|
[XXIX]
PRAEFATIO EDITIONIS TERTIAE.
Habetis itaque, si qui mea putatis aliquid esse, tertiam metaphysicorum,
quae scripseram ante decennium, editionem, quam non sine nova correctione
passus sum in lucem denuo prodire. Sectionum numerum auxi, plures inscripsi
titulos. Quaedam mutavi, non omnino nihil adieci. Neque tamen repetam,
quae iam olim praefatus sum, quia poterunt in antecedentibus aequi legere iudices,
iniquos, ut nunc certe legant, non possum adigere. Horum expertus sum
aliquos in qualibuscumque meis scriptionibus examinandis. Quibus ideo, quia
minus aequi fuerant, si non respondeo, sunt alii mihi hoc ipsum meum silentium
vitio vertentes. Unum notemus exemplum. Dixeram in prima, quam edidi,
dissertatione poema sensitivam orationem perfectam. Vere dictum adhuc puto.
Fuit autem, qui scriberet me dixisse poema orationem perfecte sensitivam, et
deinde significatum perfecti iam inter philosophorum ipsos pueros notissimum
detorqueret in vulgarem illum, quo perfecte pro
[XXX]
omnino vagis in sermocinationibus
aliquando substituitur. Significatum sensitivi ipse expresse fixeram.
Longe tamen alium affingit et huic vocabulo bonus vir, quo Germani non numquam
crassa vel pingui Minerva turpiuscule, vel etiam obscenius dicta per
iocum aiunt oppido sensitiva. Post ternam eiusmodi tam verborum, quam
significationum inflexionem malignam frigide iocatur, non in mea, quae noluit
intelligere, sed in larvam ab ipso fictam, quam meam non aequus edicit esse
sententiam. Ego vero sileo. Neque nunc verbum de lite misella scripsissem,
nisi visus essem aliis, qui me non noverunt, negotiorum graviorum causam
prae me tulisse, dissimulans forsan armorum, quibus memet ipse defenderem,
inopiam. Quamobrem hanc occasionem meam facio, qua publice deum immortalem
obtester, ne mihi tantum umquam otii concedat, quod per litigia huius
furfuris, quando mihi moventur, terere, dilapidare, perdere liceat, ne umquam
eo usque patiatur apud me deprimi veri honoris ideam, ut aliquando mihi videatur
huius interesse, qualibuscumque dictis in me vel scriptis ut armatus
ipse statim procedam obviam, et bella ducam nullos triumphos habitura. Si
quando retundendi sunt impetus licentius peccantes, non deerunt, sicuti nec
defuerunt hucusque publica cum gratiarum
[XXXI]
actione commemorandi, me
non rogante, non mandante, consentiente tamen, quod decet bonum virum, pro
me, pro vero potius, quod scripsi, scribentes, et officium simul praestantes
amico, vel hinc utilius aliquas horas refutando talia transigentes, ac ego mei
tantum causa scribere visus transigerem.
Aliter sentio de dissensionibus, in quibus animus cavillandi non pellucet.
Utinam ad has referre possem, quae scripsit in philosophos unus ex iis, qui
meis olim acroasibus interfuerunt. Dicam illi non scribo, quia quaedam meorum
minus recte probata putavit, quod libertatis est philosophicae. Vehementer id
unum displicuit, quod contra suam conscientiam, si meminit, generatim ait
philosophos in ipso limine suae scientiae promittere certitudinem plenam et
summam, ac ultra quam maius aliquid ac solidius ne cogitari quidem possit.
De me certe talia vere dici non posse, testor omnes, qui me vel Halae, vel heic
philosophiae disciplinas auspicantem audiverunt. Nam asserta libelli, quem
sequi libero sermone soleo, si qua possent huc trahi, non solum non dilato vel
extollo pluribus, sicut alia, verum etiam expresse interpretor, quod aiunt, restrictive,
saepiusque multis inter philosophandum et in logicis, et postea moneo,
summam certitudinem cum completa, completam vere
[XXXII]
talem cum ea, quae
videatur completa sub demonstrationis, quam dicunt, pallio, non confundendas
esse, summam hominis omnino non esse, completam non adeo late patere, vel
per ipsos matheseos et philosophiae campos, ac iis appareat, qui veram a
spuria luce in sideribus primae magnitudinis inter eruditos satis distinguere
nesciunt.
Nunc autem veniam ad id, cuius potissimum causa pertinet ad scriptionem
hanc, quam manibus tenemus. Quam citus est rerum humanarum circulus!
quam repentina vicissitudo! Nondum annum quadragesimum vivendo attigi,
tamen iam expertus sum, philosophiam aliquam, Leibnitio-Wolfianam dico, primum
impugnari armis, quae paene sancta credebantur ac inviolabilia, mox iudicabantur
a plurimis imbellia. Non ita multo post videbatur ea veluti triumphare.
Nunc iisdem eadem argumentis sensim impetitur, quae tamen ideo, quia
nova videntur aliquibus, iam denuo quibusdam iudicantur fortissima. Cum
interessem lectionibus antiwolfianis canicularibus per postremos annos, in quibus
Halae habebantur, vix a risu sibi temperabant plurimi, quando contra principii
rationis sufficientis universalitatem et entia simplicia disputabat bonus senex,
adeo frivola censebantur, quae
[XXXIII]
proferebat. Et ecce iam eadem recoquuntur,
etiam ab eorum aliquibus, qui philosophiam dictam ambabus quasi
manibus, ante paucos annos amplexi sunt. Neque mirabimur, si novimus hominem.
Quae per praeconceptam aliquam opinionem primum arripuimus, ad
certam disciplinam, velut ad scopulum, bona fortuna delati, licet ea sint
verissima, serius tamen aut citius nobis verum gnaviter indagantibus revocanda
sunt iterum sub incudem, ubi tandem fiant suspecta, forsan et dubia. Quod si
ne tunc quidem satis lente festinemus, argumenta contra primo probatam sententiam
se commendant gratia novitatis, ad quam si accesserit spes quaedam
ex minus ordinariis inclarescendi, non multo cautiorem, ac primus fuerat, assensum
in contrarium rapiunt. Hinc ista perpendenti mihi cotidie nunc gratius
illud vitae meae fatum accidit, quo nutritus inter alienos ab hac philosophandi
ratione, contra eam moneri quae poterant, paene prius imbibi, quam ipsa eius
praecepta. Nam inde factum est, ut non nisi multam et sollicitam post inquisitionem
veri quaedam ex eadem, immo bene multa, mea facerem. Quae cum
primis in annis, quibus docui, docenda essent in loco, ubi sane tunc nondum
licebat ad auctoritatem
[XXXIV]
tantorum virorum provocare, quales sunt statores
philosophiae, quam nominavi, sicut nunc aliqui sibi licitum autumant: eo
magis mihi denuo necessarium fuit interna disserendorum argumenta circumspicere,
ac ante ponderare, quam eorum publice sententiis accederem. Nunc
enim id utilitatis inde capio, ut non nunc demum fluctuare, vel omnino mutare
sententiam opus sit, quod veri compulsus viribus facerem lubentissime. Dubitent
alii de primo hoc cognoscendi principio, quod tamquam Leibnitianae philosophiae
proprium consideratur: dubitent alii de primis fiendi principiis contingentibus,
quae eadem constituit, monadibus vel entibus simplicibus. Utraque
quondam negavi, de utrisque dubitavi, meditatus sum, agnovi vera utraque.
Quae nunc, ut nova, venduntur contra veritatem utriusque, ratiocinia pleraque,
dudum mecum ante peregi. Videamus iam de primo. Nec illud ipsum dicitur
impugnari, sed eius universalitas, quasi fuisset umquam Epicureus aliquis adeo,
ut omnia ratione destitui somniaverit. Quicquid videatur a Leibnitio philosophiae
noviter donatum, quicquid impugnatum umquam est, ipsa haec est
universalitas. Quam non exsistentibus tantum, sed et possibilibus omnibus, sine
exceptione, recte coextendi iudico.
[XXXV]
Probationem postulas, immo demonstrationem.
Quid? si principium rationis inter propositiones indemonstrabiles
referrem, de quibus complete certus fias, intellectis modo terminis? Non
refutabor tua negatione certitudinis. Quid eniin, si nondum intelligeres terminos,
e. g. rationem et rationem sufficientem, positivam et negativam, optimam
et minus bonam, legitimam et illegitimam, tibi notam et incognitam confundens ?
Vetus dictum est: Dimidium esse maius, quam totum. Solet tamen a multis
inter propositiones indemonstrabiles referri, totum esse maius qualibet sua parte.
Quid? si dicerem propositionem identicam esse: omne possibile habet rationem?
Utinam talia numquam de minus evidentibus asseverarentur! Sed sit propositio
demonstrativa. Possem demonstrationem dare ex sequentibus demum in systemate,
quales citationibus ultimis, ad §. 20, subinnui. Praestat autem utique demonstratio
naturaliter sequentia non praemittens, si dari possit. Autumo talem esse,
quam §. 20 primam uberius paullulum exposui. Hanc viros eruditos aliquos
duplici via deprehendo vocantes in dubium. Primo putant aliqui, iam in eadem
supponi rationem omnis possibilis, de qua tamen adhuc quaeratur. Age, videamus,
quid heic sibi velit, quod impu-
[XXXVI]
tatur mihi, supponi. Mihi sane
supponere videor ea tantum, quae iam exsistentia, saltim possibilia iudico.
Iam vero perlegamus, quaeso, demonstrationem, an in ea rationem possibilis
umquam vel possibilem iudicem ante, quam absoluta est demonstratio apogogica,
i. e. ante, quam detexi aliquid sine ratione contradictorium esse. Quod
dico, aut nihil, aut aliquid esse, non id, profecto, suppono, ne possibile quidem
esse iudicans, quod sub disiunctione expresse enuntio, vel impossibile esse, vel
possibile. Ita vero rationem omnis possibilis per totum demonstrationis ambitum
consideravi, totaliter indeterminatam, cuius ne determinavi quidem possibilitatem,
donec id necessario fieri debere docuit demum demonstrationis conclusio.
Dic, amabo, vir optime, putaresne me iam in te supponere eruditionem,
si dicerem eruditionem tuam aut nihil, aut aliquid? Alteram viam ingressi
sunt, quibus non omnino satisfecit demonstratio, §. 20, labefactantes eandem,
quod logici dicunt, per comparationem, dum putant eodem, quo sum usus,
modo probari posse, quae vel ipse ego falsa esse concesserim. Horum causa
supplebo nunc, quae meris citationibus sufficienter in animum revocari posse
iudico per ipsam opusculi lectionem, §. 20 viva
[XXXVII]
voce soleo dilucidius
exponere: Si nihil foret ratio alicuius possibilis, nihil foret, ex quo cognosci
posset, cur quoddam possibile sit, §. 14. Ex quo cognosci potest, cur aliquid
sit, id ipsum cognosci potest, est cognoscibile et repraesentabile. Ergo si nihil
foret ratio alicuius, nihil foret repraesentabile et aliquid, §. 8 q. a. Iam ipse
mihi formabo comparandum exemplum, cuius ipse largior esse falsam conclusionem,
qua possum fide, referens vim obiectionis: Ponamus: omne possibile
habet extensionem. Nego propositionis universalitatem. Tu mecum negas, sed
statuis eodem eam modo quasi demonstrari posse, ac rationem omnis possibilis,
et inde infers nec rationem omnis possibilis rite demonstratam esse. Similitudinem
probationis ita declaras: Omne possibile aut habet extensionem, aut minus,
§. 10. Concedo. Si habet extensionem, aliquid est eius extensio, §. 8. Concedo.
Si non habet, nihil est eius extensio, §. 7. Concedo. Ergo omnis possibilis extensio
aut nihil est, aut aliquid §. 10. Concedo. Si nihil foret extensio alicuius possibilis,
foret nihil aliquid. HicMam est Rhodus, hic, ne saltum illegitimum committas,
hoc opus, hic labor erit, ut eadem evidentia, qua
[XXXVIII]
ego, partim in
libello citationibus, partim nunc expressis ratiociniis declaravi meae maioris
consequentiam, tu tuae probes. Ego nego hanc, et in hoc articulo dissimilitudinem
meae demonstrationis a comparatis quibuscumque reor ponendam esse.
Si extensionem alicuius possibilis ponam nihil, impossibilem, irrepraesentabilem,
id est, si prius ultimae tuae propositionis hypotheticae ponam: tamen nondum
video, cur cogar ponere consequens, quod absurdum esse concedo, donec probaveris
pari cum certitudine extensionem alicuius possibilis impossibilem, simul
tamen esse debere repraesentabilem, ac ego probavi rationem alicuius possibilis,
quam nihil dicere principium rationis universale negans per praemissas cogeris,
eo ipso, quod ratio dicitur, admitti simul debere cognoscibilem, repraesentabilem,
hinc aliquid et possibilem.
Tangam et breviter, uti locus iubet, obiectiones non meam quidem demonstrationem
peculiariter, demonstratam tamen in eadem veritatem impugnantes.
Obiicis: Si principium rationis esset universale, 1) primae notae rerum haberent
rationem, et esset primo prius. Resp. Ne incurramus in lepidum comici dictum:
Rideo hunc. Primum ait se scire, is solus nescit omnia,
distinguenda semper
[XXXIX]
est ratio, ratioque nobis speciatim etiam et
per singula eundo cognita, Primae, relative scilicet et respective ad cognitionem
humanam, eamque claram, notae rerum habent tamen adhuc rationem, licet
nobis, qua reliqua sua praedicata, non ita cognitam, ut eam ab aliis satis possimus
distinguere. Hinc est primo in cognitione humana clara distinctaque
semper prius, non nisi subobscure cognoscendum ab hominibus. Generosarum
omnium familiarum capitibus genealogicis primis simt maiores priores.
Primum autem ens absolute tale non abstrahit, non reflectit, hinc numquam
deducitur ad notas absolute primas, quoniam omnia distinctissime scit ex
omnibus.
2) possemus cum ratione sufficiente rei attributa tribuere, quae non habet.
R. Novam vitemus ambiguitatem. Optimum quodvis et legitimum in aliquo
genere solet ita sibi nomen generis, ad quod pertinet, in communi loquendi
ratione vindicare, ut minus bona, minus legitima tunc eodem generis nomine,
velut indigna priventur, licet ipsis vere conveniat definitio generis. Ita nobili
loco natus omni virtute destitutus nobilis, miles timidus et fugitivus miles, pater
in liberos crudelis pater esse negatur. Hinc
[XL]
παραδοξον est fieri secundum
rationem sufficientem, quod minus recte fit, assuetis optimam et legitimam
tantum rationem sufficientem huius nomine, quasi vero titulo, condecorare.
Quia oderunt quidam sine causa, an negabis etiam omnium contingentium esse
causam? Quaeramus potius, sine vocabulorum tricis: quando falsa rei attributa
assigno, an hic meus error, privatio, talis est, ut ex alia ratione sufficiente privativa
possit intelligi? Quam quaestionem affirmo, privativaraque rationem
sufficientem invenio meum errorem, quo habui pro essentia rei, quae non est.
Huius erroris est denuo privativa ratio sufficiens, illusio ingenii essentiam rei
veram cum spuria confundentis, et huius tandem, defectus acuminis. Exemplum
sit logico logicorum multorum error, quo figurae quartae putarunt attributum
esse, ut enascatur, si maior primae figurae assumatur, propter perperam et confuse
perspectam aliquam quartae figurae definitionem realem, quod sit inversa
prima.
3) errorum etiam esset ratio sufficiens. R. Est utique in subiecto verum
cum falso confundente, licet non sit in obiectis veris. Errorum concatenatorum
ratio sufficiens prima in certa errorum serie est πρωτον
[XLI]
ψευδος, dudum
ab orthodoxis agnitum polemicis.
4) essentiae rerum haberent etiam rationem sufficientem. R. Habent in
essentialibus eas constituentibus, uti totum in partibus, et haec iterum essentialia
si non habent rationem sui sufficientem internam in eo cuius sunt essentialia,
habet tamen eandem extra ens, de quo quaeritur, certe tandem in intellectu
summo. Dei vero essentia sunt ideo omnes eius perfectiones internae,
quia singulae sibi sunt in ratione reciproca rationum et ratiocinatorum, dum
singulae summae possunt ex singulis summis concipi.
5) usus virium entis spontanei tunc etiam haberet rationem sufficientem,
si in malum verteretur. Haec est arx controversiae, quae recentissimam etiam
theodiceam male habuit. Age, fingamus libertatem aliquam esse potentiam aliquid
quid non numquam decernendi sine ratione sufficiente. Quid lucrabimur?
Hoc, inquis, ut peccata non habentia rationem sufficientem in statu antecedente
peccatori prorsus non sint necessaria, hinc auctori possint aequius imputari.
Ego vero neutrum video. Si necessarium eo modo sit, ut sit imputationis incapax,
quicquid rationem sufficientem habet in statu antecedente, peccatorum
eadem restabit ficta necessitas ex precario
[XLII]
sumpta libertatis notione
non minus habentium rationem sufficientem in statu antecedente, ac ex nostra,
quia eorum ratio sufficiens erit proxima tunc ea potentia, quam descripsimus,
iam coexsistens in statu antecedente, quaque semel in aliquid sine ratione sufficiente
lata, non potuit non illud aliquid exsistere, non sine ratione sufficiente,
sed rationem sufficientem habens in illa potentia, quae aliquid potest sine
ratione sufficiente decernere, interim sit tamen usus virium sine ratione sufficiente.
Hic saltim, usus virium nisi eventus, quem producit, imputari nobis
aequius poterit. Quid? dissentientes amicissimi, aequius? In nobis rationem
habebit ratio condemnationis peccatum, aut malus usus virium, cuius tamen
nulla fuisse ratio conceditur? Egone puniar, ut auctor, i. e. rationem continens
facti vel abusus virium, quae tamen eodem halitu negantur habere rationem?
Quid ad me, quae casu puro fiunt? An apud iudicem aequissimum casum
merum praestem? Adeste, iureconsulti, quotquot estis, omnes, et decidite, num
solutus sit nodus Gordius. Quaeritur de reo criminis perduellionis, satis iuvene,
maiorum perduellium filio. Quibusdam non liquet, an in eum poena cadat
ordinaria, quia videatur coactus ad hostilitatem publicam, et quodam modo
necessitatus. Instat actor, eumque poenam ordinariam optimo iure
[XLIII]
mereri probat, ex eo, quod haec hostilitas casu mero contigerit. Mihi magis
consentanea videtur haec sententia: Usus virium in malum libere latarum habet
rationem sufficientem in non usu virium in optimum ferendarum. Nam omnis
substantia, omnis spiritus est semper agens aliquid. Hic non usus virium in
optimum ferendarum habuit rationem sufficientem in arbitrio et libertate finita
ac limitata, quae potuit vigilare moraliter, μετ’ ευλαβειας potuit dormire optimi
incuria, sed a primo momento somni moralis, ad cuius oppositum obligabatur,
peccans et rea, propter defectum rectitudinis vincibilem.
Verum non est morandus lector in limine diutius. Brevibus addam, ne
desim officio, grati animi testificationes, quas viris celeberrimis clarissimisque
debeo, qui partim simul curarunt, ut haec emendatiora prelis exeant, partim per
diversas academias hoc, quicquid est opusculi, dignum iudicarunt, cuius filum
in doctissimis, quas habent, acroasibus sequerentur. Scribebam Traiecti cis
Viadrum, a. d. XII. Sept. MDCCXXXXVIIII.
|
|