|
PARS II.
COSMOLOGIA.
PROLEGOMENA.
§ 351
COSMOLOGIA GENERALIS est Scientia praedicatorum mundi generalium, eaque
vel ex experientia propius, EMPIRICA, vel ex notione mundi, RATIONALIS.
§ 352
Cosmologia principia psychologiae, theologiarum, physicae, teleologiae, philosophiae
practicae prima continens, refertur,
[111]
§. 2, cum ratione, ad metaphysicam,
§. 1.
§ 353
Cosmologia mundi 1) notionem, 2) partes, 3) perfectionem docet.
CAPUT I.
NOTIO MUNDI.
SECTIO I.
NOTIO AFFIRMATIVA.
§ 354
MUNDUS*) (cf. §. 91, 403, 434, Universum, παν) est series (multitudo, totum)
actualium finitorum, quae non est pars alterius.
*) die ganze Welt.
§ 355
Hic mundus exsistit. Ergo mundus est in se possibilis, §. 57, 18.
§ 356
In hoc mundo sunt actualia extra se posita, hinc nexus universalis actualis,
§. 279, 306.
[112]
§ 357
In omni mundo sunt partes actuales, §. 354, 155, bae singulae connectuntur
cum toto, §. 14, 157, hinc singulae connectuntur cum singulis, §. 33. Ergo
in omni mundo nexus est partium et harmonia universalis, §. 48, i. e. in mundo
non datur insula. Aliter: partes mundi vel sunt extra se invicem posita actualia,
et connectuntur singula cum siugulis, §. 279, 306, vel sunt eius determinationes
internae non positae extra se invicem, §. 10, 37, et connectuntur
singulae cum singulis, §. 49. Ουκ εστιν επεισοδιωδης, εστιν ωσπερ στράτευμα.
§ 358
In hoc mundo exsistit nexus effectivus (regnum potentiae), §. 335, utilitatis,
§. 338, usuum, §. 339, finalis (regnum sapientiae), §. 343, subiectivus et
formalis, §. 345, exemplaris, §. 346, significativus, §. 347. Hinc nexus eiusmodi
sunt in mundo possibiles, §. 57.
§ 359
Omnis mundus cum sit ens, §. 355, 62, erit unum, §. 73 (§. 354, 155),
verum, §. 90 (§. 357, 355, 354, 92). Hinc in omni mundo est ordo, §. 89, et
regulae communes, §. 86. Mundus fabulosus non est mundus, §. 120.
[113]
§ 360
Omnis mundus est perfectus, §. 99, 359, et bonus, §. 100.
§ 361
Partes omnis mundi singulae sunt entia contingentia, §. 354, 257. Hinc
earum exsistentia modus est, §. 134. Iam exsistentia singularum mundi partium
simul sumptarum est exsistentia mundi, §. 155. Ergo mundi exsistentia modus
est. et omnis mundus est ens contingens, §. 111. Aliter: Pone quendam mundum
esse ens necessarium, omnes eius determinationes internae erunt absolute
necessariae, nec hinc ulla pars istius mundi habebit modos, §. 108, 157, nec
erit ens contingens, §. 134, sed omnis pars illius mundi erit ens necessarium,
§. 109. hinc infinitum, §. 258, q. a., §. 354.
§ 362
Omnis mundus est unum, §. 359, modos tamen habet, §. 361, 112, hinc
determinationes in se separabiles, §. 72, 65, hinc unitatem hypotheticam, §. 76,
et intrinsecus contingentem, §. 115.
§ 363
Nullius mundi partium coniunctio est absolute necessaria, §. 362, 102, est
tamen
[114]
coordinatio, §. 78. Ergo in omni mundo est ordo in se contingens,
§. 117 hinc et veritas intrinsecus contingens, §. 119.
§ 364
Omnes partes nmndi reales, §. 136, cum consentiant ad gradum realitatis
mundo ipsarum tribuendum, §. 248, 140, ita tamen, ut in se possint etiam non
consentire, aut non tantum consentire, utpote entia contingentia, §. 354, 257:
in omni mundo est perfectio in se contingens, §. 122.
§ 365
Omnis mundus est absolute et interne mutabilis, §. 361, 133.
§ 366
In omni mundo sunt realitates absolute necessariae, §. 359, 360, hinc bonum
metaphysicum, §. 147, et in se contingentes, §. 362—364, hinc bonum
physicum late dictum, §. 147.
§ 367
Hic mundus est unum, §. 359, in se contingenter, §. 362. Est in hoc
mundo ordo, §. 359, et veritas intrinsecus contingentes, §. 363, est et perfectio
et bonitas intrinsecus contingens, §. 364, bonum metaphysicum et physicum
late dictum,
[115]
§. 366, et est hic mundus absolute, est interne mutabilis,
§. 365, 154.
§ 368
Mundus minimus esset totum paucissimorum minimorum actualium, §. 161,
354, hinc quo plura, quo maiora finita pro partibus habet, hoc fit maior, §. 160,
donec sit maximus plurimorum maximorum in finitis aggregatum, §. 161.
§ 369
STATUS MUNDI*) est totum omnium statuum in partibus eius simultaneorum.
Iam hic mundus habet partes, in quibus coexsistunt fixa cum mutabilibus, §. 367.
Ergo hic mundus habet statum, §. 205.
*) der Zustand einer ganzen Welt.
§ 370
Omnis et huius mundi exsistentia modus est, §. 361, 134, hinc potest abesse
et adesse salva mundi essentia, §. 65. Cumque sit absolute mutabilis omnis et
huius mundi actualitas, §. 133, omnis mundi initium et finis est absolute possibilis,
§. 301, 65.
§ 371
Mundus non potest oriri, nisi ex nihilo. Ponatur enim aliquis mundus
ita oriri, ut tamen iam aliqua pars eius ipsi
[116]
praeexstiterit: quoniam et
quamdiu haec pars eius exstitit, fuit ex parte exsistens, uti semper erit, si exstiterit,
non vero non exsistens, hinc post partem praeexsistentem oriri visus
non oritur: §. 227, cum nondum ortus esset talis mundus, non tamen fuit amplius
mere possibilis, dum totum exsistentis partis esset, adeoque iam, qua exsistentiam,
determinatus, §. 54. Ergo mundus non oriens ex nihilo non oritur, §. 228.
Sic et mundus non annihilatus non interit, dum superstite parte manet ex parte
exsistens, uti semper fuit, si exstitit, hinc non mutatur in non exsistens, §. 227.
Ergo mundus non potest interire, nisi per annihilationem, §. 228.
§ 372
Omnis et hic mundus est ens finitum, §. 255, 361, hinc possibilis eius
cognitio philosophica et mathematica, §. 249. Omnis mundus et hic habet malum
metaphysicum, §. 250, et contingens, s. physicum late dictum, imperfectionem
in se contingentem absolute possibilem, §. 263, partim bonus, partim malus,
§. 264.
§ 373
Omnes mundi sunt et enti infinito, et sibi invicem, et cuilibet partium
suarum
[117]
partialiter similes, §. 265, 267, sed impossibiles sunt plures extra
se invicem actuales totaliter iidem, §. 269, diversi, §. 268, congruentes, §. 270,
similes, §. 271, aequales, §. 272.
§ 374
Cum partes mundi vel sint simultanea, vel successiva, §. 238, 354, si extra
se invicem ponantur, connectentur in mundo aut per tempus, aut per spatium,
aut per utrumque, §. 239, 306.
§ 375
Omnis mundus est ens ab alio, §. 361, seu dependens, §. 308, et hic mundus
habet causam efficientem extra se positam, eiusque effectus est, §. 334,
testans de causa, §. 333.
§ 376
Omnis mundi partes sunt actualia, §. 354, hinc singulae in suo mundo,
adeoque partes huius mundi in hoc mundo habent veritatem, §. 90, et certitudinem,
§. 93, ut determinationes internas, §. 37, 93, determinatas, §. 54.
§ 377
Finita, quae non absolute solum, nec hypothetice tantum in qualicumque
nexu, sed etiam in universali nexu ALICUIUS MUNDI possibilia sunt, POSSIBILIA*)
illius
[118]
mundi vocantur. Hinc possibilia huius mundi sunt, quae in universali
eius nexu spectata tamen sunt hypothetice possibilia, hinc maiorem possibilitatis
gradum habent, §. 165, 246.
*) das Mögliche einer gewissen ganzen Welt.
§ 378
Si vel unica pars huius mundi esset alia, quam est, mundus hic non esset
totaliter idem, qui est, §. 155, 267. Iam omnes partes huius universi possunt
esse aliae, quam sunt, §. 354, 260. Ergo possibiles sunt mundi partim ab hoc
diversi, §. 38, partim iidem cum eo, §. 265, i. e. plures, §. 74.
§ 379
Hic mundus unice singularis est, §. 77. Pone enim plures esse, constituerent
cum hoc multitudinem seu seriem, §. 74. Hinc hic non esset mundus,
§. 354, aut omnes isti mundi partes huius, tantum unici, §. 354, 77.
SECTIO II.
ΝΟΤΙΟ MUNDI NEGATIVA.
§ 380
PROGRESSUS (regressus) IN INFINITUM*) esset series entium contingentium
[119]
extra se invicem positorum, quorum unum est alterius causa secundum
quid, sine causa simpliciter tali. In quo progressu in infinitum causatum sumitur
causa sui, esset ille CURVILINEUS**) (circularis): in quo causatum non sumitur
causa sui, esset ille RECTILINEUS***).
*) der Fort- oder Rückgang in das Unendliche. **) dergleichen Fortgang
im Kreise. ***) der grade Fort- oder Rückgang.
§ 381
Progressus in infinitum, quantuscumque poneretur, esset ens contingens,
§. 380, 155, hinc haberet causam efficientem extra se positam, §. 334. Haec
non posset esse ens contingens, dum enim illud iterum esset ens ab alio, §. 308,
non esset causa progressus in infinitum, nisi secundum quid talis, §. 28. Ergo
non extra progressum ipsum posita, sed pars eius, §. 155, 380. Ergo causa
efficiens progressus in infinitum deberet esse ens necessarium, §. 109, et independens,
§. 310. Quocumque modo hoc potest exsistere, eo modo exsistit, §. 259.
At potest exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, §. 310. Ergo
nec est causatum alterius extra se positi, adeoque causa effectuum suorum simpliciter
talis, §. 28. Hinc progressus in infinitum, qui deberet esse sine causa
simpliciter
[120]
tali, §. 380, et tamen eam habere, est impossibilis, §. 7, nec in
hoc, nec in ullo mundo ponendus, §. 354, 58.
§ 382
FATUM*) est necessitas eventuum in mundo. FATUM ex necessitate mundi
absoluta esset SPINOSISTICUM, non ens, §. 361, 105, nec in hoc, nec in ullo
mundo ponendum, §. 354, 58.
*) das Schicksal, Verhängniss.
§ 383
Eventus in mundo, cuius ignoratur ratio sufficiens, CASUS*) est. CASUS,
cuius nec est ratio sufficiens, PURUS**) esset, impossibilis, §. 22, nec in hoc,
nec in ullo mundo ponendus, §. 354, 58.
*) ein Zufall, ein ungefähr. **) ein blinder Zufall.
§ 384
Eventus ORDINARIUS*) est, cuius exsistentia determinatur secundum certi
alicuius ordinis regulas: EXTRAORDINARIUS**) est non Ordinarius. EXTRAORDINARIUS
ABSOLUTE***) esset, cuius exsistentia secundum nullas ullius ordinis regulas
determinaretur; RELATIVE****) talis est, qui non fit per regulas dati certi alicuius
ordinis. Extraordinarius
[121]
ob confusionem INORDINATUS*****) est.
*) eine ordentliche. **) ausserordentliche. ***) ganz und völlig ausserordentliche.
****) gewisser maassen ausserordentliche. *****) unordentliche
Begebenheit.
§ 385
Absolute extraordinarium non esset verum, §. 384, 89, hinc impossibile,
§. 90, 62, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendum, §. 354, 58.
§ 386
Eventus sine ulla ratione sufficiente proxima esset SALTUS ABSOLUTUS*).
Eventus sine ratione sufficiente proxima ordinaria est SALTUS RESPECTIVUS**)
*) das völlig durch einen Sprung geschähe. **) wobei gewisser maassen
ein Sprung statt hat.
§ 387
Quod exsisteret sine ratione sufficiente ulla proxima, §. 27, exsisteret per
casum purum, §. 22, 383, hinc saltus absolutus est impossibilis, §. 386, 284, nec
in hoc, nec in ullo mundo ponendus, §. 354, 58. Respectivus etiam omnis, si
non inordinati quid est, est tamen aliquid extraordinarii, §. 384.
[122]
§ 388
Mundus nec est substantia infinita, §. 372, 248, nec determinatio eius
interna, §. 365, 252, hinc nec essentia entis infiniti, §. 40, nec attributum, nec
modus, §. 50, nec modificatio, §. 209. Hinc omnis mundus extra substantiam
infinitam ponendus est, adeoque hic etiam mundus exsistit extra ens infinitum,
quod ideo vocatur ENS EXTRAMUNDANUM*), ens extra hunc mundum actuale.
*) das Wesen ausser der Welt.
§ 389
Omnis, hinc et hic, mundus, aut est substantia, aut accidens, §. 191. Si
hic mundus substantia fuerit, extra substantiam infinitam subsistit, §. 388, ut
adeo infinita substantia non sit unica substantia, §. 77.
§ 390
Si hic mundus fuerit accidens, non tamen est accidens substantiae infinitae,
alias non exstiturus extra suum substantiale, §. 196, 388, nec exsistere potest,
nisi in substantia, aut substantiis, §. 194. Ergo si hic mundus sit accidens,
infinita substantia nec tunc est unica substantia, §. 77, 389. Iam alteruter casus
est necessarius, §. 191, 10. Ergo substantia infinita non est substantia unica.
[123]
§ 391
Vis infinita non est unica vis, §. 390, 198, in omni et hoc mundo sunt
vires finitae, §. 390, 388.
CAPUT II.
PARTES UNIVERSI.
SECTIO I.
PARTES UNIVERSI SIMPLICES.
§ 392
Omnis mundus aut est ens simplex, aut compositum, §. 224, hic est ens
compositum. Qui hunc mundum se putat ens simplex est EGOISTA.
§ 393
Mundi compositi partes singulae et simul sumptae non possunt esse accidentia.
Cum enim exsistere talis mundus non posset, nisi in substantiis, §. 155,
191, nec posset tamen infinitae inhaerere, §. 388, nec imicae finitae, §. 224, 194,
requireret plures substantias finitas, quibus inhaereret, §. 77. At hae constituerent
seriem finitorum actualium, quae si non esset pars mundi ex meris
accidentibus compositi,
[124]
cum ipso tamen constitueret seriem finitorum
actualium ipso maiorem, §. 160, hiiic ipse non esset mundus, §. 354. Si series
illa, quam substantiae finitae constituerent, esset pars eius mundi, non esset
ille ex meris accidentibus compositus, §. 155. Hinc impossibilis est mundus ex
meris accidentibus compositus, §. 61, 62. Omnis mundus compositus est compositum
strictius dictum, §. 225. Omnis mundus aut est substantia, §. 389, 392,
aut compositum strictius dictum.
§ 394
Partes mundi compositi sunt vel substantiales, vel accidentales, §. 393, et
illae qui dem monades, §. 235. Hinc omnis mundus compositus, et hic
monadibus constat, §. 392. Unde denuo patet, nullum mundum oriri posse,
nisi ex nihilo, §. 236, nec interire, nisi per annihilationem, §. 237, 393
§ 395
Hic mundus compositum strictius dictum, §. 393, monadibus constat, nec
est in eo quicquam substantiale, praeter monades, §. 394. Qui negat exsistentiam
monadum est MATERIALISTA UNIVERSALIS. Qui negat exsistentiam monadum
universi, e. g. huius, partium est MATERIALISTA COSMOLOGICUS (cf. §. 757).
[125]
§ 396
Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi sunt possibilia, §. 8, rationalia,
§. 24, entia, §. 63, una, §. 73, vera, §. 90, obiective certa, §. 93, perfecta,
§. 99, bona, §. 100, entia contingentia, §. 257, mutabilia, §. 133, realia,
§. 136, universaliter connexa, §. 357, sunt vi praeditae, immo vires, etiam strictius
dictae, §. 199, habent statum internum, §. 206, et externum, §. 207, modificabiles,
§. 209, non extensae, nec spatium replentes singulae, at aggregatae,
§. 242, nec habent magnitudinem quantitativam, §. 243, indivisibiles, §. 244,
flnitae, §. 354, hinc habent certum virium limitem, §. 249, malum metaphysicum,
§. 250, partialiter sibi similes, §. 265, 268, at partialiter etiam tam dissimiles,
quam inaequales, §. 273, singulae non admittentes figuram, ita tamen, ut totum
earum admittat figuram, §. 280.
§ 397
Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi, cum sint actuales extra
se invicem positae, §. 354, 224, aut erunt entia simultanea, aut successiva, aut
utraque, §. 238, hinc singulares habent positum, §. 148, aut in simultaneis,
locum, aut in successivis, aetatem, aut utrumque, §. 281, licet singulae locum
non repleant, §. 396.
[126]
§ 398
Monadum omnis, hinc et huius, universi finitarum, §. 354, quaelibet extra reliquas,
si subsistere ponatur, substitura, §. 192, non potest cum ulla altera esse in
eodem totaliter loco, §. 282. Substantia, in cuius loco nequit esse alia extra
eam posita, est IMPENETRABILIS*) (solida). Ergo omnis substantia, hinc et
monades, tam huius, quam omnis compositi mundi, sunt impenetrabiles, §. 230.
*) undurchdringlich.
§ 399
Monades huius et omnis compositi, hinc extensi, mundi, §. 241, 393, sunt
PUNCTA, §. 286, sed neutiquam MATHEMATICA, in quibus nihil, praeter non extensionem,
ponitur, §. 396—398, nec iuxta se positae congruunt aut coincidunt,
§. 70, 396, sed positis earum coexsistentibus pluribus, quia quaevis impenetrabilis
est, §. 398, ponuntur simultanea extra se invicem certo quodam ordine,
§. 396, 78, hinc in earum aggregato est spatium, §. 239. Ergo omne aggregatum
monadum huius et omnis compositi mundi extensum est, §. 241. Punctum
mathematicum, abstractum possibile, §. 149, si fingatur exsistere, ZENONICUM est
PUNCTUM, ens fictum, §.
[127]
. PUNCTUM PHYSICUM si dicas actuale et praeter
simplicitatem omnimode determinatum, quaedam monades huius universi sunt
puncta physica, nempe quarum ex aggregato extensum.
§ 400
Omnes compositi, hinc et huius, mundi monades sunt in universali nexu,
§. 357, hinc singulae singularum aut rationes sunt aut rationata, aut utrumque,
§. 14, 48. Ex rationato cognosci potest ratio, §. 29. Ergo ex quavis omnis
compositi, hinc et huius, mundi monade singulae mundi, ad quem pertinet,
partes cognosci possunt, §. 14, i. e. singulae omnis, hinc et huius, compositi
mundi monades sunt vires, §. 199, repraesentativae sui universi (sunt specula eius
activa, §. 210, indivisibilia, §. 244, microcosmi, mundi in compendio, suique mundi
concentrationes, seu habent vim, praeditae sunt vi repraesentativa sui universi).
§ 401
Monades mundum suum repraesentantes, §. 400, aut sibi eum repraesentant,
suae perceptionis, saltim ex parte, consciae, aut minus, §. 10. Hinc et monades
huius universi mundum hunc aut obscure tantum repraesentant, aut clare, saltim
ex parte.
[128]
Illae sunt MONADES NUDAE*) (sopitae).
*) im tiefen Schlaf liegende Monaden.
§ 402
Monades clare mundum repraesentantes aut sibi eum distincte, saltim ex
parte, repraesentant, aut minus, §. 10. Priores intelligunt, §. 69. Ergo facultatem
habent distincte cognoscendi, §. 216, i. e. INTELLECTUM*) (strictius dictum,
cf. §. 519). Substantia INTELLECTUALIS**), i. e. intellectu praedita, est SPIRITUS***)
(intelligentia, persona). Ergo monades huius universi intellectuales sunt spiritus,
§. 230. Solos in hoc mundo spiritus admittens est IDEALISTA.
*) Verstand. **) das mit Verstand begabt. ***) ein Geist.
§ 403
NEXUS spirituum alicuius mundi inter se est PNEUMATICCS*). Iam in omni
et hoc mundo, cui spiritus insunt, singulis singuli connectuntur. Ergo in hoc
et omni mundo, cui spiritus insunt, est nexus pneumaticus universalis, §. 357
(mundus, cf. §. 354, pneumaticus, intellectualis, moralis, cf. §. 723, regnum gratiae).
*) Verbindung der Geister.
[129]
§ 404
Omnis substantia monas est, §. 234. Omnis spiritus est substantia, §. 402.
Ergo monas est et ens simplex, §. 230.
§ 405
Omnes omnis et huius mundi, cui spiritus insunt, spiritus sunt monades,
§. 404, vires repraesentativae mundi sui ex parte saltim distincte, §. 402, non
extensi, nec singuli spatium replentes, nec habent magnitudinem quantitativam,
indivisibiles, finiti, certo tantum virium gradu praediti, malo metaphysico obnoxii,
partialiter sibi similes, sed et singuli partialiter dissimiles et inaequales,
nec singuli figuram agnoscentes, §. 396, unicus omnium perfectissimus est,
§. 77, 185.
SECTIO II.
PRIMA CORPORUM GENESIS.
§ 406
Totum monadum est MONADATUM. Ergo mundus hic et omnis compositus
est monadatum, §. 394.
§ 407
Monades in mundo composito aut partes etiam eius pro monadatis suis
habent
[130]
aut minus, §. 10, 406. In utroque casu monadatum eiusmodi erit
EXTENSUM, §. 396, partium impenetrabilium, §. 398, partialiter dissimilium, §. 396,
i. e. PARTIALITER HETEROGENEUM (difforme, dissimilare), hinc non erit EXTENSUM
TOTALITER HOMOGENEUM (uniforme, similare), i. e. partium totaliter similium, §. 271.
§ 408
Monades huius mundi simultaneae locum, successivae sibi mutuo determinant
aetatem, §. 281, 85, hinc in se mutuo influunt, §. 211, in conflictu positae,
§. 213. Ergo est in hoc mundo influxus et conflictus universalis, §. 48, 306
(bellum omnium contra omnia, concordia discors, discordia concors, §. 364).
§ 409
Monadum in hoc mundo quaedam in se remotius influunt mutuo, §. 408,
27, quaedam propius, sibi praesentes, §. 223, et quia saltus absolutus in mundo
impossibilis est, §. 387, quaedam proxime, se contingentes, §. 223.
§ 410
Quia omnes monades huius mundi in se mutuo influunt, §. 408, non est
earundem
[131]
actio transiens seu influxus sine reactione, §. 213.
§ 411
Actio transiens seu iufluxus partium mundi in alias extra ipsas est aut
simplex aut compositus, §. 215. Simplex est etiam minimus, §. 247, 214. Huic
respondet reactio, aut minima, aut maior, §. 160, 161. Si minima est, est influxui
aequalis, §. 70. Si maior ponatur reactio, id, quo excedit influxum reactio,
ponit reactionem influentis, §. 410, hinc influxus eius non erit simplex,
§. 215, quod contra hypothesin. Ergo influxui simplici respondet aequalis reactio,
§. 70.
§ 412
Influxus compositus partium mundi in alias extra ipsas est totum plurium
simplicium influxuum, §. 215, 214. Cuivis ex his respondet reactio aequalis,
§. 411. Iam si addas aequalibus aequalia, summae sunt aequales, §. 70. Ergo
omni influxui composito partium mundi respondet aequalis reactio. Hinc reactio
partium mundi omnis in alias extra ipsas est influxui seu actioni transeunti
aequalis, §. 411.
§ 413
Vires vivae monadum in mundo per contactum mutuum inter se confligentium
[132]
sunt aequales, §. 412, 331, et quia eaedem non possunt rationes
proximae contradictoriorum esse, §. 140, 36, proxime locum, §. 408, 409, hinc
coniunctionem sibi mutuo determinantes, §. 281, 85, non continent rationem
separationis mutuae proximam, §. 72. Hinc, nisi accedat vis tertia, contingunt
se inseparabiliter, §. 386, unum constituentes, §. 73, unitae, §. 79.
§ 414
Ita se mutuo contingentia, ut non nisi per vim tertiam separari possint, COHAERENT*).
Ergo monades mundi se mutuo contingentes cohaerent, §. 413. Nullus
contactus sine cohaesione est. Ergo quaedam monades huius mundi cohaerent,
§. 409, unum constituentes, §. 413, extensum, §. 407.
*) hangen an einander.
§ 415
Nulla mutatio fit in mundo composito sine motu. Sit enim A mutandum
ex B in non-B. Coexstiterat cum simultaneis suis extra illud positis, ut B,
nunc coexsistet, ut non-B, hinc diversam ad ea relationem, §. 37, 38, positum,
§. 85, et locum nanciscetur, §. 281, et fiet motus, §. 283, 125. Quoties talis
mutatio, talis in mundo composito motus fit, status mutati, et universi,
[133]
cuius pars est, partim idem est cum praecedentibus, §. 265, partim diversus,
§. 125. Hinc sicuti certus aliquis motus fuit, quatenus status novus a pristino
differt; ita, quatenus status idem mansit, haec duratio status, est in mundo
composito simul duratio loci, §. 299, certi motus absentia, quies, §. 283, certique
motus impedimentum fuit, §. 221, et resistentia, §. 222.
§ 416
Monades in universo constituentes extensum, §. 414, semper agunt, §. 216,
285, vi sua, §. 400, repraesentantes universi sui singulos status, et suos, etiam
futuros, §. 298, quatenus hi iidem sunt cum antecedentibus perdurantes, certum
motum impediente, certo motui resistente, §. 415, 210, quatenus autem hi diversi
sunt ab antecedentibus, certum alium motum efficiente, s. movente, §. 415, 210.
Praedicatorum singulis partibus convenientium aggregatum toti tribuitur, §. 155.
Hinc monades quaedam huius universi constituunt extensum, cui vis inertiae
tribuatur, §. 294, hinc materiam, §. 295. Materia nec huius universi, nec ullius
ulla potest esse totaliter homogenea, §. 407.
[134]
§ 417
Monades huius universi materiam constituentes, non eam exhibent primam
ex significatu §. 295, et mere passivam, sed materiam, cui vis motrix tribuatur,
§. 416, secundam, et corpus physicum, §. 296. Si moveatur una pars huius
mundi, mutatur eius relatio ad reliquas simultaneas singulas, §. 283, 281, hinc
non est MOTUS in mundo PARTICULARIS*), id est, cuiusdam mundi partis, sine
universali, §. 283. Hinc in hoc mundo omnis materia est in motu, §. 415, et
QUIES eius non est, nisi RESPECTIVA**), i. e. absentia determinati alicuius motus,
§. 283, quae si tanta fuerit, ut observetur nullus quiescentis motus, erit MOTUS
EVANESCENS***). Nulla in mundo QUIES ABSOLUTA, absentia omnis motus.
*) eine besondre Bewegung. **) Ruhe von einer gewissen Bewegung,
oder in Absicht auf eine gewisse Bewegung. ***) eine unmerklich werdende,
oder verschwindende Bewegung.
§ 418
Extensum, aggregatum monadum, quarum singulae sunt impenetrabiles,
iam hinc resistet motui suum locum occupaturorum extra ipsum positorum,
§. 398, 222, iam
[135]
hinc exseret vim inertiae, §. 294. Extensum, aggregatum
monadum, quarum nulla vis est ulli alteri extra se positae totaliter aequalis,
quarum nullum totum ulli alteri extra prius posito monadato, qua vires, totaliter
aequale est, §. 272, 406, numquam est in totali AEQUILIBRIO*), aequalitate
virium in confligentibus, et iam hinc exseret vim motricem, §. 294. Tale autem
extensum est omne monadatum in hoc mundo, §. 414, 396. Ergo monadata in
hoc mundo ob unam eandemque vim suarum monadum repraesentativam, §. 400,
quatenus ea in impenetrabilibus rationem durantis loci, quietis, certique motus
absentis continet, vim inertiae, quatenus eadem in numquam totaliter aequilibrantibus,
mutationis loci, motusque certi rationem continet, vim motricem prodent.
materia, §. 416, et corpora physica, §. 417. Quae duae vires tantum abest,
ut ita sint oppositae sibi invicem, ut posita una diverso respectu non possit
simul in eodem subiecto poni altera, §. 87, ut potius in respectu ad diversos
motus sint simul in quocumque huius mundi extenso, §. 417, eademque vis
dato extenso tributa respectu dati motus motrix, respectu motus huic oppositi
sit vis inertiae, et v. v., §. 415.
*) Gleichgewicht der Kräfte.
[136]
§ 419
Cum corporibus tribuantur vires, §. 296, sunt composita strictius dicta,
§. 225, 198, hinc modus compositionis est ipsorum essentia, §. 226, monadibus
constant, §. 235, habent magnitudinem quantitativam, §. 243.
§ 420
Corpora habent partes extra partes, §. 296, 224. Partes corporum extra
se invicem actuales primae ELEMENTA*) vocantur.
*) die allerersten Grund-Theile.
§ 421
Elementa aut sunt partes corporum absolute primae, i. e. quae non habent
ipsae iterum partes extra partes, aut relative tales, Ultra quas in attentione
compositionis progredi non placet, §. 420. Illae sunt entia simplicia seu monades,
§. 419, 224.
§ 422
IMMATERIALE vocatur, quod non est materia, quod est materia, MATERIALE
vocatur. Elementa corporum absolute talia sunt immaterialia, §. 421, 295. INCORPOREUM
est, quod non est corpus, quod est, CORPOREUM. Iam omne corporeum
est materiale, §. 296. Ergo elementa corporum absolute talia sunt incorporea,
[137]
hinc singula non sunt corpora, §. 296.
§ 423
PHILOSOPHIA respective primum pro absolute primo habens philosophia
PIGRORUM dicitur, quae cum falsa sit, elementa relative talia, §. 421, materialia
et corporea, §. 422, non habenda sunt pro elementis absolute talibus, immaterialibus
et incorporeis, §. 422. Hinc haec commodius ELEMENTA simpliciter, illa
dicuntur MATERIAE PRIMAE*), cf. §. 295.
*) ein allererster Grund-Stoff.
§ 424
ATOMUS*) dicitur ens per se indivisibile. Omnis monas est indivisibilis
per se, §. 244. Hinc omnis monas est atomus. Ergo elementa sunt atomi, §. 423,
hinc atomi naturae dicuntur.
*) das an und vor sich tintheilbare.
§ 425
OBSERVABILIA*) (phaenomena) dicimus, quae per sensus possumus cognoscere
(confusius). Corpora minora nobis non observabilia CORPUSCULA vocantur.
PHILOSOPHIA phaenomena corporum ex corpusculis
[138]
explicans CORPUSCULARIS
est.
*) das wahrzunehmende.
§ 426
CORPUSCULA vel alia iterum corpuscula pro partibus habent, vel minus,
§. 10, 155. Haec PRIMITIVA*) dicuntur, illa DERIVATIVA**).
*) die ersten. **) zusammengesetztere.
§ 427
Omnem materiam, qualis est in hoc mundo, constituunt elementa, §. 418,
419. Hinc magnitudo quantitativa ipsi tribuenda, §. 419, 423, est multitudo
elementorum ad certam materiam constituendam unitorum, §. 159, 413. Hinc
elementa partes certae materiae cum ea, tamquam monadato suo, sunt in eodem
loco, §. 155, 406. Ergo si locus eorum ita mutetur, ut non sint cum materia,
quam ante constituerant, in eodem loco, non manent partes illius materiae, §. 155.
Iam vero omnis relationis mutatio est in ente in se spectato possibilis, §. 133.
Ergo omnis loci mutatio est in omnibus elementis in se spectatis possibilis,
§. 281, 85. Ergo et ille motus, quo cessant esse partes materiae, cuius partes
fuerant, §. 283. Si ita moveantur,
[139]
materia dividitur, §. 244, 162. Ergo
omnis materia, qualis in mundo, est divisibilis, saltim in et per se, §. 18.
§ 428
Si materia in mundo dicatur divisibilis in infinitum: id vel intelligitur absolute,
ipsi non esse partes indivisibiles, et est falsum, §. 424, 419, vel respective,
nobis in ea dividenda non observabiles partes esse, nisi iterum divisibiles, §. 248,
et est verum materiam esse in indefinitum divisibilem, §. 425.
§ 429
ATOMUS MATERIALIS esset corpusculum per se indivisibile, quod nihil est,
§. 427, 425. PHILOSOPHIA igitur ATOMISTICA, phaenomena corporum ex atomis
materialibus explicans, fallitur.
SECTIO III.
NATURA CORPORUM.
§ 430
NATURA (cf. §. 431, 466) entis est complexus earum eius determinationum
internarum, quae mutationum eius, aut in genere accidentium ipsi inhaerentium
sunt principia. Hinc ad naturam entis pertinent
[140]
1) essentialia eius, §. 39,
2) essentia, §. 40, 3) facultates, 4) receptivitates, §. 216, 5) vires, quibus instructum
est, omnes, §. 197. Initium naturae est ORIGO*), duratio VITA**), finis
MORS***), cf. §. 556.
*) Erzeugung. **) Leben. ***) Tod.
§ 431
Natura corporum est modus compositionis eorum, §. 419, cum omni facultate,
receptivitate, vi inertiae et motrice, qua pollent, §. 296, 430. Nonnumquam
etiam natura simpliciter dicitur, cf. §. 430, 466.
§ 432
Cum in mundo sit universalis veritas, §. 363, 90, omnes eius mutationes
habent normas communes, §. 86, 89, secundum quas natura partium eius determinatur,
§. 431, hinc et motus corporum in mundo, §. 283, quarum superiores
LEGES*), inferiores REGULAE MOTUS**) dicuntur.
*) gemeine. **) besondre Gesetze der Bewegung.
§ 433
MACHINA est compositum stricte dictum secundum leges motus mobile.
Ergo omne corpus in mundo est machina, §.
[141]
419, 432. Nec datur in mundo
machina, nisi ens contingens, §. 361. Machinae natura per leges motus determinata
MECHANISMUS est. At, quicquid non est compositum, non est machina,
hinc nulla monas est machina, §. 230.
§ 434
NEXUS machinarum est MECHANICUS, hinc nexus corporum in mundo est
mechanicus (mundus, cf. §. 354, corporeus, materialis, regnum naturae), §. 433.
At, in quo mundo sunt spiritus et corpora, in eo connexa sunt etiam corpora
cum spiritibus, §. 357, hinc in mundo, in quo sunt spiritus et corpora, est
nexus 1) corporum inter se, 2) spirituum inter se, §. 403, 3) corporum et spirituum
mutuus, pneumatico-mechanicus et mechanico-pneumaticus (harmonia regni
naturae et gratiae).
§ 435
PHILOSOPHIA MECHANICA est phaenomena corporum ex eorum mechanismo
explicans. FATUM ex mechanismo corporum est PHYSICOMECHANICUM (physicum
aut mechanicum simpliciter), at si quis eventus mundi per illud determineiur,
est in se contingens,
[142]
§. 361, 354, non nisi hypothetice necessarius,
§. 382, 105.
CAPUT III.
PERFECTIO UNIVERSI.
SECTIO I.
MUNDUS OPTIMUS.
§ 436
Mundus perfectissimus est, in quo plurimarum partium maximae, et maximarum
plurimae partes in mundo compossibiles tantum ad unum consentiunt,
quantum in mundo fieri potest. Hinc mundus perfectissimus habet perfectionem
maxime compositam, cuique mundo non nisi simplex convenit perfectio, non est
perfectissimus, §. 185.
§ 437
Posito mundo perfectissimo ponitur summa, quae in mundo possibilis est,
perfectio, §. 436. Hinc mundus perfectissimus est etiam mundorum possibilium
omnium optimus, §. 187. Iam mundi partes sunt actualia, §. 354, haec vel
simultanea, vel successiva, §. 306. Ergo mundus perfectissimus
[143]
tot 1) simultanea,
tot 2) successiva complectitur, et 3) tanta, quot et quanta in mundo sunt
optimo compossibilia, i. e. 1) extensive, 2) protensive, 3) intensive, mundorum est
optimus maximus, §. 436, 368.
§ 438
Si vel duo tantum contingentia extra se posita sunt in mundo compossibilia,
vel ut simultanea, vel ut successiva, quorum unius perfectio vel nihil,
vel non tantum alterius perfectioni deroget, qantum perfectioni totius addat,
MUNDUS EGOISTICUS, qualem egoista hunc ponit, non est perfectissimus. Si vel
unica tantum monas non intellectualis in se possibilis et cum spiritibus in
mundo compossibilis est, cuius perfectio aut nihil, aut non tantum perfectioni
spirituum deroget, quantum perfectioni totius addat, MUNDUS IDEALISTICUS, qualem
idealista hunc ponit, non est perfectissimus, §. 437.
§ 439
Materialista negat in hoc mundo dari monada, §. 395, hinc mundum sibi
format impossibilem, §. 394, ergo MUNDUS nec ullus, nec perfectissimus est,
qualem materialista fingit hunc esse, MATERIALISTICUS, §. 436.
[144]
§ 440
Perfectissimus etiam mundus finitus est, §. 372, et omnes eius, etiam perfectissimae,
partes finitae, §. 354, 257. Ergo nec ipse, nec quicquam in eodem
est infinitum realiter, §. 248. Non possunt tamen solum et ipse, et multae eius
partes multis rationibus mathematice infinita esse, sed est ipse etiam omnibus,
qui aut nequeunt, aut quibus non placet contingentis maximi determinare limites,
extensionis, protensionis, intensionis infinitae mathematice talis, s. intensive, extensive,
protensive indefinitus, §. 248, 437.
§ 441
In mundo perfectissimo est maximus, qui in mundo possibilis, nexus universalis,
§. 437, 94, harmonia et consensus, §. 436, 357.
§ 442
Cum omnis mundus sit perfectus, §. 360, imperfectissimus est, in quo
minima, quae in mundo esse potest, perfectio, consensus paucissimorum minimorum
ad unum minimum minimus, §. 354, 185, hinc simplex, §. 96, sine exceptionibus,
§. 97. Mundus imperfectissimus est minimus, §. 368.
[145]
§ 443
Etiamsi mundus perfectissimus ponatur mundorum optimus, §. 437, non
tamen ideo ponitur summum bonum, s. optimum metaphysicum, etiamsi ponantur
in eo maximae plurimae realitates, quae in ullo mundo sunt compossibiles,
non tamen absolute plurimae maximae, §. 190, multo minus absolute necessariae,
quoniam singularum exsistentia modus est, §. 361. Etiamsi mundo perfectissimo
tribuatur maximus realitatis in universo quodam obtinendae gradus, ille tamen
in ente contingenti non nisi limes erit, §. 248, 250, a realiter infiniti gradu
realitatis absolute maximo, necessario, immutabili, §. 251, probe diversus, §. 38.
§ 444
In omni perfectione est ordo, §. 95. Hinc in mundo perfectissimo maximus
est ordo, qui in mundo possibilis, §. 437, 175. Ergo plurimae regulae
perfectionis communes, e. g. Quo plura, quo maiora, quo spatiosiora, §. 280, quo
diutumiora, §. 299, ceteris paribus, hoc melius, §. 437, 187, et ordo maxime compositus,
§. 183, ita tamen, ut inferiores superioresque regulae tandem ad unam
omnes ex una summa perfectionis regula, eademque fortissima, cognosci possint,
§. 182, 185.
[146]
§ 445
In mundo perfectissimo cum plurimae sint perfectionis regulae, §. 444,
possunt etiam esse exceptiones admodum multae, §. 97, 372, modo maximum
non tollant consensum, §. 440, hinc sint, quae possunt, ceteris paribus, paucissimae,
§. 161, minimae, §. 186.
§ 446
Si in mundo perfectissimo collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens,
fit exceptio ab insufficienti: si collidantur fecundior et minus fecunda,
fit exceptio a minus fecunda; si gravior et minus gravis, fit exceptio a minus
gravi; si ulterior et propior ulteriori subordinata, fit exceptio a propiori; si
secundum quid sufficiens et simpliciter talis, fit exceptio a sufficiente secundum
quid; si inferior et superior, fit exceptio ab inferiori. Quaecumquae tandem
regula perfectionis in mundo perfectissimo collidatur cum summa, ab ea excipitur,
§. 186, 445.
§ 447
De mundo perfectissimo non valent solum §. 361—376, 354, 436, sed
etiam absunt ab eodem longissime, quae abesse ab omni mundo docent §. 380
—388, 247, 354. e. g. Tantum abest ab eo fatum spinosisticum,
[147]
§. 382,
ut ipsi potius indefinita extensive, intensive et protensive tribuenda sit contingentia
et mutabilitas, §. 440, 437, etiam hypothetica, §. 104, 127.
SECTIO II.
SUBSTANTIARUM MUNDANARUM COMMERCIUM.
§ 448
Cum in hoc mundo sit harmonia, §. 356, sit influxus universalis, §. 408,
aut erit hic ubique realis, aut ubique idealis, aut aliquando realis, aliquando
idealis, §. 212. Harmonia monadum mundi in se mutuo influentium est SUBSTANTIARUM
MUNDANARUM COMMERCIUM*). Ergo substantiae omnis et huius mundi
sunt in universali commercio, §. 357. Sententiae, huic explicando aptae quae
videntur, SYSTEMATA EXPLICANDI COMMERCII INTER SUBSTANTIAS MUNDI**) dicuntur,
eaque si explicando omni omnium commercio adhibeantur, UNIVERSALIA***), cf.
§. 761 (generalia). MUTATIONES partium mundi in commercio positarum, quarum
in una parte commercii evenientium cognosci potest ratio sufficiens ex vi alterius
partis commercii, sunt HARMONI-
[148]
CAE****). Influxus omnium substantiarum
mundi in se invicem idealis est HARMONIA PRAESTABILITA UNIVERSALIS*****),
cf. §. 462, eamque ponens in hoc mundo, est HARMONISTA UNIVERSALIS, cuius
systema vocatur SYSTEM A HARMONIAE PRAESTABILITAE UNIVERSALIS******).
*) die Verbindung des in einer ganzen Welt vor sich bestehenden.
**) Meinungen von der Art und Weise solcher Verbindung. ***) allgemeine.
****) übereinstimmende Veränderungen. *****) die allgemeine
vorherbestimmte Übereinstimmung. ******) die Meinung der allgemeinen
vorherbestimmten Übereinstimmung.
§ 449
Systema harmoniae praestabilitae universalis non tollit influxum substantiarum
huius mundi in se invicem, sed eum ponit, §. 448, non tollit unam mundi
substantiam pati ab altera, §. 448, 212, sed quamlibet tamen mutationem suam,
quam ab altera substantia huius mundi patitur, vi sua producere ponit, §. 210,
non tollit partium huius mundi conflictum mutuum, §. 213, facultatem receptivitatemque
actionum transeuntium, §. 217, inulto minus influxum substantiae
infinitae, receptivitatemque illius influxus in finitis, §. 448, non solum non tollit
agere posse spiritus
[149]
in corpora, et corpora in spiritus, sed ponit etiam in
hoc mundo corpora et spiritus in se inutuo influere, §. 408, 434, seque posse
mutuo contingere, §. 223, 409.
§ 450
INFLUXUS realis substantiae mundi partis in aliam mundi partem est PHYSICUS.
Hinc INFLUXUS PHYSICUS UNIVERSALIS est universalis substantiarum in mundo
harmonia, qua una in alteram realiter influit, eumque ponens in hoc mundo
est INFLUXIONISTA UNIVERSALIS. Huius systema est SYSTEMA INFLUXUS PHYSICI
UNIVERSALIS.
§ 451
Systema influxus physici universalis non tollit harmoniam substantiarum
mundi mutuam eamque universalem, §. 450, 48, sed praestabilitam, §. 44S. Non
omnis, qui ponit substantias huius mundi in se mutuo influere, inter se confiigere,
a se invicem pati, et utrumque posse corpora respectu spirituum, spiritus
respectu corporum, immo se posse mutuo contingere, est influxionista universalis,
§. 449, 450. Influxionista universalis 1) negat ullam substantiam huius
mundi, quando patitur ab alia substantia huius mundi, agere et passiones suas
vi sua producere, §.
[150]
450, 212, 2) ponit realiter passiones unius substantiae
huius mundi produci ab altera substantia huius mundi in eam influente, §. 450.
Hinc per systema influxus physici universalis nulla substantia, pars mundi, in
ullis suis mutationibus harmonicis agit vi propria, §. 448. Iam vero omnes
mutationes substantiae mundanae possunt ex vi cuiuscumque alius monados ad
eundem mundum pertinentis sufficientur cognosci, §. 354, 400. Ergo omnes
sunt harmonicae, §. 448, et hinc in nullis suis mutationibus ulla substantia
mundana agit, ex systemate influxus physici universalis, in omnibus realiter
patiens ab aliis substantiis mundanis, quae tamen ob eandem rationem prorsus
non agerent, §. 210, hinc nec vires essent, §. 197, q. c., §. 199.
§ 452
Qui ponit in omnes substantias huius mundi pati visas ab aliis huius
mundi substantiis, et realiter quidem patientes, ex ipsius sententia, solam realiter
influere substantiam infinitam, est OCCASIONALISTA (assistentianus) UNIVERSALIS,
eiusque systema est SYSTEMA CAUSARUM OCCASIONALIUM UNIVERSALE*) (Cartesianum,
s. Malebranchianum potius assistentiae), contradicens §. 400, 408, hinc falsum.
Idem patet inde, quod
[151]
per occasionalismum nulla mutatio harmonica in
substantia ulla mundana est ipsius, sed tantum substantiae infinitae actio, §. 448.
Hinc etiam hoc systema omnem in finitis tollit vim et energian, §. 451.
*) die Meinung der allgemeinen sogenannten nur gelegentlichen Ursachen.
§ 453
Systema causarum occasionalium, nisi harmoniam, influxum tamen mutuum
substantiarum huius mundi universalem verum tollit, §. 452, 448, hunc physicum,
§. 450, et idealem, §. 212 (nisi sic dicas imaginarium apparentem, §. 12),
illam praestabilitam, §. 448. Non omnis, qui ponit substantiam infinitam in
omnes finitarum substantiarum passiones realiter influere, nec omnis ille, qui
substantiam infinitam solam in eas realiter influere ponit, est occasionalista
universalis, sed qui ponit 1) reales esse passiones substantiarum finitarum
omnes, 2) a solo influxu substantiae infinitae dependere, §. 452.
§ 454
Systemata harmoniae praestabilitae et influxus physici universalium in hoc
sunt similia, §. 70, ut 1) iiec influxum mutuum substantiarum huius mundi,
nec harmoniam,
[152]
nec influxum substantiae infinitae in easdem realem tollant
universales, §. 448, 450, 2) passiones substantiarum huius mundi ponant
esse actiones alicuius substantiae finitae; in eo sunt dissimilia, ut posterius
excludat ab actione patientem substantiam, prius non excludat, §. 449, 451.
§ 455
Systema harmoniae praestabilitae et causarum occasionalium universalia
in eo sunt similia, ut tollant influxum realem substantiae huius mundi in aliam,
eiusdem partem, §. 70, in eo sunt dissimilia, §. 70, ut prius ideales ponat
passiones quasdam earum, quas posterius reales ponit, §. 449, 453.
§ 456
Systema influxus physici et causarum occasionalium universalia in eo
sunt similia, ut passiones unius in hoc mundo substantiae ab altera eiusdem
mundi parte utrumque ponat reales: in eo sunt dissimilia, §. 70, ut prius influere
solam substantiam infinitam in eas tollat, ponat posterius, §. 451, 452.
§ 457
SYSTEMATA EXPLICANDI SUBSTANTIARUM MUNDANARUM
[153]
COMMERCIUM UNIVERSALIA,
si singula singularum mundi substantiarum commercia simili modo
explicant, SIMPLICIA*) dicuntur. Ergo systema harmoniae praestabilitae, influxus
physici et causarum occasionalium universalia sunt systemata simplicia,
§. 448, 456. SYSTEMATA UNIVERSALIA COMPOSITA**) sunt, quae quaedam quarundam
substantiarum mundi commercia diverso modo, quam alia, explicant.
*) die allgemeine Meinungen von der Art und Weise der Verbindung des
vor sich bestehenden in einer ganzen Welt sind entweder einfach. **) oder
zusammengesetzt.
§ 458
Praeter harmoniae praestabilitae, influxus physici, et causarum occasionalium
systemata universalia, quartum aliquod simplex universale, §. 457, non est
possibile, §. 448, 452, infinita seu potius indefinita possunt esse composita,
§. 457, 248.
§ 459
Per harmoniam praestabilitam, influxum plurium substantiarum mundi in
commercio positarum idealem in se invicem maior nexus actuatur, quam per
influxum earundein physicum, §. 167. Nam in influxu
[154]
physico passio
realiter patientis non habet rationem sufficientem in patientis viribus, §. 450,
212. In harmonia praestabilita habet passio patientis substantiae rationem sufficientem
1) in ipsius viribus, 2) in idealiter influente substantia, §. 449. Hinc
substantia influens in harmonia praestabilita est aeque fecunda, ac in influxu
physico, substantia vero patiens est in harmonia praestabilita fecundior, quam
in influxu physico, §. 166.
§ 460
Per influxum substantiae infinitae soli tributum in substantias in commercio
positas realiter patientes, quicquid patiuntur, substantia patiens non
est fecundior, quam per influxum physicum, §. 453, altera autem pars commercii
finita adhuc minus fecunda, §. 453, 166. Ergo per harmoniam praestabilitam
coniunctam cum concursu substantiae infinitae maior nexus actuatur in substantiis
in commercio positis, quam per influxum soli infinitae substantiae tributum,
§. 167.
§ 461
In mundo perfectissimo est nexus possibilium in mundo maximus, §. 441.
Ergo substantiae, quae et quot possunt in eo, connectuntur per harmoniam
[155]
praestabilitam coniunctam cum concursu substantiae infinitae, §. 460, 459.
§ 462
Si harmonia praestabilita universalis coniuncta cum concursu substantiae
infinitae est in mundo perfectissimo possibilis, est ille, qualem harmonista universalis
hunc ponit esse, §. 448, 461, nec est, qualemcumque systema quoddam
compositum adoptaturus concipiat, §. 451, omnis contra PARTICULARIS HARMONIA
PRAESTABILITA*), i. e. quarundam mundi partium, in eodem admittenda est, §. 154
*) besondre vorherbestimmte Übereinstimmung.
§ 463
Cum harmoniae praestabilitae universalis condicio, sine qua non, sit possibilitas
eius in mundo perfectissimo, haec demonstranda est harmoniam praestabilitam
demonstraturo per §. 462. Alias ita patet: ex quavis cuiusvis mundi
monade singulae mundi, ad quem pertinet, partes cognosci possunt, §. 400, ergo
et singulae mutationes mundanae, §. 354, 155. Tales autem sunt omnes passiones
cuiusvis monadis mundanae, quam ab alia sui mundi monade patitur,
§. 210. Monas
[156]
autem patiens est vis, §. 199. Ergo ipsa illa monas ab
alia monade mundana patiens est ratio huius passionis suae, et singularum eius
partium, §. 354, 155, hinc ratio huius suae passionis sufficiens, §. 14, 21, adeoque
data passio ipsius simul est patientis actio, §. 210. Ergo passiones
omnes monadum cuiusvis mundi, quas ab aliis monadibus mundanis patiuntur,
sunt tantum ideales, §. 212. Ergo talis etiam semper influxus monadis mundanae
in aliam, numquam realis, numquam physicus, §. 450. Hinc in hoc etiam mundo
omnes eius substantiae sunt tantum per harmoniam praestabilitam in commercio
universali, §. 448, nullae umquam per influxum physicum. Systema harmoniae
praestabilitae universalis est vera sententia, ergo et omnis particularis harmonia
praestabilita vera est, §. 462, omnis et universalis et particularis influxus physicus,
et eius systema, §. 450, et systema causarum occasionalium, §. 452, falsa sunt.
§ 464
In mundo perfectissimo nexus est, qui in mundo possibilis, maximus, §. 441.
Ergo si sunt in mundo perfectissimo corpora et spiritus, §. 438, est nexus
mechanicus, pneumaticus, et pneumaticomechanicus in eodem maximus, §. 441
(maxima
[157]
regni naturae et gratiae harmonia, §. 434,403, praestabilita, §. 463).
§ 465
DUALISTA est, qui ponit hunc mundum constare spiritibus et corporibus
extra se. Hinc mundus perfectissimus non egoisticus, non idealisticus, §. 438,
est, qualem hunc dualista concipit, §. 439.
SECTIO III.
NATURALE.
§ 466
Complexus naturarum in singulis et simul sumptis partibus mundi est
NATURA UNIVERSA (naturata, cf. §. 859). Hinc natura huius et perfectissimi universi
est aggregatum seu complexus omnium essentialium, essentiarum, facultatum,
receptivitatum, virium, quibus omnes eius partes, monades, elementa,
spiritus, materiae, corpora instructa sunt, §. 430, hinc omnis omnium in eo
corporum modus compositionis, vis inertiae, vis motrix, et mechanismus est
pars naturae universae, §. 431, 433.
[158]
§ 467
Essentia mundi eiusque compositi modus compositionis, §. 226, cum
essentiis singularum eius partium, non est, nisi pars, satis parva, §. 161, naturae
universae, §. 466, 155.
§ 468
Natura universa habet partes internas mutabiles, §. 466, easque perfectissimi
mundi natura universa plurimas, §. 437. Hinc natura universa cuiusvis
mundi est ens contingens, §. 131, et finitum, §. 255, et perfectissimi quidem
mundi natura universa habet contingentiam mathematice ter infinitam, §. 447.
§ 469
EVENTUS ab ullius entis contingentis natura actuandus est NATURALIS SUPERNATURALI
CONTRADISTINCTUS, cf. §. 474. At eventus a determinata determinati
entis contingentis natura actuandus est NATURALIS, PRAETERNATURALI, cf. §. 474,
CONTRADISTINCTUS. Quicquid ab alicuius natura actuari potest, est ipsi PHYSICE
POSSIBILE, quicquid non potest, est ipsi PHYSICE IMPOSSIBILE. Quaedam in se
possibilia non tamen a quavis natura actuari possunt, §. 15, 430, ergo multis
possunt
[159]
esse physice impossibilia. Non omne physice nonnullis impossibile
est et absolute tale. Physice alicui contingenti impossibilia sunt talia aut
in quocumque eius natura spectetur statu, NATURALITER IMPOSSIBILIA SIMPLICITER
(mere, omnino, prorsus), aut tunc demum, si in certo statu spectetur eius natura,
NATURALITER IMPOSSIBILIA SECUNDUM QuiD (pro nunc et sic). Impossibilitas
naturalis simpliciter talis realitatum est IMPOTENTIA MERE NATURALIS. Non omnis
impossibilitas naturalis est impotentia mere naturalis aut absoluta impossibilitas,
§. 467. Oppositum physice impossibilis est PHYSICE NECESSARIUM, physice possibilis
PHYSICE CONTINGENS. Non omne physice necessarium est absolute necessarium,
§. 102. Quaedam in se contingentia possunt multis esse physice
necessaria, §. 104. Physice necessaria vel sunt simpliciter, vel secundum
quid talia.
§ 470
NATURALE CERTO CORPORI est a determinata eius natura actuandum, CERTO
MUNDO CORPOREO est, quod per naturam corporum certi mundi universam actuandum,
§. 466. NATURALE CERTO SPIRITUI CONTINGENTI est
[160]
per determinatam
eius naturam actuandum. NATURALE CERTO MUNDO PNEUMATICO est, quod per
naturam spirituum certi mundi universam actuandum est, §. 469.
§ 471
Successio naturalium in mundo est CURSUS NATURAE. Hinc cursus naturae
opponitur successioni vel supernaturalium, vel praeternaturalium, §. 469, et vel
in aliquo corpore, vel in toto aliquo mundo corporeo, vel in spiritu aliquo, vel
in toto aliquo mundo pneumatico, vel in universa natura spectatur, §. 470, 466.
§ 472
Ordo naturalium in mundo est ORDO NATURAE, isque vel supernaturalium,
vel praeternaturalium opponitur coniunctioni, et vel in certo tantum corpore,
vel mundo corporeo, vel spiritu, vel mundo pneumatico spectatur, §. 469, 470,
vel in universa natura, §. 466. Horum ordinum singuli normas suas communes
habent, §. 86. Ergo sunt in hoc mundo normae naturalis ordinis leges regulaeque
communes, §. 432, diversae, §. 38, at similes, §. 70. Complexus legum
similium IUS*) est, cf. §. 971 (latius dictum). Legum ordinis naturae complexus
ius naturae
[161]
latissimum est, huius partes sunt leges regulaeque motus,
§. 432, legesque naturae spirituum.
*) ein Recht.
§ 473
Naturale si sequatur naturale, EVENIT SECUNDUM CURSUM NATURAE, idque
secundum cursum naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo
materialis, vel certi spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam
§. 471, vel saltim secundum cursum naturae universae, §. 466, si succedat, vel
coexsistat naturali, EVENIT SECUNDUM ORDINEM NATURAE, idque secundum ordinem
naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo materialis, vel certi
spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam, §. 472, vel saltim
secundum ordinem naturae universae, §. 466. Ergo naturale succedens et
coexsistens naturalibus actuatur secundum leges naturales, §. 472. Naturale
certo corpori, aut certo nexui in mundo materiali secundum leges regulasque
motus per mechanismum corporum actuatur, §. 433, hinc explicari potest mecbanice,
§. 435, 433.
[162]
SECTIO IIII.
SUPERNATURALE.
§ 474
EVENTUS mundi a nullius entis contingentis natura actuatus SUPERNATURALIS
est. Eventus a determinata certi entis contingentis, in quo evenit, natura non
actuatus, respectu illius entis PRAETERNATURALIS est. Hinc supernaturalia sunt
praeternaturalia respectu naturae universae; et praeternaturalia respectu naturae
universae sunt supernaturalia, §. 466. Eventus supernaturalis, qua spectatur
ut extraordinarius, est MIRACULUM*). Hinc miraculum est praeternaturale respectu
naturae universae. Omne miraculum est supernaturale, sed non omne supernaturale
refertur ad miracula.
*) ein Wunder, Wunderwerk.
§ 475
Supernaturalia et miracula sunt naturalium, et naturaliter ordinariorum
opposita, §. 81, 474. Iam naturalia et naturaliter ordinaria in omni mundo sunt
contingentia, §. 354, 257. Ergo supernaturalia et miracula sunt possibilia, §. 101.
[163]
§ 476
Quae per naturam entis contingentis in mundo actuantur, non sunt supernaturalia,
nec miracula, §. 474. Hinc per naturam spiritus, qui pars mundi est,
actuata non sunt supernaturalia, non miracula, §. 354, 257.
§ 477
Actiones spirituum finitorum in alias mundi partes, per determinatam
naturam patientium non actuatae, hinc respectu patientium praeternaturales,
§. 474, et extraordinariae, §. 472, 384, non sunt tamen supernaturales, nec miracula,
§. 474. Hinc si dicuntur MIRACULA COMPARATIVA*), miracula comparativa
non sunt miracula, quae illis contradistinguenda RIGOROSA**) vocantur. Si tales
actiones supra naturam ponantur, id tantum de certa certi corporis mundive corporei
natura concedi potest, §. 470.
*) Vergleichungs-Weise. **) nach der Strenge sogenannte Wunder.
§ 478
Cuius causam naturalem nos non novimus, eventus extraordinarius est
PRODIGIUM*) (signum, cf. §. 347,
[164]
ostentum, portentum). Prodigia sunt vel
miracula rigorosa, §. 474, 477, vel naturales eventus, MIRACULA QUOAD NOS**).
*) ein geschehendes Zeichen. **) Wunder nach der Fassung des Wahrnehmenden.
§ 479
Supernaturalia et miracula cum per universam naturam non actuentur,
§. 474, 466, et sint tamen entia contingentia, §. 474, 354, hinc effectus, §. 334,
quando exsistunt, habent causam efficientem ens extramundanum, §. 388, de
quo testantur, §. 333.
§ 480
CONTRA CURSUM NATURAE EVENIT eventus non naturalis naturalibus succedens,
§. 471, 473. Iam supernaturale et miraculum non est eventus naturalis, §. 474,
469. Ergo supernaturale et miraculum fit contra cursum naturae naturalibus
succedens, et quidem contra cursum naturae universae, §. 471. Praeternaturale
certo corpori, aut certo mundo corporeo, certo spiritui, aut certo mundo pneumatico
fit contra cursum naturae aliquem tantum, §. 474, 471. Hinc non omne
contra qualemcumque cursum naturae eveniens
[165]
est supernaturale, vel
miraculum, §. 474.
§ 481
Supernaturalia et miracula non sunt absolute extraordinaria, §. 475, 385,
nec contra ordinem mundi omnem, §. 359, 7, nec tamen sunt naturaliter ordinaria,
§. 472, 474. Cumque eventus non naturalis naturalibus coexsistens vel
succedens EVENIT CONTRA ORDINEM NATURAE, supernaturalia et miracula sunt contra
omnem ordinem naturae universae. Ergo non eveniunt secundum normas certi
ordinis naturae communes, §. 472. Ergo sunt relative ad ordinem naturae extraordinaria,
§. 384. Supernaturalia et miracula sunt extraordinaria respectu ordinis
naturae universae, §. 472. Praeternaturale est extraordinarium respectu certi corporis,
aut mundi corporei, certi spiritus, aut nexus pneumatici, et ordinis
naturae in iisdem determinati, §. 474, 472, ita, ut contra hunc eveniat, §. 384.
Ergo non omne extraordinarium respectu qualiscumque ordinis naturae, non
omne, quod est contra qualemcumque naturae ordinem, est supernaturale, multo
minus miraculum, §. 474.
[166]
SECTIO V.
POSSIBILITAS SUPERNATURALIUM HYPOTHETICA.
§ 482
Lex ordinis in mundo perfectissimo, §. 84, eaque una ex superioribus,
§. 182, haec est: Optimum compossibilium in mundo perfectissimo coniungatur optimo,
§. 444. Haec lex dicitur lex optimi in mundo, cf. §. 822, cui subordinatur lex
optimi in natura: optimum naturalium in mundo perfectissimo coniungatur optimo,
§. 4C9, 444.
§ 483
Pone in mundo perfectissimo eventum naturalem, hinc secundum ordinem
naturae eventurum, §. 473, reliquis compossibilem. Pone sub iisdem circumstantiis
eventum supernaturalem, hinc contra omnem ordinem naturae eventurum,
§. 481, reliquis compossibilem, sed naturali meliorem. Cum oppositi, naturalis
et supernaturalis, e. g. miraculosus, eventus simul exsistere nequeant, §. 81, in
hoc casu regulae ordinis naturae universae, et superior regula perfectionis,
§. 482, collidentur, §. 97.
[167]
§ 484
Regulae ordinis naturae, et peculiaris, et universae, cum in mundo perfectissimo
sint inferiores et subordinatae legi optimi in mundo, §. 182, 482, in
casu per §. 483 posito fiet exceptio a legibus ordinis naturae, §. 446, et fiet
supernaturale quid, immo miraculum, §. 483, ordini mundi perfectissimi summo
convenientissime, §. 444.
§ 485
Supernaturalia et miracula per saltum absolutum essent impossibilia, §. 387,
hinc supernaturalia nulla, miracula nulla fiunt per saltum absolutum, §. 475.
Cum tamen eventuum in mundo naturaliter ordinaria ratio sufficiens proxima
sit natura cuiusdam entis contingentis, §. 472, 469, quando eveniunt supernaturalia
et miracula, eveniunt per saltum respectivum, §. 474, 386.
§ 486
Supernaturalia et miracula in mundo corporeo evenientia mechanice explicari
non possunt, §. 435, 433, multo minus PNEUMATICA, in mundo pneumatico
(regno gratiae) evenientia, §. 422, 403.
§ 487
Si pro eventu naturali in mundo ponatur supernaturalis et miraculosus
non est
[168]
mundus totaliter idem, qui esset, si naturalis eventus pars eius
esset, §. 267, 155. Ergo posito supernaturali et miraculo in mundo, pro effectu
naturali, ponitur Status mundi supernaturali dato, vel miraculo coexsistens partialiter
alius, quam esset supernaturali vel miraculo non patrato, §. 378, 369.
§ 488
Nihil prorsus sterile, §. 23, hinc nullum supernaturale, nullum miraculum
est sine corollario, seu rationato, posito hoc, ponitur Herum aliquid, §. 14, hinc
eius denuo rationatum, §. 23, et sic porro. Ergo omnis supernaturalis, omnis
miraculi ponuntur consectaria in indefinitum, §. 248, per status mundi post
eventum supernaturalem, post miraculum successivos, §. 30, 369.
§ 489
Si pro eventu supernaturali, pro miraculo positus in mundo fuisset in
casu §. 487, 488 memorato eventus naturalis, habuisset et hic sua rationata in
indefinitum per omnes mundi Status succedentes ipsi, §. 23, 369, sed consectaria
effectus naturalis et supernaturalis vel miraculosi non possunt esse totaliter
eadem, §. 267, 38. Ergo posito supernaturali, posito miraculo in mundo pro
effectu naturali omnes
[169]
mundi status eventui supernaturali, vel miraculo
succedentes sunt partialiter alii, quam fuissent dato supernaturali, vel miraculo
non patrato, §. 369.
§ 490
In systemate occasionalismi omnis passio substantiae finitae supernaturalis
est, §. 474, 453, licet quaedam concipi possit, quae non sit miraculum, quatenus
spectatur, ut ordinaria, §. 384.
§ 491
Supernaturale et miraculum cum sit actio, §. 474, 323, erit vel simplex,
vel compositum, §. 215, et hoc quidem vel ens simultaneum, vel ens successivum,
vel utrumque, §. 238. Tam simplex, quam compositum, modo ens simultaneum,
evenit in instanti, destitutum prioribus posterioribusque partibus, §. 300.
§ 492
Quo fecundius, quo nobilius supernaturale et miraculum, §. 166, hoc maius
est, §. 491, 214, hinc maximum erit fecundissimum, nobilissimum, et maxime
compositum, §. 214, 215.
§ 493
NATURALISTA LATIUS DICTUS, cf. §. 999, est, qui in hoc mundo super-
[170]
naturales omnes eventus tollit. Ergo tollit miraculorum in hoc inundo exsistentiam,
§. 474, si id facit, ob negatam eorundem possibilitatem, errat, §. 475.
§ 494
Posita natura huius mundi, uti est, extensionis intensionis protensionis
mathematice infinitae, §. 440, 466, est et infinitae eiusmodi contingentiae, §. 468,
361, nec potest exsistere, nisi ut effectus causae extramundanae, de qua testatur,
§. 375, sicut supernaturalia et miracula, quando exsistunt, §. 479. Hinc limites
suae theoriae de natura huius mundi universa non confundens cum limitibus
dictae naturae ipsius, nec inde secure concludens ex sua tantum ignorantia
causae naturalis ad hanc omnino negandam: non est ideo iam iniurius in causam
universae naturae supernaturalibus et miraculis communem, §. 375, 479, neque
naturalista, §. 493.
§ 495
Pone eventum naturalem et supernaturalem in mundo perfectissimo sub
iisdem circumstantiis reliquis mundi partibus compossibilem, sed, qua consectaria,
aequaliter bonos. Naturalis aeque satisfaciet legi optimi in mundo ac
supernaturalis,
[171]
§. 482, simulque regulis perfectionis, quas ordo naturae
praescribit, §. 472, hinc pluribus, quam supernaturalis, §. 481. In hoc ergo casu
non fiet supernaturale quid, vel miraculum in mundo perfectissimo, §. 482, 445.
§ 496
Cum natura etiam perfectissimi mundi universa sit finita, §. 468, non est
principium omnium accidentium, quae mundo optimo inhaerere possunt, sufficiens,
§. 430, 259. Pone ergo eventum reliquis in mundo optimo compossibilem
optimis optimum, sed naturaliter et ordinario non actuandum, pone eundem
supernaturaliter et extraordinario actuari posse; fiet in hoc etiam casu, ut
§. 484, supernaturale quid, immo miraculum ordini mundi perfectissimi convenientissime,
§. 482, 444.
§ 497
Quot et quanta possunt in mundo optimo optima evenire naturaliter, et
ordinario fiunt in eodem naturaliter, §. 495. Quot et quanta aut prorsus non
possunt in eodem, aut non aeque bene evenire naturaliter et ordinario, fiunt in
eodem optima supernaturaliter et miraculose, §. 484, 496. Priora miracula dici
possunt
[172]
MIRACULA SUPPLENTIA*), posteriora EMENDANTIA**). Par est ratio
supernaturalium.
*) ergänzende. **) ausbessernde Wunder.
§ 498
Numerus supernaturalium et miraculorum in mundo perfectissimo tantus
est, quantus possibilium eius numerus, quae naturaliter et secundum ordinem
naturae aeque bene actuari nequeunt, §. 159,497, nec maior, nec minor,
§. 160.
§ 499
Si quis umquam supernaturalis eventus in mundo optimo melior est
quam naturalis, qua consectaria etiam, si quis umquam eventus possibilis mundi
optimi est naturaliter per naturam universam impossibilis: mundus perfectissimus
non est, qualem hunc naturalista significatu generaliori statuit, §. 498, 493
§ 500
Non omnis, qui quaedam praeternaturalia, §. 474, spirituum finitorum
effectus extraordinarios, §. 476, miracula comparativa, §. 477, prodigia et miracula
quoad nos, §. 478, contra cursum naturae, §. 480, et ordinem aliquem
[173]
evenientia, §. 481, negat esse miracula in hoc mundo, §. 474, est naturalista
significatu generaliori talis, §. 493.
|
|