prorsus nequeat distincte quid concipere, nec
ex distincto se lubitu determinare, amittens omnem personalitatem et libertatem,
constans pluribus viribus, ut partibus extra se invicem ponendis, et corrumpenda
physice sunt chimaerae, §. 590.
§ 757
Anima humana est immaterialis et incorporea, §. 744, 422. Qui negat
animam humanam esse immaterialem substantiam, est MATERIALISTA SIGNIFICATU
PSYCHOLOGICO, cf. §. 395, et fallitur, sive eam pro mero corporis accidente habeat,
§. 742, sive pro atomo materiali, §. 429, sive pro quocumque corpusculo subtilissimo,
§. 426. Materialista universalis est etiam significatu psychologico talis,
§. 395, sed non omnis animam humanam materialem substantiam putans materialista
necessario universalis est, §. 395.
§ 758
Vis repraesentativa universi pro positu corporis humani in eodem, cum
hinc pendentibus ipsius modis, est complexus determinationum animae internarum,
quae mutationum eius et inhaerentium ipsi accidentium
[303]
principia
sunt §. 751–755. Ergo vis eadem cum determinationibus suis ex positu corporis
pendentibus est natura animae humanae, §. 430. Hinc quicquid per hanc
vim secundum leges regulasque singularum facultatum determinatam actuatur
in anima humana, est naturale animae humanae, §. 470, quatenus contradistinguitur
supernaturali, §. 469. Hoc significatu actiones etiam liberae et morales
animae sunt naturales, §. 756, 755, licet non sint mere naturales, §. 709.
Praeter hunc proprium significatum naturae in anima humana, et hinc naturalis
in eadem, sunt alii improprii, et synecdochici, nunc ex confusione partis cum
toto male orti, nunc inde quod ex peculiari modo, modificatione, vel statu naturae
in anima humana conceptibilibus peculiare nomen inhaesit, et tunc reliquis naturalibus
peculiari nomine destitutis, tale adeptis si contradistinguenda fuerunt,
nomen generis remansit in significatu strictiori. Sic e. g. connata nonnumquam
naturalia dicuntur contradistincta acquisitis, naturalia contradistinguuntur artificialibus,
socialibus, arbitrariis, per consuetudinem demum impetratis, e. c. cf.
§. 710.
§ 759
Quae in anima humana sibi succedunt naturalia animae humanae secundum
leges
[304]
vi ipsius praescriptas, fiunt respectu animae humanae secundum
cursum naturae, §. 758, 471, et cum iis, quae coexsistunt in anima humana
secundum easdem leges, contingunt secundum ordinem naturae respectu animae
humanae, §. 473. Praeternaturalia, quae per vim ipsius repraesentativam pro
positu corporis sui, secundum leges regulasque facultatum ipsius, non actuantur,
quae si nec actuentur per naturam universam, sunt supernaturalia, §. 474.
§ 760
Anima humana mundi optimi est in nexu universali pneumatico, et pneumatico-mechanico
maximo, §. 464, 754. Ergo connectitur cum singulis optimi
mundi spiritibus et corporibus, §. 48, at inaequaliter, §. 272. Ergo cum uno
corpore, cum uno spiritu maxime, §. 161.
SECTIO II
SYSTEMATA PSYCHOLOGICA.
§ 761
SYSTEMATA PSYCHOLOGICA sunt sententiae, quae videntur ad explicandum
animae et corporis in homine commercium aptae. Ergo systemata psychologica
sunt systemata particularia, §. 462, vel
[305]
simplicia, vel composita. §. 457.
Illorum nullum possibile, praeter systema harmoniae praestabilitae, influxus
physici, et causarum occasionalium forsitan psychologicum, §. 458.
§ 762
Posito uno ex systematis generalibus simplicibus, ponitur etiam unum ex
psychologicis simplicibus, §. 761, 457. Ergo demonstrata harmonia praestabilita
universali. §. 463, demonstrata simul est harmonia praestabilita psychologica.
Posito tamen uno ex systematis psychologicis simplicibus non necessario unum
aut simillimum ex generalibus ponendum est, §. 761, 457. Si anima et corpus
humanum possunt per harmoniam praestabilitam in artissimo esse commercio,
connectuntur etiam per harmoniam praestabilitam in mundo optimo, §. 461, ita,
ut influxus physicus aut systema causarum occasionalium non admittenda sint,
nisi ubi impossibile per harmoniam praestabilitam commercium, §. 462.
§ 763
Systema iniluxus physici psychologicum, quia simplex est, ponit omnes
omnium animarum corporumque humanorum mutationes harmonicas contingere
per influxum physicum, §. 457. Ergo si vel unica
[306]
mutatio unius animae
vel corporis humani harmonica, probari potest possibilis per harmoniam praestabilitam
in mundo optimo: systema influxus physici in mundo optimo locum
habere amplius defendi nequit, §. 762. Systema harmoniae praestabilitae psychologicum,
quia simplex est, ponit omnes omnium animarum corporumque
humanorum mutationes harmonicas contingere per harmoniam praestabilitam,
easdem per solam vim infinitam contingere ponit ob eandem rationem systema
causarum occasionalium psychologicum, §. 457. Ergo si vel una unius animae
vel corporis humani mutatio harmonica impossibilis esset in optimo mundo per
harmoniam praestabilitam: systema eius psychologicum locum habere in mundo
optimo amplius defendi non posset. Si vel una unius animae vel corporis
humani mutatio harmonica per harmoniam praestabilitam aut influxum physicum
possibilis est in mundo optimo: nec systema causarum occasionalium amplius
locum habere in mundo optimo defendi potest, §. 762, 460. Systema influxus
physici psychologicum non magis. quam systema harmoniae praestabilitae et
causarum occasionalium, patet per experientiam, §. 737, 738.
[307]
§ 764
Systema influxus physici psychologicum ponit animam humanam in corpus
suum. corpus humanum in animam suam in mutationibus harmonicis influere
realiter, §. 761, 450. Hinc per systema influxus physici psychologicum 1) in
nullis mutationibus harmonicis, in corpore humano contingentibus, corpus agit
vi propria, §. 212. Iam vero omnes mutationes corporis humani, ut partis mundi,
quem anima repraesentat, possunt ex vi animae sufficienter cognosci, §. 354,
751. Ergo omnes sunt harmonicae, §. 448, et in nullis suis mutationibus corpus
agit, secundum systema influxus physici psychologicum, vi propria, in
omnibus realiter patiens ab anima. Si numquam agit corpus, nec reagit, §. 213.
Ergo per systema influxus physici est in mundo actio transiens animae in corpus
humanum sine reactione, quotiescumque anima in corpus suam agit, quod
vel semel fieret contra §. 410,
§ 765
Per systema influxus physici psychologicum ponitur 2) corpus humanum
in animam suam influere realiter, quotiescumque contingit in anima humana
mutatio, quae ex vi corporis sufficienter cognosci potest,
[308]
§. 764, 448.
Ergo in mutationibus harmonicis, in anima obviis, per systema influxus physici
psychologicum, realiter influit corpus, quod tamen in nullis suis mutationibus
umquam agere per idem systema ponendum est, §. 764. Per systema influxus
physici sentiendo anima prorsus non agit, §. 212, cum tamen vi sua propria
sibi repraesentet statum mundi praesentem non minus, quam reliquos, §. 751.
§ 766
Corpus humanum constat elementis, §. 420, monadibus, repraesentantibus
mundum suum, ex quibus singulis singulae eius partes cognosci possunt, §. 400,
hinc et singulae mutationes animae, partes mundi, §. 354. Ergo omnis actio
animae est mutatio harmonica, §. 448, 22. Iam omnis animae volitio et nolitio
est actio eius, §. 210, 690. Ergo omnis animae humanae volitio et nolitio est
mutatio harmonica eiusdem. Iam per systema influxus physici psychologicum
anima humana in mutationibus suis harmonicis nullis agit vi propria, sed realiter
patitur a corpore. Ergo per systema influxus physici anima in omnibus suis
volitionibus nolitionibusque, nil quicquam agens, patitur a corpore, quod contra
libertatem, §. 755.
[309]
§ 767
Per systema causarum occasionalium psychologicum 1) corpus humanum
non agit in ullis suis mutationibus harmonicis, sed ens infinitum, §. 761, 452,
unde eodem modo, quo §. 764 ostendebatur, patet, per systema assistentiae corpus
in nullis suis mutationibus agere, sed solum ens infinitum. 2) Per idem
systema anima humana non agit in mutationibus suis harmonicis, sed ens infinitum
solum, §. 761, 452, unde eodem modo, quo §. 766 ostendebatur, patet,
per systema assistentiae psychologicum animam humanam in nullis volitionibus
nolitionibusque suis quicquam agere, et tantum realiter pati in iis ab ente infinito,
quod itidem contra libertatem, §. 755.
§ 768
Per systema harmoniae praestabilitae psychologicum utraque pars commercii
in se occurrentes mutationes harmonicas actuat vi propria ab altera parte
Realiter patiens, §. 761, 448, hinc per systema harmoniae praestabilitae psychologicum
ponuntur 1) motus arbitrarii corporis non minus, quam mere naturales
ac vitales, per mechanismum ipsius et corporum illud circumdantium sufficienter
determinari, 2) sensationes animae per ipsius vim repraesentativam
[310]
non
minus, quam liberrimas ipsius quasvis cogitationes. determinari sufficienter.
§. 758, 433.
§ 769
Pone harmonistam psychologicum rationem daturum mutationis alicuius
harmonicae in homine, eamque petentem 1) ex vi ipsius illius partis commercii
in qua mutatio harmonica observatur, 2) ex altera parte commercii, quam ipse
supponit idealiter influere, 3) ex vi infinita, quam statuit concurrere, pone, inquam,
eum falli, certissime veram rationem dedit, §. 448, 450, falsam licet per
hypothesin addiderit. Pone in eodem casu influxionistam aut occasionalistam
falli, magnam ille verae rationis partem non praeteriit solum, sed et negavit,
§. 450, 452.
SECTIO III.
ORIGO ANIMAE HUMANAE.
§ 770
Dum homo concipitur, anima in artissimo commercio futura cum eius corpore,
quale in his terris hominibus est, aut iam praeexstitit, aut in ipsa conceptione,
aut paullo post eam exsistere demum incipit. Qui primum ponit,
PRAEEXISTENTIANUS*) vocatur.
*) ein Freund des Vorherdaseins.
[311]
§ 771
In ipsa conceptione, aut paullo post eam, incipere demum exsistentiam
animae humanae qui ponunt, aut eam ex parentibus oriri volunt et TRADUCIANI*)
vocantur, aut eam admittunt tunc primum exsistentem ex nihilo, et dicuntur
INDUCIANI**) (infusiani, coexsistentiani).
*) ein Freund des Ursprungs durch den Übergang. **) ein Freund der
augenblicklichen Schöpfung.
§ 772
Qui animam humanam ponit actuatam ex nihilo, CREATIANUS*) appellatur.
Hinc inducianus est creatianus, §. 771. Praeexsistentianus potest esse creatiantis,
§. 770. Traducianus non est creatianus, et v. v., §. 771. Traduciani sive ex
parentum anima, ut flammulam ex flammula, sive ex eorundem corpore, derivent
oriundam animam, aut oriri animam novam admittere tenentur ex parte
parentum simplici, aut ex composita, §. 224. Si prius: anima non oritur, sed
praeexsistit, §. 227; si posterius: anima nova non erit monas, sed compositum
stricte dictum, §. 225, quod contra §. 756, 757. Anima non potest oriri, nisi
ex nihilo, §. 745. Ergo non oritur ex parentibus, §. 228.
*) ein Freund der unmittelbaren Schöpfung.
[312]
§ 773
PROPAGATIO ANIMARUM HUMANARUM PER TRADUCEM*) si dicatur unitio aliarum
aliarumque semper animarum humanarum cum corpore, quale in his terris
hominibus est, per continuam parentum subolisque successionem in mundo, qua
genus humanum, quale in his terris est, ita propagetur, ut animae cum corporibus
prolis transeant et traducantur ex corporibus parentum in sua loca
propria, magis seorsim ubi habitent, potest concipi, 1) ut ortum animae simul
involvat, i. e. ut anima interveniente conceptionis actu cum corpore, quale in
his terris homini est, in artissimum Ventura commercium simul statuatur oriri,
idque iterum vel ex parentibus, de quo §. 772, vel a parentibus, sumendo
deum posse determinatam vim animae humanae indere, qua non nisi suae speciei
aliqua individua possit ex nihilo producere, concurrente ipsius vi creatrice
realitates plurimas in anima oriunda praestante, non nisi limitatis admodum
aliquibus realitatibus ab anima parentum proficiscentibus. Hanc sententiam
ponens dici potest CONCREATIANUS**).
*) die Fortpflanzung menschlicher Seelen durch den Übergang. **) ein
Freund der mitgetheilten Schöpfers-Kraft.
[313]
§ 774
Propagatio animarum humanarum per traducem potest concipi, 2) ut ortum
animae non involvat, sed praeexsistens anima statuatur iam exstitisse ante
interveniente m conceptionis actum in artissimo commercio cum parte seminis,
aut accuratius animalculo spermatico, et sic retro, per plures generationes, sensim
aucta et evoluta, ipsius animae vi repraesentativa, prout paullatim propius
propiusque transformationi suae magnae et incrementis factum est corpus animalculi
spermatici electi, quod in maius theatrum prodiret, §. 773.
§ 775
Ortus animae et propagatio animae per traducem possunt distingui, §. 773,
771. Ortum etiam animae per traducem qui ponunt ex parentibus, distingui
possunt ab iis, qui eundem ponunt a parentibus derivandum, §. 773, 772. Ergo
non omnis, traducem quomodocumque intellectum admittens, materialismi psychologici
reus est, §. 772, 757.
[314]
SECTIO IIII.
IMMORTALITAS ANIMAE HUMANAE.
§ 776
Quamdiu vel unica minima mutatio enti naturalis, vel generatim unicum
Minimum accidens enti naturaliter inhaeret, durat eius natura, §. 469, 29. et
ens vivit, §. 430. Quod si omnes mutationes enti naturales, vel generatim
omnia ipsi naturaliter inhaerentia accidentia finiuntur s. cessant. finitur eius
natura, §. 469, 23, et ens moritur, §. 430. Ergo VITA CORPORIS HUMANI*). s.
duratio naturae eius, qua pollet, ut corpus humanum, continuatur. superstite
vel unico minimo motu vitali vel arbitrario, ipsi, qua corpus humanum est.
naturali, §. 733, 740. MORS CORPORIS HUMANI**), s. finis eius naturae, qua
pollet, ut corpus humanum, est omnimoda motuum vitalium et arbitrariorum
cessatio. Ergo mors definita §. 556 est mors corporis humani.
*) das Leben. **) der Tod des menschlichen Leibes.
§ 777
Animal cum sit compositum ex anima et corpore, cum quo illa est in
artissimo
[315]
commercio, §. 740, natura eius est composita ex natura corporis
et animae in commercio artissimo positorum, §. 430. Hinc quaedam mutationes
harmonicae animae corporisque in artissimo commercio positorum dum exsistunt,
VIVIT ANIMAL*). Cessatio omnium actionum harmonicarum animae et corporis
in artissimo commercio positorum, est MORS ANIMALIS**). Iam per mortem
corporis cessant omnes harmonicae mutationes animae et corporis morientis in
artissimo commercio positorum, §. 776, 448. Ergo mors corporis est etiam mors
animalis, mors corporis humani mors hominis, §. 740. Ergo mors §. 556 definita
est mors hominis, §. 776.
*) lebt. **) stirbt das Thier.
§ 778
MORS ANIMALIS vel ABSOLUTA*) est, cessatio omnium cum omni corpore
animali mutationum animae harmonicarum, vel RESPECTIVA**) tantum (transformatio
et metamorphosis animalis), cessatio mutationum harmonicarum animae
cum aliquo certo tantum corpore, quocum in artissimo fuerat commercio. Mors
hominis vel absoluta est, vel respectiva tantum, i. e. moriente corpore, quale in
Ms terris hominibus esse experimur, aut omne
[316]
animae humanae cum aliquo
corpore cessat commercium artissimum, aut venit cum alio in novum eiusmodi
commercium, §. 776, 777.
*) der schlechterdings. **) der nur verhältnissweise so genannte Tod des
Thieres.
§ 779
Cum quotidie quaedam partes corporis humani cessent esse cum anima in
artissimo commercio, quaedam in illud veniant, patet, quo sensu dici possit
homo quotidie mori, quotidie reviviscere, §. 777. Sententia, qua mors hominis
nil. nisi transformatio animalis, esse ponitur, vocatur EXSILIUM MORTIS*) (absolutae).
*) der aufgehobne Tod.
§ 780
VITA ANIMAE HUMANAE*) s. naturae eius duratio, continuatur, dum vel unicum
minimum superstes est accidens ipsi qua est anima humana naturale, §. 776.
Iam autem, dum durat anima humana, in eadem est perceptio s. repraesentatio
Status mundi et sui praeteriti, praesentis et futuri, §. 742, 400, quae pro positu
certi corporis possit esse distincta, §. 741, accidens, §. 191, ipsi naturale, §. 758.
Ergo anima humana, dum exsistit, vivit. MORS ANIMAE HUMANAE**) s. finis naturae
eius est
[317]
simul exsistentiae. Iam omnis animae humanae exsistentia,
natura, vita est in se contingens, §. 743, 430. Ergo mors animae humanae
est in se possibilis, §. 81, 104.
*) das Leben. **) der Tod der menschlichen Seele.
§ 781
MORTALE*) est, quod potest mori, et possibilitas moriendi est MORTALITAS**).
Quod non potest mori, est IMMORTALE***), et impossibilitas moriendi est IMMORTALITASa).
Mortalitas et immortalitas sunt vel absolutae, vel hypotheticae,
§. 15, 16. Non absoluta solum, sed et hypothetica satis magna mortalitas corpori
humano et homini competit, §. 777, 168, animae non nisi absoluta, et
hypothetica annihilandae, §. 745, 780. Immortalitas animae non quidem absoluta
tribui potest, §. 780, quia tamen sexcentis modis, quibus corpus mori
potest, non mori potest indestructibilis, §. 746, admodum magna ipsi convenit
immortalitas hypothetica. Nulla substantia huius mundi, §. 354, 358, annihilatur,
§. 227, 228. Ergo anima humana moriente corpore, quale in his terris
homines habent, superstes vivit immortaliter, §. 780, 742. THNETOPSYCHIταεb)
animam humanam mori cum corpore ponentes errant.
*) sterblich. **) Sterblichkeit. ***) unsterblich.
[318]
a) Unsterblichkeit.
b) Freunde des Seelen-Todes.
SECTIO V.
STATUS POST MORTEM.
§ 782
Anima humana post mortem (corporis et hominis, quales in his terris experimur)
servat spiritualitatem, libertatem, personalitatem, §. 781, 756. Servatam
memoriam sui intellectualem si dixeris immortalitatem, hoc etiam significatu
anima humana immortalis est, §. 781, 641. Qua usum, aut perceptiones eius
totales per longius tempus non nisi sensitivae sunt, aut mox intellectuales nanciscitur.
Prius ponentes sunt HYPNOPSYCHITAE*), qui si negent umquam animam
post mortem huius corporis intelligere, PSYCHOPANNYCHITAE**) sunt. Anima
humana ante mortem non nihil clare distincteve cognoverat. §. 754. Haec realitas,
§. 520, numquam omnino sterilis, §. 517, qua realitas est, non. nisi realitates,
habet in indefinitum consectaria, §. 140, et est in indefinitum in universali
nexu cum animae spiritualitate, intellectu, ratione, denuo realitatibus. §. 531,
49, quae non, nisi realitates, habent. qua tales, consectaria in indefinitum, §. 23,
140. Hinc nexus inter cognitionem huius vitae
[319]
claram distinctamve et
spiritualitatem, intellectum, rationem animae, est denuo realitas consectaria realia
habens in indefinitum, §. 140. Naturalia autem horum omnium consectaria
realia non possunt in indefinitum augeri, §. 23, 162, citra perceptiones distinctas,
§. 631, ratiocinia, §. 642, volitiones nolitionesve, §. 665, 690. Hinc anima
humana post mortem servans suam naturam. §. 780, 781, naturaliter, tandem
saltim, vitani etiam intellectualem actionibus spiritualibus exserit, §. 639, et
errant psychopannychitae.
*) Vertheidiger des Seelen-Schlafes. **) der ewigen Nacht.
§ 783
Anima humana post mortem intelligens, aut personalitatem etiam in tantum
exserit. ut distincte recordetur Status sui in hac vita, aut minus, §. 782.
Posterius ponentes dici possunt PATRONI LETHAEI POCULI*). Prius est naturalius,
§. 583, 561.
*) Freunde des Bechers der Vergessenheit.
§ 784
Status animae humanae post mortem potest considerari, 1) posita hominis
morte absoluta. §. 778. Tunc ponitur anima humana post mortem omni corpore
destituta,
[320]
seu nullum corpus esse, cum quo in artissimum denuo venerit
commercium, §. 742, 740. 2) posita morte hominis respectiva tantum, ut cum
novo corpore in artissimum iterum missae commercium, §. 778. Initium novi
cum novo corpore commercii artissimi PALINGENESIA**) (regeneratio, metensomatosis
et metempsychosis latius sumpta) dicitur. Hanc ponentes vel simul
lethaeo patrocinantur poculo, novumque corpus ponunt, qualia in bis terris nota
sunt, vel neutrum ex bis cum illa ponunt. Priores defendunt METEMPSYCHOSIN
strictius dictam et CRASSAM**) improbabiliter, §. 783.
*) der Tausch des Leibes gegen einen ändern. **) die grobe Seelenwanderung.
§ 785
Anima humana durans post mortem corporis, quod in bis terris habuit,
§. 781, singulas adhuc partes huius universi repraesentat, §. 752, 780, ergo et
eiusdem corpora, §. 155. Corpora ipsi simultanea in eam agunt, ab eadem
patiuntur, ipsa a corporibus sibi simultaneis patitur, in ea influit, §. 408, sed
non in duo ex illis aequaliter influit, nec a duobus ex illis aequaliter patitur,
§. 272. Ergo unum corpus est, quocum anima humana post mortem corporis
durans in artissimum venit commercium,
[321]
§. 448, 739. Hinc si anima eiusmodi
separata dicatur, intelligendum id est respective ad corpus, quale hominibus
in his esse terris experimur, et mors hominis non est, nisi transformatio
animalis, §. 779, et palingenesia, quae tamen cum metempsychosi crassa male
confunderetur. §. 784.
§ 786
Anima humana post mortem corporis huius durans est cum alio in artissimo
commercio, §. 785. Novum illud corpus in diversis suis statibus huic
corpori, nunc minus, nunc magis erit congruens, §. 270, 265. Ergo aliquis
ipsius status erit, in quo corpori. quod in hac vita fuerat in artissimo cum
anima commercio, congruentissimum erit, §. 161, hinc idem, §. 70.
§ 787
Sicut perfectio spiritus finiti 1) vel absolute necessaria est. vel contingens,
§. 147, 2) vel naturalis, vel supernaturalis, §. 496, 3) vel interna, vel externa,
§. 98, 4) vel moralis late dicta, vel minus, §. 723: ita et bona spiritui, quibus
illa positis ponitur, §. 100, sunt 1) vel metaphysica, vel contingentia, §. 147.
2) vel naturalia, vel supernaturalia, §. 469, 3) vel domestica, vel adventicia, §. 660,
4) vel moralia late dicta, vel minus talia, §. 723. Moralia late
[322]
dicta
spiritui dato cum eius Libertate propius connectuntur, vel ut rationes, §. 14.
a priori, §. 24, et ut antecedentia certi eiusdem status, vel ut rationata, §. 14.
a posteriori, §. 24, et ut consectaria certi eiusdem status, §. 596, vel utrimque.
§. 24. Quae pendent a data libertate propius, STRICTE MORALIA*) dicuntur et
non numquam simpliciter. Hinc BONA spiritui propius ex eius libertate pendentia
sunt STRICTE MORALIA**), et perfectio his positis ponenda BEATITUDO***).
Complexus perfectionum spiritui convenientium est FELICITASa). Complementum
beatitudinis ad felicitatem finiti spiritus est PROSPERITASb), et bona, quibus
positis ponitur, sunt PROSPERAC) (physica stricte dicta). Felicitas spiritus finiti
est complexus prosperitatis et beatitudinis.
*) sittlich in engerer Bedeutung. **) sittliche Güter in engrer Bedeutung.
***) Seligkeit. a) Glückseligkeit. b) gutes Glück, Wohlfart. c) Glücks-Güter.
§ 788
MALA spiritus ab eius libertate propius pendentia sunt STRICTE MORALIA*),
§. 787 (mala culpae, peccata), MALA LATE MORALIA**) spiritui sunt cum eius
libertate propius connexa. Imperfectio ex his est CORRUPTIO MORALIS LATE***),
ex il
[323]
lis STRICTE DICTAa). Complexus imperfectionum spiritui convenientium
est INFELICITASb). Complementum corruptionis stricte moralis ad infelicitatem
finiti spiritus est MISERIAC), et mala, quibus positis ponitur, sunt DAMNA LATE
DICTAd) (mala physica stricte dicta). Infelicitas est complexus miseriae corruptionisque
moralis.
*) das sittlich Böse in engrer. **) in weitrer Bedeutung. ***) das sittliche
Verderben in weiter. a) in engerer Bedeutung, oder Unseligkeit.
b) Unglückseligkeit. c) Elend. d) Widerwärtigkeiten, Leiden, ein schmerzendes
Übel.
§ 789
Anima humana in HAC VITA*), i. e. dum vivit in commercio artissimo cum
corpore, quale hominibus in his terris esse experimur, mutatur continuo, §. 418,
754. Harum mutationum nulla est obiective indifferens absolute, §. 654. Omnes
ergo vel bonae vel malae sunt, vel utrumque. Quae mutationes animae bonae
malaeque simul sunt, uti sunt omnes, §. 264, eae vel bonae malaeque simul
sunt aequaliter, vel inaequaliter, §. 70. Magis bonae, quam malae plus ponunt
felicitatis, quam infelicitatis, magis malae, quam bonae plus ponunt infelicitatis,
quam felicitatis, adeoque a potiori
[324]
denominandae priores bonae, posteriores
malae sunt, §. 787, 788.
*) in diesem Leben.
§ 790
Pone rem tantum totaliter malam, quantum est bona, non haberet ea
summum realitatis gradum, §. 246, 248. Ergo esset ens finitum, §. 248, hinc contingens,
§. 257, adeoque oppositum eius esset possibile, §. 101, cumque ipsius exsistentia
esset contingens, §. 109, oppositi eius exsisteutia esset possibilis, §. 101.
At oppositum rei eiusmodi non posset, nisi extra eam, exsistere, §. 81, 7, et
esset bonum et malum ipsi rei positae totaliter aequale, §. 81, 267. Ergo possibilia
forent duo extra se invicem actualia totaliter aequalia, quod contra §. 272.
Ergo res, quae tantum totaliter bona esset, quantum mala, non potest exsistere.
Ergo nec dantur mutationes animae humanae, nisi vel bonae, vel malae. Ergo
omnis anima humana in hac vita vel felix est, vel infelix, §. 789.
§ 791
Anima humana durans post mortem corporis continuo mutari pergit, §. 781,
782. Ergo quovis durationis ipsius momento augetur eiusdem felicitas, vel
infelicitas, §. 790, 162. Ergo ANIMA humana
[325]
durans post mortem corporis,
aut maiori fruetur, quam in hac vita, felicitate, et est BEATA*), aut maiori laborabit
infelicitate, et est DAMNATA**). Beatitudo, quam anima post hanc vitam
semel ingressa ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem
aliquando damnatio. Damnatio, quam anima post hanc vitam semel ingressa
ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem aliquando beatitudo,
§. 790, 789. Prius in utroque casu naturalius est, §. 139, 140.
*) eine selige. **) verdammte Seele.
SECTIO VI.
ANIMAE BRUTORUM.
§ 792
Omnis anima cum sit id in ente, quod sibi alicuius esse potest conscium,
§. 504, habet facultatem cognoscitivam, §. 519, eamque vel inferiorem tantum,
vel etiam superiorem, §. 520, 524. Prior erit ANIMA MERE SENSITIVA*). Animal,
quod animam habet mere sensitivam, BRUTUM**) est; cuius anima spiritus est,
est ANIMAL RATIONALE***). Ergo homo est animal rationale, §. 754, 740.
*) eine bloss sinnliche Seele. **) das Vieh. ***) ein vernünftiges Thier.
[326]
§ 793
Animae brutorum sunt cum corpore animali in artissimo commercio, §. 740,
hinc corpus suum clare obscureque repraesentant, §. 792, 736. Ergo sunt vires
repraesentativae universi pro positu corporis brutorum in eodem, §. 741, hinc
substantiae, §. 198, monades, §. 234, entia simplicia, §. 230, non habent partes
extra partes, §. 224, finitae, §. 202, 792, indivisibiles, §. 244, hinc physice incorruptibiles,
§. 746, immateriales et incorporeae, §. 422, sensatione, imaginatione,
praevisione et reliquis sine distincta cognitione actuandis per vim repraesentativam
universi pro positu corporis facultatibus instructae, §. 792, hinc appetitu
et aversatione sensitivis, §. 667, et arbitrio, §. 718, instinctibus, fugis, et
stimulis impellendae, §. 677, etiam ad affectus, §. 678.
§ 794
Cum quaestionibus: an bruta habeant animam, an rationalem, facilioribus,
§. 792, 793, ne confundantur: 1) an omnia in his terris phaenomena, praeter
humanum, corpora destituantur anima, §. 504, 2) an quaedam eorum sint
sedes animae rationalis, §. 745, 3) an omnia, quae sunt corpora animalia,
vel iam nunc aliquo rationis
[327]
usu gaudentis, vel tandem gavisurae,
§. 782, 639.
§ 795
Animae brutorum destituuntur intellectu, §. 792. Ergo non sunt spiritus,
§. 402, carent personalitate, §. 641, ratione, §. 640, voluntate, noluntate, §. 690,
et libertate §. 719, nec sunt immortales, ut animae humanae, §. 781—784, nec
felicitatis nec infelicitatis aut nunc, aut olim capaces, §. 787, 738.
SECTIO VII.
FINITI SPIRITUS, EXTRA HOMINEM.
§ 796
SPIRITUS maiori intellectus gradu essentiali praediti, quam qui est hominis,
sunt SUPERIORES*), minori, INFERIORES**). Sunt utrique finiti, vel felices, vel
infelices, §. 790, illi AGATHODAEMONES***) (calodaemones), hi CACODAEMONES****).
*) höhere. **) niedrigere. ***) gute. ****) böse Geister.
§ 797
Omnis spiritus finitus, sive superior fuerit homine, sive inferior, actualis
habet
[328]
corpus, quocum est in artissimo commercio, §. 785, 796, vel ad
certum extra se centrum constanter gravitans, vel minus. Prior est incola certi
corporis in universo totalis, eiusque vel fixi, vel vagi, e. c.
§ 798
Quemcumque spiritus superior finitus habuerit gradum intellectus, non
tamen habet maximum, §. 248, hinc non omnia distinctissime repraesentat, §. 637,
sed ita, ut ex corpore eius cognosci possit, cur haec, non alia, purius, profundius,
distinctius, confuse, obscure repraesentet, §. 797, 512. Ergo spiritus
finitus omnis habet facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 520.
§ 799
Nullus finitus spiritus sive superior homine fuerit, sive inferior, potest
physice corrumpi, §. 746; hinc dissoluto vel maxime aliquo ex ipsius corporibus,
tamen superstes erit, nisi annihiletur, §. 745, dum durat, servat personalitatem,
crescente potius, quam decrescente, aut omnino cessante intellectus, rationis,
libertatis usu, §. 782, et naturalius ipsi est, praeteriti Status sui distincte meminisse,
quam lethaeum poculum, §. 783. Ergo omnis spiritus finitus est natura
sua, i. e. per vim ipsius repraesentativam
[329]
universi, §. 782, immortalis, ut
anima humana, §. 781, 783, naturalius in beatitudine vel damnatione, quam
semel ingressus est, §. 787, 791, dum durat, perdurans, quam ut semel insigniter
beatus damnetur, aut v. v., §. 791.
|
|