Praefatio   Praefatio Ed. II   Praefatio Ed. III   Synopsis   I. Prolegomena   II. Tractatio   Index     <<   >>

 
  [XIV]
 

PRAEFATIO EDITIONIS II.

    Alteram hanc libelli tenuis editionem absens denuo curare debui. Quamquam inde mihi nunc etiam excusatio mendorum a chalcographis forte commissorum salva videtur, spero tamen in iis minuendis nec meam heic inanem operam fuisse, nec amici, qui nunc Halae floret, et corrigendarum, dum prelo committerentur, plagularum laborem non detrectavit, debita cum gratiarum actione commemorandam diligentiam. Interim non sum adeo mihi Suffenus, ut in operarios,
 
[XV]
 
quicquid forsan erroris et commissum iam erat, et accessit de novo, coniectum velim. Probe memini, qua dubitatione, quo metu, qua paene dixerim animi deiectione huic scriptioni, cum primum in publicum emitteretur, coronidem imposuerim. Nunc etiam exiguam meam spem si superet legentium iudicantiumve benevolentia, denuo laetabor, quod tunc auditis lectisque doctorum virorum sententiis mea mitioribus non diffiteor me magnopere gavisum esse. Quorum si qui tantum intra commemorationes et laudes etiam nonnullas substiterunt, iis nunc dicta velim omnia, quae grati animi modestiaeque testandae gratia tum copiose dici possent, tum ab iis, qui norunt, quomodo vita vivatur, vel me tacente, facile colligantur. Unus est, quantum ego quidem novi, qui narrationi satis uberi, iudicioque magis honorifico, quam quod merear, de his metaphysicis publice simul adieeit nonnulla, quae minus recte sibi placuisse quaedam a me prolata notarent, in supplementis ad acta eruditorum Lipsiensia latina T. IIII, S. VI, p. 266 sqq. Quis ille sit, nondum audire datum est. Nihilo suspicor minus ex fama celeberrimarum, ad quae sua contulit, ephemeridum esse virum clarissimum.

   
 
[XVI]
 
Maluissem V. C. sua meis non ita intertexuisse, ut omnino dinoscere nequeat, qui mea nondum legit. Si qui mihi crimen obscuritatis obiiciunt, lividos verveces ipse vocat, non ego. Qui principium rationis sufficientis infitiantur, exsistere mundum docebunt, licet negent auctorem, in quo exsistit ratio producti universi, ex eius sententia, non ex mea. Quia elementa simplicia non admittunt amittere praestantissimum argumentum, quo mundum esse creatum intelligitur, ipse dicit, non ego, e. c.

    Sunt, in quibus verba mea mutans V. C. sensum ita simul immutavit, ut alia dixisse videar omnia. Ens quod exsistat, ut determinatio alterius, vel ita esse potest, vocari a me accidens ait, ergo, addens, ens illud, quod non exsistere potest, ut alterius determinatio, erit substantia. Utrumque satis aperte contra meum §. 191. Mihi substantia est, quod potest exsistere, licet non sit determinatio (nota, character, praedicatum) alterius. Quod vero non potest exsistere, nisi ut determinatio (nota, character, praedicatum) alterius, accidens appello. Hoc lubentius occasionem arripio reddendi rationes sic conceptarum definitionum, quo propius in iis aberant a vero iam Aristoteles, cum discipulis a schola dictis, Cartesius, ipse Spinoza, qui nihilo setius ex
 
[XVII]
 
errore, qui. paene censeatur infinite parvus, fatalem ipsi religioni subvertendae machinam fabricatus est, illustri exemplo docens, quam verum sit illud Lucretii:

   

Parvum est clinamen principiorum.

    Aristoteles substantiam dixerat, quod nec de subiecto ullo dicitur, nec subiecto ulli inest. Sonerus in rariori sua metaphysica: substantia est subiectum idtimum omnium praedicatorum. It. substantiae non dicuntur de aliis, sed cetera de ipsis. Ex recentioribus, patritam et avitam philosophiam amantibus, ut alios taceam, S. V. Aepinus vidit, non bene negari posse de quibusdam substantiis, quod insint aliis, tamquam subiectis, hinc substantiam dicit ens per se exsistens, i. e. quod vel plane non . est in alio, vel est quidem in alio, sed ita, ut sit eius pars, vel compars, utque ab eo separari, et separatim sine eo exsistere possit. Nollem equidem hanc explicationem meam facere, ob eius tamen rationem nec ego dixi substantiam, quod non potest exsistere, ut alterius determinatio, s. praedicatum, sicut imputat mihi V. C. Non in eo, an aliquid exsistat, ut determinatio s. praedicatum alterius, nec in eo, an non possit exsistere, ut praedicatum alterius, cardinem notionis verti iudico, sed in eo, an possit
 
[XVIII]
 
exsistere, licet nullius sit determinatio, s. praedicatum. Primum de multis substantiis cum S. V. Aepino concedo, hinc secundum non possum de singulis ponere. Tertium autem omnibus et solis substantiis convenit, hinc a me, tamquam character, quem definitivum aiunt, sumitur, per quem explicem tritum illud per se subsistere. Idem clare distincteque percepturus Cartesius in Responsionibus IIII. Operum p. m. 107 addit: h. e. absque ope ullius alterius substantiae posse exsistere, et in principiis philos. P. I. n. 15: Per substantiam nihil aliud intelligere possumus, quam rem, quae ita exsistit, ut nulla alia indigeat ad exsistendum. Et quidem substantia, quae nulla plane re indigeat, unica tantum potest intelligi, nempe deus. Alias vero omnes non nisi ope concursus dei exsistere posse percipimus. Atque ideo nomen substantiae non convenit deo et illis univoce e. c. Aperte si loqui voluisset, dicendum ipsi utique fuisset, ex sua definitione, praeter deum non esse substantias. Nam neminem putarim Antonio le Grand concessurum, lapidem ex hac esse notione substantiam, quando ille Inst. Phil. Gart. p. m. 28 substantia, inquit, est res, cui nulla alia substantia oj)us est ad exsistendum, ut deus lapis, caelum. Prono potius alveo, satisque connexis ratiocinationibus ex substantiae descriptionibus eiusmodi
 
[XIX]
 
deduci poterunt eadem omnia, quae Spinoza derivavit ex sua, quando in ethices def. III. Opp. posthumorum rariorum p. l substantiam dicit iW, cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debet. Si placeret maiori ex parte retinere definitionem Cartesii, esset substantia res, quae nulla alia re, tamquam subiecto, indiget ad exsistendum. Tunc creatae etiam huc possent trahi substantiae, totaque rueret Spinozae fabrica. Ne tamen terminus subiecti remoram iniiceret, eum vitavi, rem ita expressi: ens, quod potest exsistere, licet non sit determinatio alterius. Sic concedo, nullam creatam substantiam exsistere posse ita, ut non sit determinatum s. rationatum alterius. Determinatum autem a determinatione s. praedicato conceptibus satis differt, non curante syllabarum aliquam et apicum convenientiam philosopho. Omnis substantia creata potest exsistere ita, ut non sit determinatio s. praedicatum alterius, nec ipsius quidem dei. Deus ita exsistit, ut sit nullius praedicatum. Ergo et potest ita exsistere. Habes definitionem neque soli deo convenientem, ceu cartesiana, ueque solis substantiis creatis, ut illa, qua substantia vocatur ens perdurabile et modificabile.

    Sed redeamus ad V. C. recensionem. Principiuni indiscernibilium stricte sumptum dum
 
[XX]
 
me narrat demonstrare, exhibet demonstrationem principii negandae totalis congruentiae, §. 270 datam, cum §. 271 lectorum oculis subiicienda fuisset, in qua probatur, quod probari dicitur in adductis, principium negandae totalis similitudinis. Forte magis observari meruissent minus nota, principium rationati, negatae totalis dissimilitudinis, et aequalitatis. Ego locum dico positum simultanei extra alia actualis §. 281. Ipse actualem positum simultanei extra alia me dicit locum dicere. Quando casum concedo, purum nego, me dicit V. C. casum profligare. Quae de viribus vivis affirmo §. 413, ipse me de viribus ait generatim affirmare, quod si verum esset, errassem. Ex negata materia omnino homogenea nullibi deduxi motum omnis materiae, deduxisse nihilo minus dicor. §. 773 propagationem per traducem ostendi duplici ratione fieri posse non involventem ortum per traducem. Harum secunda non est, quae per creationem intelligi solet, et nullo iure mihi videtur propagatio per traducem dici posse. Concreationis enarravi hypothesin, quae per traducem propagaret animas, non quatenus eaedem a deo crearentur, sed quatenus parentum animae non parum ad hanc operationem concurrerent.

   
 
[XXI]
 
Veniamus ad ea, quibus V. C.

   

allinit atrum

    Transverso calamo signum.

    Confusionem more consueto dico diversitatem coniunctionis. Ille putat ex magnetis partibus inter se coniunctis elucere diversitatem in coniunctione, neque tamen ideo confusas eas dici posse. Verum videtur V. C. diversorum coniunctionem, si vel maxime fuerit eadem, et diversitatem coniunctionis, et diversitatem ordinis confundere probe distinguenda. Diversae in magnete partes eo ordine, vel iis ordinibus per naturam coniunctae sunt, ut possint effluvia eas permeantia operari in ferrum, polos libere suspensi versus septentrionem et meridiem vertere, amicos osculo sibi iungere, inimicos in fugam dare. Iam pone magnetem in pulverem redigi vel calcinari, multae adhuc partes eius coniungentur, sed modo diverso. In iisdem nunc est coniunctionis diversitas, confusio, crypticae machinae destructio, flammaeque nimis propinqui magnetis parvus aliquis cometa. Facile concesserim in explicandis confusionis alicuius datae et peculiaris phaenomenis non male plerumque ad finem attendi. Sed illustrationi forsan etiam necessaria, non sunt ideo necessaria definitioni.

   
 
[XXII]
 
Contra satis notam perfectionis definitionem usitata denuo reperitur obiectio, esse nonnumquam consensum variorum ad unum, e. g. succorum humani corporis ad mortem, ventorum ad evertendam domum conspirationem, neque tamen ibi perfectionem esse. Non negaverim, me quoque, cum ontologicis primo curatius adiicerem animum, parum abfuisse, qum definirem perfectionem per consensum realitatum ad unam, et tunc, nisi totus fallor, in bis melius mihi convenisset cum V. C. Verum et hic exponam, cur Ill. Wofii non mutaverim definitionem. Cum enim nunc iterum, ut supra in conceptu confusionis, non a me inventae, sed ab isto non sine gratiis acceptae definitionis reus agar, liceat utramque defendendo declarare, num ex mutandi novandique libidine res aliquas aliter nonnumquam definiverim, an perpensis subductisque retinendae vel immutandae definitionis rationibus. Forsan aequus inde iudex colligat, publici iuris consultissimum virum Ioh. Iac. Moser non in sola aetate mea narranda errasse, quando ipsi placuit mei mentionem iniicere in ipsius Gedancken von der Verbindung der Weltweisheit, besonders der Wolfischen, mit der Theologie, §. 6. Probavi in his meis omne ens esse reale, §. 136, probavi realitates non posse consentire,
 
[XXIII]
 
nisi ad realitates, §. 140, negationes non, nisi ad negationes, §. 139. Hinc unum illud ens, quod in definitione perfectionis Wolfiana memoratur, et ratio perfectionis determinans s. focus eius dici potest, esse reale, quia ens, quia unum est, inferri cum posset, §. 141, non opus erat expresse id moneri in definitione. Iam ad hanc realitatem cum pateat ontologo consentire non posse, nisi realitates, nec id quidem addendum mihi videbatur in definitione, §. 94, secundum tritam logicorum regulam: definitionem notae, quarum una per alter am sufficienter determinatur, non ingrediuntor. In de o omnia sunt realia, quae ipsi insunt. Hinc in eo consensus plurium ad unum est consensus omnium ipsius praedicatorum s. determinationum ad unum summum. In finitis semper sunt quaedam realia, quaedam negationes. Quatenus . illa non possunt non consentire ad unum, sed non, nisi reale, in omnibus finitis est perfectio. Quatenus illae, negationes loquor, ne possibiles qindem sunt sine realitatibus, in omni tamen finito esse debent, et quidem non consentientes cum realitatibus, in omni finito est imperfectio. Ad exempla V. C. nihil nunc regerendum est, donec probetur, in morte et deiectione domus nihil realitatis, nihil perfectionis esse. A negata perfectione medica et architectonica ad negandam perfe-
 
[XXIV]
 
ctionem omnem, cosmologicam etiam, immo ontologicam non valere consequentiam, logicus dixerit. Metaphysicis oculis rem intuitus ampliorem quaerat horizontem oportet, quam cuius

   

Tres caeli spatium pateat non amplius ulnas.

    Malum, metaphysicum quod dixi cum Ill. Leibnitio, non satis commode malum vocari videtur V. C., quamvis vela mox contrahat, causam interserens, philosophorum definitiones nominales arbitrarias. Verum per omnia sacra philosophiae rogatos omnes velim, qui mea iudicant, ne me quoque legant in eorum numero, qui non recte percipientes logicorum hanc regulam in tornandis contra receptam significationem definitionibus quidlibet audendi sibi semper aequam rentur potestatem. Prudens et circumspectum oportet arbitrium esse, quo vocabulorum potestates aut bene constitutas retinemus, aut constituimus, aut fluentes quasi et vagas figimus. At tali, non caeco putarim arbitrio, quicquid opponitur bono metaphysico, malum dici metaphysicum, i m perfectionis eiusmodi rationem. Iam vero summa perfectio dei est bonum metaphysicum. In quantum haec in finitis tollitur, etiam per ipsas eorum essentias, ponitur im-
 
[XXV]
 
perfectio, cuius ratio malum, quatenus absolute necessarium est, metaphysicum non male dicitur.

    §. 389 dixeram, si hic mundus sit substantia, quia tunc extra infinitam substantiam eum exsistere debere, iam probatum erat, infinitam substantiam non esse unicam. Id, quid sibi velit, fatetur V. C. se non intelligere, ratus naevum subesse typotheticum. Verum nihil hic est erroris, nec mei, nec chalcographi, §. 388—391 refuto Spinozismum metaphysicum asserentem, substantiam infinitam s. deum esse unicam substantiam. Huic enuntiato oppono §. 389: substantia infinita non est unica, sc. substantia, sicut dicere solemus, solem nostri systematis planetarii non esse unicum, sc. solem, regem Galliarum non esse unicum, sc. regem. §. 390 clarissimis verbis ita finitur: substantia infinita non est substantia unica. §. 391 ita incipit: vis infinita non est unica vis. Quam quam inde me satis perspicue locutum omnibus arbitror, qui non raptim in unicam lineam oculos coniiciunt, nihilo tamen minus adieci nunc in hac editione §. 389 etiam vocabulum substantiae. Quando ad mundi pneumatici denominationem adieci in parenthesi, regnum gratiae, V. C. me monet mundum pneumaticum
 
[XXVI]
 
dicere regnum gratiae, cum tamen sint spiritus a regno gratiae alieni. Declarandum itaque primum erit, me vocabula cum definiendis apud alios Synonyma iuxta haec uncinis inclusa simul adducere, quo facilius intelligantur et alii, neque tamen temere meas facere denominationes in parenthesin reiectas, quarum etiam non raro incommoda soleo in acroasibus enumerare. Sic numquam ego dixerim essentiam rei eius naturam. Unde mirae confusiones. Alii tamen ita locuti sunt. Sufficit. Iam notum est, Leibnitium omnes spiritus dixisse regnum gratiae. Ergo adieci titulum. Neque tamen concesserim obiectionem V. C., nisi sensu theologico. Intellectis philosophice terminis spiritus a regno gratiae alienos non posse, ut membra eius et socios, considerari, falsum est. Docet enim ius sociale universale et praecipue ius civitatis philosophicum, rebelles : non ideo, quia volunt, exire ex nexu et potestate summorum imperantium, manere subditos, manere subiectos iure meritoque. Velint, nolint. Perinde est. Quod ad hanc novam editionem attinet, lubentius eam breviorem praestitissem, quam auctiorem more consueto. Neque tamen occurrebant curis posterioribus ambitiosa ornamenta, quae recidi commode potuissent,
 
[XXVII]
 
nisi forte falx iminittenda fuisset tentatis graduum, qui in potioribus observantur, enumerationibus. Nec enim has poscit primarum in metaphysicis linearum epitome. Sed quia iam dudum eas desiderari legeram, mea doctus sum experientia quasi novum meditationis orbem saepe per eas pandi, tandem in aliis sescentis usibus singularem sane delectationem cogitanti dabit, quicquid est vere realis et positivi, si maximum conceperis, deum et divina deprehendere: nolui prorsus abiicere, quicquid addideram metaphysico-mathematicorum. Litterarum diversis ductibus ea notari volui, quo facilius dinosci possint, si quis vel sola lustrare, vel omnino velit transmittere. Mutavi non ita pauca, praesertim in doctrina de mentis immortalitate. Sectiones longiores in breviores distinxi, percipiens in acroasibus inde nescio quid commodi, si saepius minores quasi metas contingere licet, nec uno velut anhelitu plures per horas est diducenda, quae videtur unius modo materiae, tractatio. Definitiones nonnullas adieci novas et probationes, quales de perfectionibus cognitionis, de materia cogitante, de harmonia praestabilita, quam et universalem, et psychologicam, ex hypothesi mutatum ivi in theorema. Illustrationes ne nunc quidem adieci. Nondum
 
[XXVIII]
 
mutavi sententiam, quam ad primam editionem praefatus exposui. Separatim eas edere rogatus sum. Rectius id fieri posse sentio. Satis multa huc pertinentia iam in chartam coniecta sunt, sed in publicum quicquam eorum edere, numquam promisi. Inscio me catalogum nundinarum Lipsiensium illustrationes eiusmodi praeterlapso vere pollicitum esse, tamquam bis nundinis iam prodituras, miratus sum. Fuerunt etiam, qui logica, qui ius naturae, vel alia philosophiae practicae capita simili ratione, qua metaphysica et ethica tetigi, ut scriberem, benevoli publice suaderent. Interim donec erit bibliopola, qui condicionibus aequis hanc adiiciat, ut eo in loco, ubi mihi vivendum est, mea prelis subiici me corrigente possint, quod ad scribendum mihi paene iudico necessarium, hoc tranquillior a consignandis laboriosis oppido libellis eiusmodi abstinebo, quo minus mihi et heic ab acroasibus est otii, quo certius persuasus sum, orbem litterarium posse meis opellis sine ulla iactura supersedere.

    Dabam Francofurti eis Viadrum, a. d. XIIII. Sept. MDCCXXXXII.

 
   

<<   Synopsis   >>