Praefatio   Praefatio Ed. II   Praefatio Ed. III   Synopsis   I. Prolegomena   II. Tractatio   Index

II.1 Ontologia   II.2 Cosmologia   II.3 Psychologia   II.4 Theolgia naturalis  

II.1.A Prolegomena ontologiea   II.1.B.a tractatio de praedicatis entium, internis   II.1.B.b tractatio de praedicatis entium, externis     <<   >>

 
 

PARS I.
ONTOLOGIA.

PROLEGOMENA.

§ 4

    ONTOLOGIA*) (ontosophia, metaphysica, cf. §. 1, metaphysica universalis, architectonica, philosophia prima,) est scientia praedicatorum entis generaliorum.

 
*) Die Grund-Wissenschaft.


§ 5

    Entis praedicata generaliora sunt prima cognitionis humanae principia, ergo ontologia refertur, §. 2, cum ratione ad metaphysicam, §. 1, 4.


§ 6

    Ontologia continet praedicata entis, §. 4, I) interna 1) universalia, quae sunt in singulis, 2) disiunctiva, quorum alterutrum est in singulis; II) relativa.

 
   

<<   Synopsis   >>