Praefatio   Praefatio Ed. II   Praefatio Ed. III   Synopsis   I. Prolegomena   II. Tractatio   Index

II.1 Ontologia   II.2 Cosmologia   II.3 Psychologia   II.4 Theolgia naturalis  

II.3.A prolegomena   II.3.B.a tractatio de psychologia, empirica   II.3.B.b tractatio de psychologia, rationali     <<   >>

 
 
 
[174]
 

CAPUT I.
PSYCHOLOGIA EMPIRICA.

SECTIO I.
EXSISTENTIA ANIMAE.

§ 504

    Si quid in ente est, quod sibi alicuius potest esse conscium, illud est ANIMA. *) In me exsistit, §. 55, quod sibi alicuius potest esse conscium, §. 57. Ergo in me exsistit anima (ego anima exsisto).

 
*) eine Seele.


§ 505

    Cogito, mutatur anima mea, §. 125, 504. Ergo cogitationes sunt accidentia animae meae, §. 210, quarum aliquae saltim rationem sufficientem habent in anima mea, §. 21. Ergo anima mea est vis, §. 197.


§ 506

    Cogitationes sunt repraesentationes. Ergo anima mea est vis repraesentativa, §. 505.


§ 507

    Cogitat anima mea saltim quasdam partes huius universi, §. 354. Ergo anima
 
[175]
 
mea est vis repraesentativa huius universi, saltim partialiter, §. 155.


§ 508

    Cogito quaedam corpora huius universi eorumque mutationes, huius pauciores, illius plures, unius plurimas, et ultimum quidem pars mei est, §. 155, hinc CORPUS MEUM*) est, cuius mutationes plures cogito, quam ullius alius corporis.

 
*) mein Leib.


§ 509

    Corpus meum habet determinatum in hoc mundo positum, §. 85, locum, aetatem, §. 281, situm, §. 284.


§ 510

    Quaedam distincte, quaedam confuse cogito. Confuse aliquid cogitans eius notas non distinguit, repraesentat tamen, seu percipit. Nam si notas confuse repraesentati distingueret, quae confuse repraesentat, distincte cogitaret; si prorsus non perciperet notas confuse cogitati, per eas confuse perceptum non distinguere valeret ab aliis. Ergo confuse quid cogitans quaedam obscure repraesentat.



 
[176]
 

§ 511

    Sunt in anima perceptiones obscurae, §. 510. Harum complexus FUNDUS ANIMAE*) dicitur.

 
*) der Grund der Seele.


§ 512

    Ex positu corporis mei in hoc universo cognosci potest, cur haec obscurius, illa clarius, alia distinctius percipiam, §. 306, 509, i. e. REPRAESENTO PRO POSITU CORPORIS*) mei in hoc universo.

 
*) meine Vorstellungen richten sich nach der Stelle meines Leibes.


§ 513

    Anima mea est vis, §. 505, repraesentativa, §. 506, universi, §. 507, pro positu corporis sui, §. 512.


§ 514

    Totum repraesentationum in anima PERCEPTIO TOTALIS*) est, eiusque partes PERCEPTIONES PARTIALES**), et harum quidem obscurarum complexus CAMPUS OBSCURITATIS***) (tenebrarum), qui est fundus animae, §. 511, complexus clararum CAMPUS CLARITATIS****) (lucis) est,
 
[177]
 
comprehendens CAMPOS CONFUSIONIS, DISTINCTIONIS*****), ADAEQUATIONIS e. c.

 
*) die ganze Vorstellung. **) jener Theile. ***) das Feld der Dunkelheit. ****) das Feld des Lichtes. *****) die Felder der Verwirrung, der Deutlichkeit, u. s. w.


§ 515

    Cognitio vera est realitas, §. 12, 36, cuius oppositum cognitio nulla s. defectus cognitionis, IGNORANTIA*), et cognitio apparens s. ERROR**) sunt negationes, §. 81, 36. Cognitio minima est unici minimi minime vera, §. 161. Ergo quo plurium, quo maiorum, quo verior est, hoc maior est, §. 160, donec sit maxima plurimorum maximorum verissima. Gradus COGNITIONIS, quo plura cognoscit, est eius UBERTAS***) (copia, extensio, divitiae, vastitas), quo pauciora, ANGUSTIA****)quo maiora, est DIGNITAS*****) (nobilitas, magnitudo, gravitas, maiestas), quo minora, VILITAS******) (exilitas, levitas). Quo veriora, quo maiori ordine coniungit cognitio, hoc verior, §. 184, hinc maior est. COGNITIO veriora sistens EXACTAa) (exasciata) est, minus vera exhibens CRASSAb). Maior in cognitione ordo s. METHODUS est COGNITIONIS METHODICUM
 
[178]
 
(acroamaticum, disciplinale), minor TUMULTUARIUMC). Cognitio eiusque repraesentationes in anima mea sunt vel minores, vel maiores, §. 214, iisque, qua rationes sunt, ARGUMENTA LATIUS DICTA, vis et efficacia tribuitur, §. 197. Nulla cognitio est totaliter sterilis, §. 23, cognitio tamen maioris efficaciae, s. ROBORIS, est FORTIORd), minoris, quae IMBECILLITAS, DEBILIORe) (inbellis, iners). Repraesentationes debiliores ortae statum animae minus, fortiores magis mutant, §. 208, 214.

 
*) Unwissenheit. **) Irrthum. ***) Weite, Verbreitung, Ausdehnung, Vorrath, Reichthum der Erkenntniss. ****) enge Einschränkung, Armuth, Dürftigkeit der Erkenntniss. *****) Grösse, Werth, Würde, Wichtigkeit. ******) Geringschätzigkeit. a) genau. b) grob. c) ein Gemenge. d) stärker. e) schwächer.


§ 516

    PERCEPTIONES cum partiali aliqua partes eiusdem totalis SOCIAE*) vocantur, sociarum perceptionum fortissima REGNAT**) (dominatur in anima).

 
*) vergesellschaftete Vorstellungen. **) die herrschende.



 
[179]
 

§ 517

    Quo plures notas perceptio complectitur, hoc est fortior, §. 23, 515. Hinc obscura perceptio plures notas comprehendens, quam clara, est eadem fortior, confusa plures notas comprehendens, quam distincta, est eadem fortior. PERCEPTIONES plures in se continentes PRAEGNANTES*) vocantur. Ergo perceptiones praegnantes fortiores sunt. Hinc ideae habent magnum robur, §. 148. Termini significatus praegnantis sunt EMPHATICI**) (emphases). Horum scientia EMPHASEOLOGIA est. Nominum propriorum non parva vis est.

 
*) vielsagende Vorstellungen. **) ein Nachdruck.


§ 518

    Status animae, in quo perceptiones dominantes obscurae sunt, est REGNUM TENEBRARUM*), in quo clarae regnant, REGNUM LUCIS**) est.

 
*) das Reich der Finsterniss. **) das Reich des Lichtes in der Seele.


SECTIO II. FACULTAS COGNOSCITIVA INFERIOR.

§ 519

    Anima mea cognoscit quaedam, §. 506.
 
[180]
 
Ergo habet FACULTATEM COGNOSCITIVAM*), i. e. quaedam cognoscendi, §. 57, 216, (intellectum latius dictum, cf. §. 402).

 
*) Vermögen zu erkennen.


§ 520

    Anima mea quaedam cognoscit obscure, quaedam confuse cognoscit, §. 510, iam, ceteris paribus, percipiens rem, eamque diversam ab aliis, plus percipit, quam percipiens rem, sed non distinguens, §. 67. Ergo, ceteris paribus, cognitio clara maior est, quam obscura, §. 515. Hinc obscuritas minor, claritas maior cognitionis gradus est, §. 160, 246, et eandem ob rationem confusio minor s. inferior, distinctio maior s. superior. Unde PACULTAS obscure confuseque seu indistincte aliquid cognoscendi COGNOSCITIVA INFERIOR*) est. Ergo anima mea habet facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 57, 216.

 
*) das untere Vermögen zu erkennen.


§ 521

    REPRAESENTATIO non distincta SENSITIVA*) vocatur. Ergo vis animae meae repraesentat per facultatem
 
[181]
 
inferiorem perceptiones sensitivas, §. 520, 513.

 
*) eine sinnliche Vorstellung.


§ 522

    Repraesento mihi quaedam ita, ut aliqui eorum characteres clari sint, aliqui obscuri. Eiusmodi perceptio, qua notas ciaras, distincta est, qua obscuras, sensitiva, §. 521 Hinc est distincta, cui aliquid adraixtum est confusionis et obscuritatis, et sensitiva, cui aliquid distinctionis inest. Haec ex parte sequiori formatur per facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 520.


§ 523

    Notae repraesentationis sunt vel mediatae vel immediatae, §. 67, 27. Hae tantum respiciuntur in diiudicatione claritatis in aliqua perceptione.


§ 524

    Notae perceptionis sunt vel sufficientes, vel insufficientes, §. 21, 67, vel absolute necessariae, §. 106, 107, vel in se contingentes, §. 108, vel absolute immutabiles et constantes, §. 132, vel in se variabiles seu mutabiles, §. 133, quarum priores notae nonnunquam per eminentiam dicuntur solae.



 
[182]
 

§ 525

    Notae repraesentationis sunt vel negativae, vel reales, §. 135. Quae priores habet PERCEPTIO, NEGATIVA*), quae posteriores, PERCEPTIO POSITIVA**) vocatur. PERCEPTIONES NEGATIVAE vel essent TOTALITER***) tales, quarum singulae notae negativae essent, quibus nihil perciperetur, §. 136, vel PARTIALITER****) tales sunt, quarum aliquae notae negativae sunt, aut vere, aut apparenter, §. 12.

 
*) verneinende. **) bejahende. ***) völlig verneinende. ****) zum Theil verneinende Vorstellungen.


§ 526

    Notarum aliae aliis fecundiores sunt et graviores, §. 166, utrumque sufficientes insufficientibus, §. 169, 524.


§ 527

    FACILE*) est, ad quod actuandum paucae vires necessariae sunt, ad quod maiores requiruntur vires, est DIFFICILE**). Hinc FACILE CERTO SUBIECTO***) est, ad quod actuandum exigua pars virium, quibus illud pollet, necessaria est; CERTO SUBIECTO DIFFICILE****), ad quod actuandum magna
 
[183]
 
pars virium, quibus substantia ista pollet, requiritur. Ergo facilitas et difficultas admittunt gradus, §. 246.

 
*) leicht. **) schwer. ***) diesem oder jenem leicht. ****) diesem oder jenem schwer.


§ 528

    Minime clara est perceptio, cuius notae tantum sufficiunt ad eandem ab unico diversissimo difficillime distinguendam, §. 161. A quo pluribus ergo, a quo magis iisdem, quo facilius perceptionem distinguere valeo, hoc est mihi clarior, §. 160, donec sit mihi clarissima, quam ab omnibus, etiam maxime iisdem, facillime valeo distinguere, §. 161. Minime obscura est repraesentatio, cuius notae ad eam ab unico tantum maxime eodem facillime distinguendam non sufficiunt, §. 161. A quo pluribus ergo, a quo magis diversis, quo maiori vi adhibita perceptio tamen non potest distingui, hoc maior est eius obscuritas, donec mihi sit obscurissima, quae a nullis, etiam maxime diversis, omni vi mea adhibita distingui potest, §. 161.


§ 529

    Quod aliis clarius percipio, ATTENDO*), quod aliis obscurius, ABSTRAHO AB EO**). Ergo habeo facultatem attendendi et abstrahendi, §. 216, sed finitas, §. 354, hinc in certo tantum non maximo
 
[184]
 
gradu utrasque, §. 248. Quo plus quantitati finitae demitur, hoc minus est residuum. Ergo quo magis attendo uni rei, hoc minus possum attendere aliis: ergo perceptio fortior attentionem admodum occupans obscurat debiliorem, seu facit a debiliori abstrahere, §. 528, 515.

 
*) daran gedenke ich, darauf habe oder gebe ich acht. **) das lasse ich aus der Acht, das werfe ich in Gedanken weg, das verdunkle ich mir, das entziehe ich meinen Gedanken.


§ 530

    PERCEPTIO praeter notas, quas maxime in eius notis attendo, alias etiam minus ciaras continens est COMPLEXA*). COGITATIONIS COMPLEXAE notarum ille complexus, quem in notis maxime attendo, PERCEPTIO PRIMARIA**), complexus notarum minus clararum PERCEPTIO (secundaria) ADHAERENS***) dicitur. Hinc perceptio complexa est totum perceptionis primariae et adhaerentis, §. 155.

 
*) eine gehäufte. **) die Haupt-***) Neben-Vorstellung.


§ 531

    Pone duas cogitationes ciaras trium notarum, sed sint in una clarae, quae in altera obscurae sunt, prior erit clarior, §.
 
[185]
 
528. Ergo claritas perceptionis augetur claritate notarum per distinctionem, adaequationem e. c. Pone duas cogitationes ciaras notarum aequaliter clararum, quarum tres sint in una, sex sint in altera: posterior erit clarior, §. 528. Ergo multitudine notarum augetur claritas, §. 162. CLARITAS claritate notarum maior INTENSIVE a), multitudine notarum EXTENSIVE MAIORb) dici potest. Extensive clarior PERCEPTIO est VIVIDAC). Vividitas COGITATIONUM et ORATIONIS NITORd) (splendor) est, cuius oppositum est SICCITASe) (spinosum cogitandi dicendique genus). Utraque claritas est PERSPICUITASf). Hinc perspicuitas vel est vivida, vel intellectualis, vel utraque. PERCEPTIO, cuius vis se exserit in veritate alterius perceptionis cognoscenda, et vis EIUS est PROBANS s), cuius vis alteram claram reddit, et vis EIUS est EXPLICANSh) (declarans), cuius vis alteram vividam reddit, et vis EIUS est ILLUSTRANS*) (pingens), quae alteram distinctam, et vis EIUS est RESOLVENSk) (evolvens). Conscientia veritatis est CERTITUDO1) (subiective spectata, cf. §. 93). Certitudo sensitiva est PERSUASIOm) intellectualis CONVICTIOn). Cogitans rem et veritatem eius, ceteris paribus, plura
 
[186]
 
cogitat, quam cogitans rein tantum. Hinc COGITATIO et COGNITIO certa, ceteris paribus, maior est INCERTAo), quae non est certa, §. 515. COGNITIO iusto incertior est SUPERFICIARIAp), adeo certa, ac requiritur, est SOLIDA q). Quo clarior, quo vividior, quo distinctior, quo certior cognitio est, hoc maior est. PERCEPTIO certitudinem alterius habens pro corollario et vis EIUS est vel PERSUASORIA r), vel CONVINCENSs). Certa perspicuitas est EVIDENTIA*).

 
a) ein schärferes, strengeres. b) ein verbreiteteres Licht. c) eine lebhafte Vorstellung. d) das schimmernde der Erkenntniss und Rede, e) das trockne, f) die Fasslichkeit, Verständlichkeit, g) die beweist, wahrmacht, h) die entdeckt, anzeigt, woraus erhellt. i) die erläutert, aufhellt, k) die anfschliesst, auseinandersetzt, entwickelt, 1) Gewissheit. m) Überredung. u) Überzeugung, Überführung. °) Ungewisse Erkenntniss und Gedanken. p) seichte, unsichre. q) sichre, gründliche Kenntniss. r) von überredender, s) von überzeugender Kraft und Wirksamkeit, t) das völlig ausgemachte.


§ 532

    Tam intensive, quam extensive clarior possunt esse sensitivae, §. 522, 531, et tunc
 
[187]
 
vividior est perfectior, quam minus vivida, §. 531, 185. Potest vividior intensive clariore ipsaque distincta perceptione fortior esse, §. 517, 531.


§ 533

    Scientia sensitive cognoscendi et proponendi est AESTHETICA*) (logica facultatis cognoscitivae inferioris, philosophia gratiarum et musarum, gnoseologia inferior, ars pulcre cogitandi, ars analogi rationis).

 
*) die Wissenschaft des Schönen.


SECTIO III.
SENSUS.

§ 534

    Cogito statum meum praesentem. Ergo repraesento statum meum praesentem, i. c. SENTIO*). Repraesentationes status mei praesentis seu SENSATIONES**) (apparitiones) sunt repraesentationes status mundi praesentis, §. 369. Ergo sensatio moa actuatur per vim animae repraesentativam pro positu corporis mei. §. 513.

 
*) ich empfinde. **) Empfindungen.



 
[188]
 

§ 535

    Habeo facultatem sentiendi, §. 534, 216, i. e. SENSUM*). SENSUS repraesentat vel statum animae meae, INTERNUS**), vel statum corporis mei, EXTERNUS***), §. 508. Hinc SENSATIO est vel INTERNA****) per sensum internum (conscientia strictius dicta), vel EXTERNA*****), sensu externo actuata, §. 534.

 
*) der Sinn. **) der innre. ***) die äussre Sinnen. ****) eine innre. *****) eine äussre Empfindung.


§ 536

    Partes corporis, quarum convenienti motui sensatio externa coexsistit, sunt AESTHETERIA*) (organa sensuum). Per ea habeo facultatem sentiendi 1) quodvis corpus contingens meum, TACTUM**), 2) lucem, VISUM***), 3) sonum, AUDITUM****), 4) effluvia corporum in nasum adscendentia, OLFACTUM*****) 5) resoluta per internas oris partes salia, GUSTUM******).

 
*) Werkzeuge der Sinnen. **) Gefühl. ***) Gesicht. ****) Gehör. *****) Geruch. ******) Geschmack.


§ 537

    Quo magis movetur convenienter organon sensuum, hoc fortior, hoc clarior est
 
[189]
 
sensatio, quo minus, hoc debilior, hoc obscurior est sensatio externa, §. 513, 512. Locus, in quo constituta tam convenienter adhuc movere organon sensus possunt, ut clare sentiantur, est SPHAERA SENSATIONIS*). In sphaera sensationis locus convenientissimus PUNCTUM SENSATIONIS est**).

 
*) eines jeden Empfindungs-Kreis. **) eines jeden Empfindungs-Punkt.


§ 538

    Quo minora, quo remotiora a puncto sensationis sunt sentienda, hoc obscurior, hoc debilior est ipsorum sensatio, quae hoc est fortior, hoc clarior, quo propiora puncto sensationis sunt, quo maiora sentienda, §. 537, 288.


§ 539

    Sensus minimus esset, qui unicum maximum proxime convenientissimeque praesens in minimo gradu veritatis, lucis et certitudinis repraesentaret, §. 531, 538. Hinc quo plura, quo minora, quo remotiora, quo minus convenienter moventia organon, quo verius, clarius, certius repraesentat, hoc maior est, §. 219, 535.


§ 540

    SENSUS maior ACUTUS*), minor HEBES**) dicitur. Quo aptiora ad motum
 
[190]
 
convenientem organa sensuum aut sunt, aut redduntur, hoc aut est acutior, aut magis acuitur sensus externus. Quo ineptiora aut sunt, aut redduntur organa sensoria, hoc hebetior aut est, aut magis hebescit sensus externus, §. 537, 539.

 
*) scharfe. **) stumpfe Sinnen.


§ 541

    Lex sensationis est: Ut sibi succedunt Status mundi et Status mei, sic sequantur se invicem repraesentationes eorum praesentium, §. 534. Hinc regula sensationis internae: Ut sibi succedunt Status animae meae, sic se sequantur invicem repraesentationes eorundem praesentium; et regula sensationis externae: Ut sibi succedunt Status corporis mei, sic se sequantur invicem repraesentationes eorundem pracaentium.


§ 542

    Sensationum magnum prae aliis singulis perceptionibus robur est, §. 512, 517. Hinc sensationes alias singulas obscurant, §. 529. Possunt tamen aliae plures simul sumptae fortiores fieri una vel altera, praesertim debiliore, sensatione, eamque vicissim obscurare, multo magis una sensatio potest obscurari per alteram fortiorem
 
[191]
 
aut plures alias singulas debiliores, simul sumptas tamen fortiores, §. 529, 517.


§ 543

    Facilior fit sensatio externa 1) organi bene praeparati, §. 536, 2) sphaerae sensationis, immo, 3) quantum fieri potest, puncto, §. 537, 4) corpus ad excitandum modo convenienti moturn in organo aptius et qualitate, §. 536, et 5) quantitate, §. 538, si admoveatur, 6) non sensationes solum fortiores heterogeneae, sed et 7) debiliores non nihil quidem singulae, at plures, immo 8) perceptiones etiam aliae admodum heterogeneae si impediantur, §. 542. Impeditur sensatio externa 1) organon sensorium impediendo, ne modo convenienti moveatur, 2) saltim praestando, ut minus moveatur, §. 537, 3) sensibile removendo, 4) imminuendo, 5) prorsus impediendo, ne praesens fiat, 6) sensationem fortiorem excitando, 7) per plures sensationes, aut 8) plures perceptiones alias ita dispertiendo attentionem, ut, singulae licet debiliores, tamen simul sumptae obscurent sensationem impediendam, §. 542, 221.


§ 544

    Cum sensus singularia huius mundi, hinc omnimode determinata, repraesentent,
 
[192]
 
§. 535, 148, ut talia, hinc in universali nexu, §. 357, nexus autem, praesertim relativi, repraesentari nequeant sine connexorum utroque, §. 14, 37, in omni sensatione connexa cum senso, s. eo, quod sentitur, singula repraesentantur, at non clare, hinc obscure maximam partem plerumque. Ergo in omni sensatione est aliquid obscuri, hinc in sensatione etiam distincta semper aliquid admixtum est confusionis. Unde omnis sensatio est sensitiva perceptio formanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 522. Cumque EXPERIENTIA*) sit cognitio sensu clara, AESTHETICA comparandae et proponendae experientiae est EMPIRICA.

 
*) Erfahrung.


§ 545

    FALLACIAE SENSUUM*) sunt repraesentationes falsae, a sensibus dependentes, eaeque vel sensationes ipsae, vel ratiocinia, quorum praemissa est sensatio, vel perceptiones pro sensationibus per vitium subreptionis habitae, §. 30, 35.

 
*) Betrag der Sinne.


§ 546

    Sensationes ipsae cum repraesentent statum corporis, vel animae, vel utriusque
 
[193]
 
praesentem, §. 535, tam internae, quam externae percipiunt actualia, §. 205, 298, hinc et possibilia, §. 57, et quidem huius mundi, §. 377, sunt ergo verissimae totius mundi, §. 184, nee ulla earum est fallacia sensuum, §. 545. Quodsi ergo fallacia sensuum sit ratiocinium, vitium eins aut latet in forma, aut in altera praemissa; si sit alius generis perceptio per vitium subreptionis pro sensatione habita, duplex error est per praecipitantiam iudicantis ortus, facile tamen reducendus ad casum secundum, §. 545.


§ 547

    PRAESTIGIAE*) sunt artificia fallendorum sensuum; si oriuntur ex iis fallaciae sensuum, sunt EFFICACES**), si minus, sunt INEFFICACES***). Quo quis ergo pluribus praeiudiciis cum sensationibus terminum communem habentibus laborat, quo minus sibi cavet a vitio subreptionis, hoc plures apud ipsnm praestigiae possunt esse efficaces, §. 545. Apud liberum a praeiudiciis et vitiis subreptionis omnibus omnes praestigiae inefficaces forent, §. 546.

 
*) Blendwerk der Sinne. **) kräftig. ***) unkräftig.



 
[194]
 

§ 548

    Propositiones: Quicquid non experior, seu clare sentio, §. 544, non exsistit, s. PRAEIUDICIUM THOMISTICUM*), aut est impossibile; quicquid repraesentationi alteri (partialiter) idem est, est ipsa illa perceptio; quae coexsistunt, vel succedunt sibi invicei») eorum unum in alterum realiter influit, s. sophisma: post hoc, ergo propter hoc, sunt aptae fallaciis sensuum propositiones maiores, §. 546, hinc et praestigiis efficacibus, §. 547.

 
*) das Vorurtheil des Thomas.


§ 549

    Quam ob causam debiliorem obscurat fortior perceptio diversa, §. 529, ob eandem debiliores diversae fortiorem illustrant, §. 531. Hinc debiliori alicuius obiecti perceptioni succedens clara fortior diversa eo ipso, quod nova est, in campo clararum perceptionum, magis appercipitur, §. 529. Ergo clara sensatio fortior succedens diversae debiliori per ipsam novitatem illustratur, §. 542, 534. Hinc opposita debiliora rem illustrant, §. 81, 531. Opposita iuxta se posita magis elucescunt.



 
[195]
 

§ 550

    Si sensatio, quantum observatur, prorsus eadem contineatur in pluribus perceptionibus totalibus immediate se excipientibus, in prima habet lucem novitatis, §. 549. Haec ipsi deest in sequenti ex parte, magis in tertia, et sic porro. Hinc, nisi aliunde illustretur, minus clara fiet in secunda perceptione totali, adhuc minus clara in tertia, semper succedens tali, quae eam magis obscuret, §. 529. Ergo sensationes diu, quantum observari potest, eaedem obscurantur ipso tempore, §. 539.


§ 551

    Sensationes in aequali robore non durant, §. 550. Ergo si fuerunt, quae esse possunt, fortissimae, remittuntur, §. 247.


§ 552

    VIGILO*), dum externe clare sentio, dum sic sentire incipio, EVIGIIO**). Si consuetum in sano sensationes singulae claritatis gradum habent, sui COMPOS***) vocatur. Si quaedam ex iis apud aliquem tam vividae fiant, ut notabiliter obscurent reliquas, EXTRA SE RAPITUR****) (sui obliviscitur, non est apud se). Status sensationibus internis extra se rapti est
 
[196]
 
ECSTASIS*****) (visio, mota mens, mentis excessus).

 
*) ich wache. **) ich erwache. ***) so sagt man, er sei bei sich selbst, seiner mächtig. ****) so kommt er von sich, so wird er ausser sich gegesetzt. *****) eine Entzückung.


§ 553

    Ecstasis animae naturalis erit per naturam ipsius actuata, §. 552, 470, per ipsius naturam non actuata praeternaturalis animae erit, §. 474, quae si per naturam universam non actuetur, supernaturalis erit, §. 474. Ecstases miraculosae sunt possibiles, §. 475, 552, etiam hypothetice, §. 482500.


§ 554

    Si claritatis gradus in sensationibus vigilantis notabiliter remittitur ob vapores in cerebrum adscendentes ex potu, INEBRIATUR seu fit EBRIUS*); si ex morbo fiat idem, status ille VERTIGO**) dicitur, vel simplex, vel tenebrosa, seu scotomia.

 
*) trunken. **) Schwindel.


§ 555

    Si clarae sensationes externae cessant, vel motus corporis vitales, quantum observatur, fere iidem manent, et DORMITO*)
 
[197]
 
(obdormio), vel hi etiam notabilius remittuntur, et DELIQUIUM ANIMI PATIOR**).

 
*) einschlafen. **) in Ohnmacht fallen.


§ 556

    Status obscurarum sensationum externarum, in quo motus corporis vitales, quantum observatur, fere iidem manent, qui sunt in statu vigiliarum, SOMNUS*) est, in eoque constitutus DORMIT**); in quo et hi notabilius remittuntur, est DELIQUIUM ANIMI***) (syncope, lipothymia, lipopsychia, ecthlipsis); in quo prorsus cessabunt, MORS****) erit. Ergo somnus, syncope et mors sunt sibi admodum similes, §. 265.

 
*) Schlaf. **) schlafen. ***) Ohnmacht. ****) Tod.


SECTIO IIII.
PHANTASIA.

§ 557

    Conscius sum status mei, hinc status mundi, praeteriti, §. 369. Repraesentatio status mundi praeteriti, hinc status mei praeteriti, §. 369, est PHANTASMA*) (imaginatio, visum, visio). Ergo phantasmata
 
[198]
 
formo, seu imaginor, idque per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §. 513.

 
*) eine Einbildung.


§ 558

    Habeo facultatem imaginandi seu PHANTASIAN, §. 557, 216. Cumque imaginationes meae sint perceptiones rerum, quae olim praesentes fuerunt, §. 557, 298, sunt sensorum, dum imaginor, absentium, §. 223.


§ 559

    PRODUCITUR (evolvitur) PERCEPTIO*), quae fit in anima minus obscura, quae fit obscurior, INVOLVITUR**), quae involuta olim producitur, REPRODUCITUR***) (recurrit). Iam imaginationibus producuntur sensa, §. 558, hinc olim producta, §. 542, post involuta, §. 551. Ergo phantasia perceptiones reproducuntur, et nihil est in phantasia, quod non ante fuerit in sensu, §. 558, 534.

 
*) eine Vorstellung wird hervorgebracht. **) verdunkelt. ***) wieder hervorgebracht, erneuert.


§ 560

    Motus cerebri, coexsistentes animae repraesentationibus successivis, IDEAB
 
[199]
 
MATERIALES vocantur. Hinc ideae materiales sunt in corpore sentientis vel imaginantis animae, §. 503.


§ 561

    Imaginatio et sensatio sunt singularium, §. 559, 534, hinc in universali nexu constitutorum, §. 357. Unde lex imaginationis : percepta idea partiali recurrit eius totalis, §. 306, 514. Haec propositio etiam associatio idearum dicitur.


§ 562

    Cum repraesentem, hinc et imaginer, §. 557, pro positu corporis mei, §. 512, ea vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae imaginor, §. 535, 558: patet, cur his illa possint clariora et fortiora esse, §. 538. Immo dum sensationes imaginationibus coexsistentes eas adhuc obscurant, §. 542, nihil tam clare imaginor, quam sensi, ita tamen, ut gradus claritatis in imaginatione a gradu claritatis in sensatione dependeant, §. 561.


§ 563

    Quae saepius sensi, saepius reproduxi, sunt partes plurium idearum totalium, quam quae rarius, §. 514. Ergo illorum phantasmata in maiori nexu, §. 561, cum pluribus notis adhaerentibus percipiuntur,
 
[200]
 
quam horum, §. 530, hinc his sunt extensive clariora, seu magis vivida, §. 531. Quae rarius sensi, rarius reproduxi, ob rationem oppositorum oppositam, §. 81, si sentiuntur, habent maiorem novitatis lucem, quam quae saepius, §. 549. Ergo sensationes rarius sensorum et reproductorum sunt, ceteris paribus, magis vividae, quam saepius sensorum et reproductorum, §. 531.


§ 564

    Sicut sensatio imaginationes obscurat, sic ob eandem rationem imaginatio recentioris fortior obscurat antiquioris imaginationem debiliorem, §. 562, hinc aeque clare sensorum, nisi aliunde impediar, recentius clarius imaginor.


§ 565

    Phantasia minima esset, quae unicum fortissime sensum, §. 562, saepissime reproductum, §. 563, et recentissime, §. 564, cum maxime debilibus et antecedentibus et sociis perceptionibus heterogeneis, §. 529, tamen obscurissime repraesentaret. Ergo quo plura, quo debilius sensa, quo rarius reproducta, post. quo longius tempus, quo fortioribus cum perceptionibus sociis et antecedentibus, quo verius, clarius, certius reproducere potest, hoc maior est, §. 219.



 
[201]
 

§ 566

    Quo hebetior, aut acutior est sensus, a quo sensam rem imaginor, hoc obscurior, aut clarior esse potest eius rei imaginatio, §. 562, 540.


§ 567

    Imaginationes a sensationibus distinguo 1) gradu celeritatis, §. 562, 2) status, quem sistunt, praeteriti et praesentis, quem sensationes sistunt, impossibili coexsistentia, §. 298. Hinc si imaginationes fortiores et debiliores sensationes sint, quantum observatur, claritate aequales, tamen restat discrimen alterum, circumstantiarum diversitas, §. 323. Ex quibus ubi patet ambas perceptiones non esse sensationes, illam pro sensatione habeo, in qua maximam compossibilitatem et nexum cum sensationibus sociis, imaginationibus, praesertiin proxime praeviis, et futurorum, praesertim instantium, perceptionibus clare percipio, §. 544. Ergo alteram non esse sensationem clare cognosco, §. 38, 67.


§ 568

    Facilior fit imaginatio, §. 527, 1) si imaginandum clarius sensum est, §. 562. 2) saepius reproductum, §. 563, 3) per intervalla debiliorum repraesentationum, ut
 
[202]
 
semper habuerit lucem novitatis, §. 549, 4) non ita pridem, §. 564, 5) debiliores sequatur, et 6) comitetur perceptiones heterogeneas, §. 516, 549, hinc aut nullas, aut non admodum ciaras sensationes heterogeneas, §. 562, 7) sequatur autem aut comitetur repraesentationes, quae sociae imaginandi saepius fuerunt, §. 561.


§ 569

    lmpeditur imaginatio 1) impedieudo parum aut prorsus non imaginandi sensationem, secundum §. 543, et 2) reproductionem, praesertim 3) interruptam debilioribus perceptionibus, quia ipsa continuatio non interrupta obscurat, §. 550, 4) ipsa reproductionis mora, dum interim multa vividius cogitantur, §. 564, 5) si fortiores perceptiones sequatur, aut 6) comitetur heterogeneas, hinc tales sensationes, aut imaginationes, aut perceptiones, vel singulas, vel simul sumptas, §. 542, quaeque 7) parum aut prorsus non imaginando nuriquam aut rarius sociae fuerunt, §. 561, 221.


§ 570

    Cum in omni sensatione sit aliquid obscuri, §. 544, et imagiuatio semper sit sensatione eiusdem minus clara, §. 562, imaginationi etiam distinctae multum inerit
 
[203]
 
confusionis, et omnis imaginatio est sensitiva, §. 522, forraanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 520. Scientia imaginando cogitandi et ita cogitata proponendi est AESTHETICA PHANTASIAE.


§ 571

    Phantasia si repraesentet totaliter eadem, quae sensi, imaginationes verae unt, §. 546, 38, nec VANA PHANTASMATA*) seu imaginationes falsae, licet non aequali totaliter claritate percipiantur, §. 558, 562. Habitus vana phantasmata formandi est PHANTASIA EFFRENIS**), SUBACTA***) contra habitus vere imaginandi.

 
*) leere Einbildungen. **) eine ausschweifende. ***) eine wohlgeordnete Einbildungskraft.


SECTIO V.
PERSPICACIA.

§ 572

    Identitates diversitatesque rerum percipio. Ergo habeo facultatem identitates diversitatesque rerum percipiendi, §. 216. Prior facultas esset minima, si ad duorum tantum fortissime perceptorum, maxime eorundem, unicam minimam identitatem, inter maxime debiles socias et antecedentes perceptiones heterogeneas. debilissime repraesentandas
 
[204]
 
sufficeret. Ergo quo plurium,quo minus notorum, quo magis diversorum, quo plures, quo maiores identitates, hinc congruentias, aequalitates, ergo et aequalitates rationum s. PROPORTIONES*), similitudines, quo fortiores inter socias et antecedentes perceptiones heterogeneas, quo clarius percipit, hoc maior est, §. 219. Habitus identitates rerum observandi est INGENIUM STRICTIUS DICTUM**).

 
*) Vergleichungen der Grössen. **) Witz in engrer Bedeutung.


§ 573

    Facultas diversitates rerum percipiendi minima esset, quae duorum tantum, fortissime perceptorum, maxime diversorum, unicam minimam diversitatem, inter maxime debiles antecedentes et socias perceptiones heterogeneas, remississime perciperet. Ergo quo plurium, quo minus notorum, quo magis eorundem, quo plures, quo maiores diversitates, hinc discongruentias, inaequalitates, ergo et inaequalitates rationum s. DISPROPORTIONES*), dissimilitudines, quo fortiores inter antecedentes et socias heterogeneas perceptiones, quo fortius repraesentat, hoc maior est, §. 219. Habitus diversitates rerum observandi ACUMEN**) est. Acutum ingenium est PERSPICACIA***).

 
*) Ungleichheit der Verhältnisse. **) Scharfsinnigkeit. ***) eine artige oder feine Einsicht.



 
[205]
 

§ 574

    Facultatis identitates rerum perspiciendi, hinc ingenii, §. 572, haec est lex: Repraesentata nota του A, ut nota του B, repraesentantur A et B, ut eadem, §. 38. Facultatis diversitates rerum percipiendi, hinc acuminis, §. 573, haec est lex: Repraesentata nota του A, ut repugnante τψ B, A et B percipiuntur, ut diversa, §. 38.


§ 575

    Identitates diversitatesque rerum, vel distincte percipio, vel sensitive, §. 521. Hinc facultates identitates diversitatesque percipiendi, adeoque ingenium, acumen et perspicacia, §. 572, 573, vel sensitiva sunt, vel intellectualia, §. 402. AESTHETICA PERSPICACIAE est aestheticcs pars de ingeniose et acute cogitando et proponendo.


§ 576

    Cum omnia in hoc mundo sint partim eadem, partim diversa, §. 265, 269, repraesentationes identitatum diversitatumque in iisdem, hinc et INGENII (fetus) LUSUS*), i. e. cogitationes ab ingenio dependentes, et SUBTILITATES**), cogitationes ab acumine dependentes, actuantur per vim animae repraesentativam universi,
 
[206]
 
§. 513. Lusus INGENII falsi eius ILLUSIONES***), et falsae subtilitates INANES ARGUTATIONES****) vocantur.

 
*) Spiele des Witzes. **) Scharfsinnige Gedanken. ***) Betrug des Witzes. ****) Spitzfindigkeiten, leere Grübeleien.


§ 577

    Facultatum animae maiores gradus cum sint habitus, §. 219, et crebra repetitio actionum homogenearum, seu qua diiferentiam specificam similium, sit EXERCITIUM*): exercitio augentur animae habitus, §. 162. HABITUS animae non dependentes ab exercitio, naturales tamen, CONNATI**) (dispositiones naturales), dependentes ab exercitio ACQUISITI***), supernaturales INFUSI****), facultatum cognoscitivarum habitus THEORETICI vocantur.

 
*) Übung. **) angeborne. ***) erworbene. ****) göttliche Fertigkeiten der Seele.


§ 578

    Acumen et ingenium strictius sumptum, hinc perspicacia, §. 572, 573, sunt habitus theoretici, §. 577, 519, quo maiores sunt connati, hoc facilius augentur exercitio, §. 577, o27. Jdem valet de habitu sentiendi et imaginandi, §. 535, 558, In quo notabilior mgenii defectus, STUPIDUM*)
 
[207]
 
(pingue ingenium), acuminis, OBTUSUM CAPUT**) est. In quo notabilior utriusque defectus, est HOMO BLITEUS***). Omnis error, cum falsum cum vero pro eodem habeat, §. 515, est illusio facultatis identitates rerum percipiendi, §. 576, 572, acumine impediendus, §. 573. 221. Hinc errores sunt occasio subtilitatum, §. 576, 323.

 
*) ein dummer,**) ein stumpfer Kopf. ***) ein abgeschmackter Mensch.


SECTIO VI.
MEMORlA.

§ 579

    Reproductam repraesentationem percipio eandem, quam olim produxeram, §. 572, 559, i. e. RECOGNOSCO*) (recordor). Ergo habeo facultatem reproductat» perceptiones recognoscendi seu MEMORIAM, §. 216, eamque vel sensitivam, vel intellectualem, §. 575.

 
*) ich erkenne etwas wieder. **) Gedächtniss.


§ 580

    Lex memoriae est: Repraesentatis pluribus perceptionibus successivis, usquv ad praesentem, partialem communem habentibus, partialis communis repraesentatur, ut contenta in antecedente et sequente, §. 572, adeoque
 
[208]
 
memoria actuatur per vim animae repraesentativam universi, §. 557, 576.


§ 581

    Quae ita percipiuntur, ut facilius olim recognosci possint, MEMORIAE MANDO*). Hinc quae saepius clariusque reproducuntur, secundum §. 537, 538, 549, 568, attendendo ad identitates diversitatesque singularum perceptionum, §. 580, alte memoriae mandantur, §. 527.

 
*) in das Gedächtniss fassen.


§ 582

    Si perceptio recurrit, eam aut valeo clare recognoscere, tunc obiectum eius MEMORIA TENERE*) dicor, aut non possum, §. 10, et obiecti illius OBLITUS SUM**). Hinc impotentia reproductam perceptionem recognoscendi est OBLIVIO. Per quod memini, cuius oblitus eram, id mihi ALIQUID IN MEMORIAM REVOCAT***). Per ideas socias mihi aliquid in memoriam revoco, i. e. REMINISCOR****). Ergo habeo facultatem reminiscendi, seu REMINISCENTIAM*****), §. 216.

 
*) etwas noch im Gedächtniss. **) vergessen haben. ***) Vergessenheit. ****) das Andenken von etwas erneuern. *****) ich entsinne mich, das Vermögen sich worauf wieder zu besinnen.



 
[209]
 

§ 583

    Reminiscentia est meraoria, §. 582, 579, hanc regulam sequens: reproductae mediantibus ideis sociis perceptionis memini, §. 580, 516. Reminiscentia per ideas loci socias recordata est MEMORIA LOCAI.IS*), per ideas aetatis socias, est SYNCHRONISMUS**).

 
*) das Andenken des Ortes. **) die Erinnerung des Gleichzeitigen.


§ 584

    Memoria minima esset, quae unicum minimum intentissime, saepissime, recentissime reproductum, inaxime debiles inter perceptiones antecedentes et socias heterogeneas remississime recognosceret. Quo ergo plura, quo maiora, quo remissius, quo rarius reproducta, post quo longius tempus heterogeneis fortissimis perceptionibus transactum, §. 564, quo fortiores inter antecedentes et socias perceptiones heterogeneas, quo intentius recoguoscit, hoc maior est, §. 219.


§ 585

    Memoria maior BONA et FELIX*) dicitur, et quatenus plura et magna recognoscere potest, DIFFUSA**) (dives, vasta), quatenus remissius etiam reproductum, inter sat fortes repraesentationes socias et antecedentes heterogeneas, FIRMA***), quatenus
 
[210]
 
recognoscere potest post longius temporis intervallum satis fortibus perceptionibus heterogeneis occupatum, TENAXa), quatenus rarius reproductum, CAPAXb), quatenus intentius quaedam recognoscere valet, VEGETAC), quatenus parum opus est, ut reminiscatur, PROMPTAd) dicitur.

 
*) ein gutes und glückliches. **) weitläuftiges. ***) festes und zuverlässiges. a) dauerhaftes. b) fähiges. c) frisches. d) fertiges Gedächtniss.


§ 586

    Insignis bonae memoriae defectus est OBLIVIOSITAS*). Error ex memoria dependens LAPSUS MEMORIAE**) dicitur. Iam memoria potest perceptionem antecedentem in eo gradu eandem sistere cum sequente, in quo tamen non est eadem. Ergo memoria est LABILIS, i.e. cui lapsus sunt possibiles. Memoria non admodum labilis est FIDA***). Ingeniosis non est admodum fida memoria, §. 576, sed acumine augetur eius fidelitas, §. 573.

 
*) Vergesslichkeit. **) ein Irrthum des Gedächtnisses. ***) treu.


§ 587

    Complexus regularum perficiendae memoriae est ARS MNEMONICA. Mnemonica
 
[211]
 
memoriae sensitivae, §. 579, est pars aestheticae, §. 533, regulas extendendae, confirmandae, conservandae, excitandae, capacioris fideliorisque reddendae memoriae praescribens, §. 586, 585.


§ 588

    Si phantasma antecedens cum sequente sensatione vel imaginatione in eo gradu pro eodem habetur, in quo non est idem, orietur vanum phantasma, §. 571, per lapsum memoriae, §. 586, ex fonte errorum, §. 578, quod si per eandem genesin, §. 586, 578, pro sensatione habeatur, §. 548, orietur fallacia sensuum, §. 546, 545.


SECTIO VII.
FACULTAS FINGENDI.

§ 589

    Combinando phantasmata et PRAESCINDENDO*), i. e. attendendo ad partem alicuius perceptionis tantum, FINGO**). Ergo habeo facultatem fingendi, §. 216, POETICAM. Combinatio cum sit repraesentatio plurium, ut unius, hinc facultate identitates rerum percipiendi actuetur, §. 572, 155, facultas fingendi per vim animae repraesentatlvam universi actuatur, §. 557, 576.

 
*) durch Trennen und Absondern. **) dichte ich.



 
[212]
 

§ 590

    Facultatis fingendi haec est regula: Phantasmatum partes percipiuwtur, ut unum totww, §. 589. Perceptiones hinc ortae FICTIONES*) (figmenta), eaeque falsae CHIMAERAE dicuntur, vana phantasmata, §. 571.

 
*) etwas erdichtetes.


§ 591

    Pone combinari insociabilia, §. 589, aut praescindi fingendo, quibus sublatis tollitur imaginandum, ut essentialia, essentiam, §. 63, attributa, §. 64, aut tolli a fingendo oranes modos, omnes relationes, aut aliquos modos, aliquas relationes, ad actuale et Individuum constituendum necessariis aliis non substitutis, repraesentari tamen fingendum, ut Individuum et actuale, §. 54, 148, orientur in his casibus singulis chimaerae, §. 590, per illusionem facultatis identitates rerum percipiendi, §. 576, 578, adeoque vana phantasmata, §. 590, lapsu memoriae per apparentem recognitionem admodum corroboranda, §. 588, 515.


§ 592

    Facultas fingendi minima esset, quae duo minima tantum fortissima phantasmata remississime combinaret, aut unicam unius maximi
 
[213]
 
phantasmatis partem minimam levissime praescinderet, §. 530, 589. Ergo quo plura, quo maiora, quo minus fortia combinabit, quo plures, quo maiores, quo plurium, quo minorum phantasmatum partes, quo magis praescindet, quo magis utrumque facit, quoque fortius, hoc maior est, §. 219, 590. Maior facultas fingendi FERTILIS*) (fecunda), ad chimaeras proclivis EXORBITANS**) (extravagans, rhapsodica), ab iis cavens ARCHITECTONICA***) dici potest. AESTHETICA MYTHICA est aesthetices pars de fictionibus excogitandis et proponendis.

 
*) eine fruchtbare. **) unbändige. ***) wohlgeordnete Gabe zu dichten.


§ 593

    Dormiens si clare imaginor, SOMNIO*). Imaginationes somniantis sunt SOMNIA. SUBIECTIVE SUMPTA**), cf. §. 91, vel vera, §. 571, vel fallacia, §. 588, 591, vel per naturam animae actuata, secundum §. 561, 574, 580, 583, 590, naturalia, §. 470, vel non naturalia animae, quae sunt ipsi praeternaturalia. Haec si per naturam universam non actuantur, erunt supernaturalia, §. 474.

 
*) träumen. **) ein Traum in der Seele.



 
[214]
 

§ 594

    Dormientis phantasia magis effrenis, §. 571, et facultas fingendi exorbitantior, quam vigilantis, §. 592, non obscuratas fortioribus sensationibus vividiores imaginationes et fictiones producunt, §. 549. Quorum somnia comitari solent observabiliores motus corporis externi sensationum similium in vigilantibus comites, sunt NOCTAMBULI*). Qui vero vigilantes quasdam imaginationes pro sensationibus habere solent, PHANTASTAE (visionarii, fanatici), qui eas prorsus cum sensationibus confundunt, sunt DELIRI, ut adeo DELIRIUM**) sit status vigilantis imaginationes pro sensationibus, sensationes pro imaginationibus habitualiter habentis.

 
*) Nachtwandler. **) verrückte Leute.


SECTIO VIII.
PRAEVISIO.

§ 595

    Conscius sum status mei, hinc status mundi, futuri, §. 369. Repraesentatio status mundi, hinc status mei, futuri est PRAEVISIO*). Praevideo, hinc habeo facnltatem praevidendi, §. 216, actuandam
 
[215]
 
per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §. 513.

 
*) die Vorhersehung, das Vorhersehen, Vorausbemerken.


§ 596

    Lex praevisionis est: Percepta sensotione et imaginatione communem partialem perceptionem habentibus, prodit perceptio totalis futuri status, in quo partes sensationis imaginationisque diversae coniungentur, i. e. Ex praesenti impraegnato per praeteritum nascitur futurum.


§ 597

    Cum repraesentem, hinc et praevideam, §. 595, pro positu corporis mei, §. 512, ea vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae praevideo, olim demum sensurus, §. 535, 595, patet, cur his illa possint clariora et fortiora esse, §. 529. Quia hinc sensationes praevisionibus coexsistentes eas- adhuc obscurant, §. 542, riihil tam clare praevideo, quam sensurus sum, sed ita tamen, ut gradus claritatis in praevisione a gradu claritatis in futura sensatione dependeat, §. 596.


§ 598

    Quae saepius sensi, saepius imaginatus sum, clarius praevideo, quam quae rarius,
 
[216]
 
§. 563, 596. lmaginationes ianrsensa, id est fortissime percepta, sistunt, §. 542, 558. Hinc fortiores etiam hae praevisionibus nondum fortissime percepta sistentibus, §. 597, eas una cum sensationibus gnaviter obscurant, §. 529. Cumque praevisio propius instantis possit esse clarior praevisione remotius instantis, §. 597, obscurabit in eo casu etiam praevisio propioris praevisionem remotioris, remotiorisque obscuritas propioris illustrabit praevisionem, §. 549. Ergo aeque clare sentiendorum propius instans clarius praevideo, quam remotius, §. 549.


§ 599

    Facultas praevidendi minima esset, quae unicum fortissime proximeque sentiendum, §. 597, 598, saepissime sensum et imaginando reproductum, maxime debiles inter perceptiones socias et praevias heterogeneas, tamen remississime repraesentaret, §. 595. Ergo quo remissius sentienda, quo magis remota, quo rarius sensa, aut imaginando reproducta, quo fortiores inter perceptiones praevias et socias, quo fortius repraesentat, hoc maior est praevidendi facultas, §. 219.


§ 600

    Quo hebetior aut acutior sensus, a quo ex parte iam sensum praevideo, quo rai
 
[217]
 
nor aut maior praevisuri phantasia, §. 565, hoc obscurior aut clarior erit praevisio, §. 596.


§ 601

    Praevisiones a sensationibus imaginationibusque distinguo 1) gradu claritatis, quo et sensationibus et imaginationibus cedunt, §. 597, 598, 2) impossibili coexsistentia cum statibus praeteritis et praesente. Quod si praevisio fortior et imaginatio aut etiam sensatio debilior sint claritatis, quantum observatur, aequalis, tamen charactere secundo distingui possunt, §. 67. Ex circumstantiis enim si cognosco, quae non sint sensationes, secundum §. 567, eam nec imaginationem esse clare cognosco, §. 38, 67, quae cum imaginationibus sociis, praeviis et sequentibus, etiam sensationibus, inconnexa deprehenditur, §. 557, 357, quaeque simul sentiri non potuerit, §. 377.


§ 602

    Facilitatur praevisio, §. 527, si praevidendum 1) clarius sentiendum est, §. 597, 2) magna ex parte iam sensum 3) et reproductum est imaginando, §. 598, 4) praevisum iam saepius, §. 563, idque 5) per intervalla debiliorum perceptionum, ut semper habuerit lucem novitatis, §. 549, 6) non ita multo post sentiendum, §. 598,
 
[218]
 
7) debiliores praevias et socias perceptiones habeat heterogeneas, hinc tales aut nullas, aut non admodum Claras sensationes et imaginationes, §. 597, 598, 8) at fortiores sequatur et comitetur tam imaginationes, quam sensationes, quae cum praevidendo partiales perceptiones communes habent, §. 596, 597.


§ 603

    lmpeditur praevisio, si 1) impediatur praevidendi futura sensatio, secundum §. 543, 2) sensatio niagna ex parte cum praevidendo eorundem praesens, 3) eorundem imaginatio, secundum §. 569, 4) praevisiones impediantur primae, praesertim 5) interruptae debilioribus perceptionibus, quia eas ipsa continuatio obscurat, §. 550, 6) procrastinetur praevidendum, §. 598, 7) fortiores praevias et socias habeat heterogeneas imaginationes sensationesque, 8) at tales debiliores, quae cum praevidendo perceptionera communem habent, §. 602, 221.


§ 604

    Cum in omni sensatione, §. 544, et imaginatione sit aliquid obscuri, §. 570, et praevisio sit minus clara quam eiusdem sensatio et imaginatio, §. 597, 598, praevisioni etiam distinctae multumadmixtumest
 
[219]
 
confusionis etobscuritatis,et omnis mea praevisio est sensitiva, §. 522, actuanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §. 520, cuius cognitionem et propositionem dirigens mantica, §. 349, est pars aesthetices, §. 533.


§ 605

    Si praevideantur totaliter eadem cum sentiendis, praevisiones sunt veraces seu PRAESENSIONES*), licet non eodem modo, aequali cum sensationibus claritate, percipiantur, §. 597. Si sentiatur praesensum, TMPLETUR PRAEVISIO**). Praevisio non implenda FALLAX***) est, fons errorum practicorum, §. 578.

 
*) Vorherempfindungen. **) das Vorherbemerkte trifft ein, die Vorhersehung wird erfüllt. ***) das betrügliche Vorhersehn.


SECTIO VIIII.
IUDIClUM.

§ 606

    Perfectionem imperfectionemque rerum percipio, i.e. DIIUDICO*). Ergo habeo facultatem diiudicandi, §. 216. Haec minima esset unici minimi fortissime percepti unicam minimam perfectionem imperfectionemve, maxime debiles inter perceptiones heterogeneas
 
[220]
 
praevias et socias, remississime repraesentans. Quo ergo plurium, quo maiorum, quo remissius etiam perceptorura, quo plures, quo maiores perfectiones imperfectionesve, quo fortiores inter socias et praevias heterogeneas perceptiones, quo fortius facultas diiudicandi repraesentat, hoc maior est, §. 219. Habitus res diiudicandi est IUDICIUM**), idque de praevisis PRACTICUM, de aliis THEORETICUM vocatur, et quatenus obscurius etiam perceptorum plures tamen perfectiones im perfectiones ve detegit, est PENETRANS***).

 
*) ich beurtheile. **) das Vermögen zu beurtheilen. ***) durchdringend.


§ 607

    Lex facultatis diiudicandi est: perceptis rei variis aut consentientibus, aut dissentientibus, eius aut perfectio, aut imperfectio percipitur, §. 94, 121. Quod cum fiat vel distincte, vel indistincte, facultas diiudicandi, hinc et iudicium, §. 606, erunt vel sensitiva, vel intellectualia, §. 402, 521. Iudicium sensitivum est GUSTUS SIGNIFICATU LATIORI*) (sapor, palatum, nasus). CRITICA LATISSIME DICTA est ars diiudicandi. Hinc ars formandi gustum, s. de sensitive diiudicando et iudicium suum proponendo est AESTHETICA CRITICA, §. 533. Iudicio intellectuali gaudens est
 
[221]
 
CRITICUS SIGNIFICATU LATIORI, unde CRITICA SIGNIFICATU GENERALI est scientia regularum de perfectione vel imperfectione distincte iudicandi.

 
*) der Geschmack in weitrer Bedeutung.


§ 608

    Gustus significatu latiori de SENSUALIBUS*), i. e. quae sentiuntur, est IUDICIUM SENSUUM**), et illi organo sensorio tribuitur, per quod diiudicandura sentitur. Hinc datur iudicium oculorum, aurium e. c. Tam hoc, quam omnis facultas diiudicandi actuatur per vim animae repraesentativam universi, §. 513, cum omnia in hoc mundo sint partim perfecta, partim imperfecta, §. 250, 354. Diiudicationes falsae sunt IUDICII ECLIPSES***). Facultas diiudicandi ad eclipses pro na IUDICIUM PRAECEPSa) dicitur. Talis GUSTUS CORRUPTUSb) est. Habitus ab eclipsibus IUDICII cavendi est eius MATURITASC). Talis gustus est SAPOR NON PUBLICUSd) (purior, eruditus), minoribus etiam congruentiis discongruentiisque detegendis in diiudicando perspicax DELICATUSe). Eclipses iudicii sensuum sunt eorundem fallaciae, §. 545.

 
*) Von dem, das man empfindet. **) das Urtheil der Sinne. ***) Fehltritte der Beurtheilungs-Kraft.
 
[222]
 
a) eine vorschnelle, übereilige Beurtheilungs-Kraft oder allzugeschwinde. b) ein verderbter Geschmack, c) das Reife der Beurtheilungs-Kraft, d) ein ungemeiner, e) feiner, zarter Geschmack.


§ 609

    Quo maior memoria, §. 579, reminiscentia, §. 582, facultas fingendi, §. 589, praevisionis habitus, §. 595, et iudicium sunt connata, hoc facilius augentur exercitiis, §. 577, 606.


SECTIO X.
PRAESAGITIO.

§ 610

    Qui praevisam perceptionem repraesentat, ut eandem, quam olim percipiet, PRAESAGIT*), ergo habet facultatem praesagiendi, seu SIGNIFICATU LATIORI PRAESAGITIONEM**). Perceptiones per praesagitionem eiusmodi actuatae sunt PRAESAGIA LATIUS DICTA***), vel sensitiva, vel intellectualia, §. 402, 521. PRAESAGIA STRICTIUS DICTA et PRAESAGITIO****) sunt scnsitiva tantum. Sensitiva praesagia sunt obiectum mantices aestheticae, §. 604.

 
*) ich erwarte etwas. **) das Vermögen etwas zu erwarten. ***) überhaupt. ****) Ahndungen und das Vermögen sich etwas ahnden zu lassen.



 
[223]
 

§ 611

    Lex praesagitionis haec est: Si in praesentis perceptionis successivis perceptionibus repraesentantur quaedam partialem comnmnem cum antecedentibus habentes, haec partialis communis repraesentatur, ut contenta in antecedente et sequente, §. 572. Ergo ut se habet memoria ad imaginationem, sic se habet praesagitio ad praevisionem, §. 579, 610.


§ 612

    Praesagitio sensitiva est EXSPECTATIO CASUUM SIMILIUM*), cuius haec est regula: Aut sentio, aut imaginor, aut praevideo A, quod cum alio praeviso B multa habet communia, hinc B repraesento ut idem futurum cum A, §. 611. Cui per ideas praevisi socias praesagit animus, quae ante non praesagiebat, PRAESUMIT**), hinc facultatem habet praesumendi, §. 216, quae se habebit ad praesagitionem, ut reminiscentia ad memoriam, §. 582, 610.

 
*) die Erwartung ähnlicher Fälle. **) Vorhervermuthen.


§ 613

    Praesumendi facultas est praesagitio hanc regulam sequens: Praevisam mediantibus ideis sociis perceptionem praesagit animus.



 
[224]
 

§ 614

    Praesagitio minima esset, quae unicum, minimum, fortissime, saepissime praevisum, proxime instans, maxime debiles iriter perceptiones praevias et socias heterogeneas, remississime tamen perciperet, §. 610, 611.


§ 615

    Quo plura, quo maiora, quo rarius, quo remissius praevidenda, quo longius ante tempus fortissiinis perceptionibus aliis transigendum, §. 564, quo fortiores inter praevias et socias heterogeneas, quo fortius percipit praesagitio, hoc maior est, §. 219, hoc minus opus habet praesumptionibus, §. 613.


§ 616

    Notabilis praesagiendi habitus est FACULTAS DIVINATRIX*), vel naturalis aut connata, aut acquisita, vel infusa, §. 577. Postrema est DONUM PROPHETICUM**). Praesagium ex facultate divinatrice est DIVINATIO***), haec ex dono prophetico est VATICINIUM****) (prophetia).

 
*) das Vermögen wahr zu sagen. **) die Gabe der Weissagung. ***) das Wahrsagen oder die Voranzeige. ****) die Weissagung.


§ 617

    A praesagitione pendentes errores sunt VANA PRAESAGIA*), fallaces praevisiones
 
[225]
 
cum veracibus per illusionem facultatis identitates rerum percipiendi confusae, §. 578, 605. Si qua mihi sunt praesagia, exspectationes casuum similium, §. 612, praesumptiones, §. 613, actuantur per vim animae repraesentativam universi, §. 595, 576.

 
*) leere Erwartungen und Ahndungen.


§ 618

    Si praevisum cum antecedente aliquo senso, aut phantasmate, aut praeviso alio habeatur pro eodem in eo gradu, in quo non est, orietur fallax praevisio, §. 605, per vanum praesagium, §. 617, 576.


SECTIO XI.
FACULTAS CHARACTERISTICA.

§ 619

    Signa cum signatis una percipio; ergo habeo facultatem signa cum signatis repraesentando coniungendi, quae FACULTAS CHARACTERISTICA*) diel potest, §. 216. Cumque sit in hoc mundo nexus significativus, §. 358, facultatis characteristicae perceptiones actuantur per vim animae repraesentativam universi, §. 513. Nexus significativus vel distincte, vel indistincte cognoscitur, hinc facultas characteristica vel sensitiva erit, §. 521, vel intellectualis, §. 402.

 
*) das Vermögen der Zeichen-Kunde.



 
[226]
 

§ 620

    Si signum et signatum percipiendo coniungitur, et maior est signi, quam signati perceptio, COGNITIO talis SYMBOLICA dicitur, si maior signati repraesentatio, quam signi, COGNITIO erit INTUITIVA*) (intuitus). In utraque cognitione facultatis characteristicae haec est lex: Perceptionum sociarum una fit medium cognoscendae exsistentiae alterius, §. 347.

 
*) ein anschauendes Erkenntniss.


§ 621

    Pone per illusionem facultatis identitates rerum cognoscendi haberi pro signo, quod non est, pro signato, quod non est, §. 576, cognitio falsa symbolica et intuitiva orietur, §. 620. Pone eodem modo haberi quid pro prognostico, quod non est, nascentur fallaces praevisiones apparentibus praesagiis praesumptionibusque multum corroborandae, §. 605, 515.


§ 622

    Facultas characteristica minima esset, quae unicum minimum signum cum unico minimo signato, maxime debiles inter praevias perceptiones et socias heterogeneas remississime coniungeret. Ergo quo plura, quo maiora signa cum quo pluribus, quo maioribus signatis, quo fortiores inter socias et praevias perceptiones
 
[227]
 
heterogeneas, quo fortius coniungit facultas characteristica, hoc maior est, §. 219. Scientia sensitivae cognitionis circa signa occupatae et propositionis eiusmodi est AESTHETICA CHARACTERISTICA, tam heuristica, quam hermeneutica, §. 349. Characteristica orationis est PHILOLOGIA (grammatica latius dicta), eaque docens pluribus linguis particularibus communia UNIVERSALIS. Philologia docens regulas I) generales in omni oratione observandas, qua vocabula eorumque 1) partes, est ORTHOGRAPHIA LATIUS DICTA, 2) flexionem, est ETYMOLOGIA (analogia), 3) nexum s. constructionem, est SYNTAXIS, 4) quantitatem, PROSODIA. Complexus harum 4) disciplinarum est GRAMMATICA (strictius dicta). 5) significatum, est LEXICA (lexicographia), 6) scriptionem, est GRAPHICE. II) speciales, e. g. ELOQUENTIAE*) s. perfectionis in oratione sensitiva, eiusque l) generatim spectatae, est ORATORIA**), 2) speciatim, vel solutae, est RHETORICA, vel ligatae, est POETICA. Hae disciplinae cum suis singulae filiabus quatenus demonstrant regulas pluribus linguis particularibus communes, UNIVERSALES***) sunt.

 
*) der Beredsamkeit. **) die Kunst wohl zu sprechen. ***) die allgemeinen, z. B. Redekunst, Dichtkunst u. s. w.



 
[228]
 

§ 623

    Dum dormientis sensationes externae non sint clarae, §. 556, somnus debiliorum etiam phantasmatum erit ad sensitive praevidendum aptior, quam Status vigilantis, §. 598, 539. Complexus regularum ex insomniorum praevisionibus praesagiendi est ONIROCRITICA.


SECTIO XII.
INTELLECTUS.

§ 624

    Anima mea cognoscit quaedam distincte, §. 522, facultas distincte quid cognoscendi est FACULTAS COGNOSCITIVA SUPERIOR*) (mens), intellectus, §. 402, mihi conveniens, §. 216.

 
*) das obere Erkenntniss-Vermögen.


§ 625

    Cum habeam facultatem attendendi, ATTENTIONEM*), abstrahendi, ABSTRACTIONEM**), §. 529, et praescindendi seu abstrahendi partem a toto, §. 589, eaeque se exserant in sensationibus, imaginationibus, praevisionibus, e. c., prout obiecta earum ad corpus meum se habeant, §. 538, 600, actuantur per vim animae repraesentativam
 
[229]
 
universi pro positu corporis, §. 513.

 
*) das Vermögen der Aufmerksamkeit, oder auf etwas zu achten. **) der Absonderung, oder sich etwas aus den Gedanken zu schlagen.


§ 626

    Attentio in totius perceptionis partes successive directa est REPLEXIO*). Attentio ail totam perceptionem post reflexionem est COMPARATIO**). Reflecto. Comparo. Ergo habeo facultatem reflectendi comparandique, §. 216, actuandas per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §. 625.

 
*) Überlegung. **) Vergleichung, das Zusammenhalten.


§ 627

    Lex attentionis est: Quorum plures, quorum minus obscuras notas percipio, quam aliorum, ea clarius aliis percipio, §. 528. Hinc regula reflexionis est: Cuius partis in perceptione totius plures minus obscuras notas percipio, ad eam prae reliquis attendo, §. 626, et regula comparationis haec est: Reflectendo ad partes totius perceptionis plures et clariores notas eius percipiens ad eam postea magis attendo, §. 529.



 
[230]
 

§ 628

    Attentio minima esset, quae unicam minimam perceptionem obscurissimis reliquis unico tantum gradu clariorem redderet. Hinc quo plures, quo maiores perceptiones, quo clarioribus, quo clariores reddit, hoc inaior est attentio, §. 219. Habitus plura appercipiendi est ATTENTIONIS EXTENSIO*), admodum clarius clarioribus etiam quaedam appercipiendi habitus est ATTENTIONIS INTENSIO**). Habitus per longius tempus eidem attendendi est ATTENTIONIS PROTENSIO***).

 
*) die Erweiterung, Verbreitung oder Ausdehnung. **) die Anstrengung. ***) das Anhalten der Aufmerksamkeit.


§ 629

    Lex abstractionis haec est: Quorum pauciores, quorum minus ciaras notas percipio, quam sunt aliorum notae, aliis obscurius repraesentantur, §. 528. Hinc praescindendi haec est regula: Cuius partis in perceptione totius panciores minusque clarae sunt notae, quam aliarum, haec aliis obscurius percipitur, §. 6*25.


§ 630

    Abstractio minima esset, quae unicam minimam perceptionem clarissimis reliquis unico tantum gradu obscuriorem redderet. Hinc
 
[231]
 
quo plures, quo maiores perceptiones, quo obscurioribus, quo obscuriores reddit abstractio, hoc maior est, §. 219.


§ 631

    Intellectus mei haec lex est: Si comparans a non comparatis abstraho, residuum est distincte perceptum, §. 627. Cumque finitus sit intellectus meus, §. 248, haec lex est lex intellectus finiti, qui attendendo, reflectendo, comparando, abstrahendo praescindendoque actuatur per vim animae repraesentativam universi, §. 625, 626.


§ 632

    Repraesentatio rei per intellectum est eius CONCEPTIO*). Hinc CONCEPTIBILE**) est, cuius distincta formari potest perceptio, idque IN SE***), quod in se spectatum distincte concipi potest. Iam in omni possibili sunt essentia et affectiones, §. 53, 43, non totaliter eaedem, §. 267, 41, quae adeo a se invicem distingui possunt, §. 67. Ergo in omni possibili sunt notae, §. 67, quae clare cognosci possunt, hinc omne possibile est in se conceptibile.

 
*) das Verstehn oder Verständniss einer Sache. **) verständlich, begreiflich. ***) in und an sich selbst.


§ 633

    INCONCEPTIBILE IN SE*) (absolute) esset, cuius in se spectati distincta perceptio
 
[232]
 
involveret. Hoc est solum nihilum, §. 632, 7. At CONCEPTIBILE RELATIVE TALE**) est, ad quod distincte cognoscendum dati alicuius intellectus vires sufficiunt, et ad quod intelligendum dati alicuius spiritus vires non sufficiunt, est RELATIVE INCONCEPTIBILE***) (supra datum intellectum positum). Hinc multa in se probe conceptibilia, §. 632, possunt esse supra meura intellectum posita, §. 631.

 
*) an sich selbst unverständlich und unbegreiflich. **) diesem oder jenem begreiflich und verständlich. ***) diesem oder jenem unverständlich und unbegreiflich.


§ 634

    Cum distinctio sit rei notarumque rei claritas, potest per multitudinem et claritatem notarum tam intensivam, quam extensivam augeri, §. 531. Quae plures vividioresque notas habet, quam aliae distinctae, erit PERCEPTIO EXTENSIVE DISTINCTIOR*), quae intensive clariores notas habet, quam aliae distinctae, erit (intensive distinctior) PURIOR**).

 
*) eine Vorstellung von verbreiteter Deutlichkeit. **) eine reinere Vorstellung.


§ 635

    Quo magis ad rem attendo reflectens et comparans, hoc fit eius intellectio extensive
 
[233]
 
distinctior, §. 634, 631. Quo magis ad intellecti notas iterum attendo reflectens et comparans, quoque magis a non comparatis abstraho, hoc intellectio producitur purior, §. 634, 559.


§ 636

    Quo minus ad rem attendo, aut satis attendens etiam minus tamen reflecto, aut satis etiam reflectens minus tamen comparo, hoc fit eius intellectio minus extensive distincta. Quo minus eosdem actus in intellecti notis repeto, quo minus a non comparatis abstraho, hoc manet perceptio distincta impurior, §. 634, 631.


§ 637

    Intellectus minimus esset, qui non nisi unici minimi paucissimas notas minime Claras, maxime debiles inter perceptiones praevias et socias heterogeneas, distingueret. Quo ergo plurium, quo maiorum, quo plures, quo clariores notas, quo fortiores inter praevias et socias heterogeneas distinguit intellectus, hoc maior est, §. 219. Perfectio intellectus notas intensive distinctas formandi est PROFUNDITAS*), et maior profunditas PURITAS**). Perfectio eiusdem notas extensive distinctas formandi est INTELLECTUS PULCRITUDO***).

 
*) ein tiefer. **) ein reiner. ***) ein schöner Verstand.



 
[234]
 

§ 638

    Si attentio ad certum obiectum minuitur, dum perceptionibus sociis pluribus heterogeneis attendo, DISTRAHOR*). Hinc ipsae sensationes distractione obscurantur, §. 543, et omnis attentio ad certum obiectum distractione impeditur, §. 221. Abstractio animi distracti a perceptionibus heterogeneis pluribus, qua attentio ad certum obiectum augetur, est ANIMI COLLECTIO**). Hinc animi collectio, adeoque abstractio est impedimentum distractionis, §. 221. Iam impedimentum impedimenti est medium ad finem, §. 342. Hinc animi collectio, adeoque abstractio promovebit attentionem, quod patet etiam ex §. 549. Attentio promovebit abstractionem, hinc et collectionem animi, §. 529.

 
*) Zerstreuung. **) Sammlung des Gemüthes.


§ 639

    Per intellectum distinctas perceptiones actuans eodem utitur, §. 338. Habitus utendi intellectu usus INTELLECTUS*) dicitur, qui in me habitus acquisitus, §. 577. Cui usus intellectus nondum acquisitus est, quantus ad loquendum requiritur, est INFANS**), cui nondum tantus, quantus ad negotia vitae communis graviora plerumque requiritur, NATURALITER
 
[235]
 
MINORENNIS, ut NATURALITER MAIORENNIS est, cui tantus intellectus usus acquisitus est, quantus ad negotia vitae communis graviora plerumque requiritur. Cui notabiliter minor intellectus usus est, quam plerisque aetate aequalibus, SIMPLEX SIGNIFICATU MALO***). In quibus nullus aut fere nullus intellectus usus observatur in ea aetate, in qua solet esse probe observabilis, sunt MENTE CAPTI****).

 
*) der Gebrauch des Verstandes. **) ein Kind. ***) einfältig in schlechter Bedeutung. ****) die nie zu, oder von Sinnen und Verstand gekommen.


SECTIO XIII.
RATIO.

§ 640

    Nexum quorundam confuse, quorundam distincte percipio. Ergo habeo intellectum nexum rerum perspicientem, §. 402, 216, i. e. RATIONEM*), et facultates nexus confusius cognoscentes, quales 1) inferior facultas identitates rerum cognoscendi, §. 572, 279, quo ingenium sensitivum, §. 575, 2) inferior facultas diversitates rerum cognoscendi, §. 572, 279, quo acumen sensitivum pertinet, §. 575, 3) memoria sensitiva, §. 579, 306, 4) facultas fingendi, §. 589, 5) facultas diiudicandi,
 
[236]
 
§. 606, 94, quo iudicium sensitivum, §. 607, et sensuum, §. 608, 6) exspectatio casuum similium, §. 610, 612, 7) facultas characteristica sensitiva, §. 619, 347. Hae omnes, quatenus in repraesentando rerum nexu rationi similes sunt, constituunt ANALOGON RATIONIS**), §. 70, complexum facultatum animae nexura confuse repraesentantium.

 
*) die Vernunft. **) das der Vernunft ähnliche.


§ 641

    Facultas distincte identitates diversitatesque rerum perspiciendi, §. 572, 579, hinc ingenium et acumen intellectuale, §. 575, memoria intellectualis, seu PERSONALITAS, §. 579, 306, facultas distincte diiudicandi, §. 606, 94, quo iudicium intellectuale pertinet, §. 607, praesagitio intellectualis, seu PROVIDENTIA*) (prospicientia), §. 610, facultas characteristica intellectualis, §. 619, est ratio, §. 640.

 
*) Vorsicht.


§ 642

    Cum omnia in hoc mundo sint in universali nexu, §. 356358, ratio actuatur per vim animae repraesentativam universi pro situ corporis, §. 631, et hac quidem lege: Si in A clare cognosco C, aliquid, ex quo clare
 
[237]
 
cognoscam, cur sit aliquid clare cognoscendum in B, A et B concipio connexa, §. 14, 632.


§ 643

    Quod ulla ratione cognosci potest, RATIONABILE*) dicitur, quod nulla, IRRATIONABILE**) (contra rationem). Iam omne possibile est dupliciter rationale et connexum, §. 24. Tam eius ratio, quam rationatum, cum nexu inter utrumque sunt conceptibilia in se, §. 632, 14. Ergo omne possibile est rationabile. Omne irrationabile, quicquid contra rationem est, est impossibile, §. 7, 8.

 
*) vernünftig. **) unvernunftig.


§ 644

    Ad cuius nexum intelligendum datae alicuius rationis vires non sufficiunt, est EXTRA DATAE RATIONIS SPHAERAM*) positum (nunc infra, nunc supra datam rationem, nunc neutrum, tamen extra eiusdem horizontem). Cuius ergo ratio limitata est, ut mea, §. 631, 640, illius extra sphaeram rationis possunt esse posita multa rationabilia, §. 643.

 
*) von diesem oder jenem nicht vernünftig einzusehn.


§ 645

    Ratio minima esset intellectus minimus unici minimum nexum perspiciens. Quo ergo
 
[238]
 
maior intellectus, quo maiorem, quo plurium nexum perspicit, hoc maior est ratio, §. 219. Habitus maiorem rerum nexum perspiciendi est SOLIDI- TAS*), plurium rerum nexum perspiciendi habitus est SAGACITAS RATIONIS**). Hinc et ratio est vel purior, vel impurior, §. 637.

 
*) eine gründliche. **) erfindsame Vernunft


§ 646

    Perceptiones rationis sunt RATIOCINIA*), quae si vera fuerint, SANA**), si falsa, CORRUPTA RATIO***) dicitur. Complexus verorum ratiociniorum dicitur RATIO OBIECTIVE SUMPTA*), contradistincta rationi subiective sumptae, §. 640 definitae. Usus RATIONIS**) est habitus ratione utendi, qui in me acquisitus, §. 577. Intensio eius est CULTURA RATIONIS***). Hinc omnis veritatis philosophica cognitio colit rationem, §. 577. Falsa regula syllogistica admodum eandem corrumpit.

 
*) Vernunft-Schlüsse; Beweise des Verstandes. **) eine gesunde. ***) eine verderbte Vernunft.

 
*) die Vernunft vor ihren wahren Gegenstand gesetzt. **) der Gebrauch ***) die Bearbeitung der Vernunft.


§ 647

    Errores analogi rationis rationi corruptae qui tribuit, §. 640, 646, illudil illi facultas
 
[239]
 
identitates rerum cognoscendi ex defectu acuminis, §. 576. At possunt tamen errores eiusmodi rationem corrumpere, si fiant praemissae, §. 646.


§ 648

    Cum omnis facultas cognoscitiva in me sit limitata, hinc certum et determinabilem limitem habeat, §. 248, 354, facultates animae cognoscitivae inter se comparatae admittunt inter se rationem aliquam et proportionem determinatam, §. 572, qua una altera vel maior, vel miuor est, §. 160. Determinata facultatum cognoscitivarum proportio inter se in aliquo est INGENIUM eius LATIUS DICTUM*). Ingenium, cui multi habitus insunt, VEGETUM**), cui pauci vel nulli, TARDUM***) est, quod ex tardo mutatur in vegetum, EXCITATUR*), quod ex vegeto in tardum, TORPESCIT**). Quae facultas reliquis maior est in ingenio latius dicto, subiecto, cuius ingenium latius dictum attenditur, nomen dat. Hinc patet, qui sint INGE-

    NIOSI, ACUTI, MEMORIOSI, PROVIDI, IUDICIOSI, INTELLIGENTES, RATIONABILES SENSU EMINENTIORI***), e. c.

 
*) Kopf, Gemüths-Fähigkeit. **) munter. ***) langsam.

 
*) Wird aufgeweckt. **) Wird stumpf, eingeschläfert. ***) Witzig, scharfsinnig, von gutem Gedächtniss, guter Vorsicht, Beurtheilungs-Kraft, verständig, vernünftig in ausnehmender Bedeutung.



 
[240]
 

§ 649

    Quia facultates cognoscitivae in certa proportione se ad se mutuo referentes ad certum cognoscendorum genus aptiores sunt aliis, §. 648, illud ingenium latius dictum, quod ad certum cognoscendorum genus aptius aliis est, ab illo cognoscendorum genere nomen accipit. Hinc patet, quae sint INGENIA EMPIRICA, HISTO- RICA, POETICA, DIVINATORIA, CRITICA, PHILOSOPHICA, MATHEMATICA, MECHANICA, MUSICA, e. c. Quae ad omnia cognoscendorum genera notabiliter aptiora sunt INGENIA latius sumpta multis aliis, UNIVERSALIA*), et quatenus gradu plerarumque facultatum cognoscitivarum multum multa alia excedunt, SUPERIORA**) nuncupantur.

 
*) allgemeine. **) höhere Geister oder Genies.


§ 650

    CONSUETUDO*) est habitus necessitatem attentionis in certis actionibus minuens. Iam omnis habitus acquisitus theoieticus mutat ingemum latius sumptum, §. 577, 648. Hinc exercitiis et consuetudine multum mutari, mutari saepius potest ingenium latius dictum, vel excitari, vel torpescere, §. 648. Hinc patet, qui possit quis ex ingenioso iudiciosus fieri, e. c.,
 
[241]
 
qui possit ex ingenio poetico fieri philosophicum, e. c., §. 649.

 
*) Gewohnheit.


SECTIO XIIII.
INDIFFERENTIA.

§ 651

    Per facultatem diiudicandi alicuius vel perfectionem, vel imperfectionem percipio, §. 606. Perfectionem imperfectionemve vel symbolice, vel intuitive cognosco, §. 620. Hinc obiecti alicuius aut perfectionem intueor, et PLACET*), aut imperfectionem, et DISPLICET**), aut nec perfectionem eius, nec imperfectionem intueor, i. e. nec placet, nec displicet, et (sum erga illud indifferens) est MIHI INDIFFERENS***). Quod placet, intueor ut bonum, sub ratione boni, §. 100, quod displicet, intueor ut malum, sub ratione mali, §. 146. Indifferens mihi nec ut bonum, nec ut malum, nec sub ratione boni, nec sub ratione mali intueor, §. 100, 146.

 
*) gefällt. **) missfällt mir. ***) es ist mir gleichgültig, ich bin dagegen gleichgültig.


§ 652

    In mihi indifferenti aut nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor, et est MIHI PLENARIE INDIFFERENS*),
 
[242]
 
aut nec certam et determinatam tantum perfectionem ineodem intueor, nec oppositum eius, et est respectu illius perfectionis MIHI RESPECTIVE INDIFFERENS**). IGNOTUM MIHI***) est, quod non repraesento. Unde ignoti nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor, §. 651. Ergo ignotum mihi est plenarie indifferens, nec placet, nec displicet. Partialiter mihi ignotum est mihi respective ad perfectiones incogmtarum partium indifferens. Quod tantum symbolice appercipio, si vel maxime symbolice mihi eius conscius sim, ut boni, vel mali, non clare intueor tamen, ut tale, §. 620, hinc nec placet, nec displicet mihi, sed est indifferens, §. 651, quatenus observatur.

 
*) ganzlich. **) gewisser Maassen mir gleichgültig. ***) das mir unbekannte.


§ 653

    ANIMUS INDIFFERENS TOTALITER*) esset, in cuius perceptione totall omnino nihil placens, nihil displicens contineretur. PARTIALITER INDIFFERENS**) est, qui partiales perceptiones sibi vel plenarie, vel respective indifferentes habet. Ergo cui vel unicum minime placet, vel displicet, non est totaliter indifferens. Cui non omnes ipsius perceptiones partiales respectu omnium perfectionum possibilium
 
[243]
 
aut placent, aut displicent, est partialiter indifferens.

 
*) ein gänzlich. **) ein zum Theil gleichgültig Gemüth.


§ 654

    SUBIECTIVE (indifferens) ADIAPHORON*) dicitur, quod certa et determinata vis repraesentativa nec ut bonum, nec ut malum intuetur, qualia mihi ignota et symbolice tantum clare cognita, §. 652. OBIECTIVE ADIAPHORON**) est, quod nec est bonum, nec malum, idque iterum vel ABSOLUTE esset INDIFFERENS***), quod nullam omnino perfectionem imperfectionemque poneret, et est non ens, §. 100, vel RESPECTIVEa), quod ad certam perfectionem aut eius oppositum nihil confert. Tale non datur in mundo optimo, §. 441. Ergo rem intuitus, ut est, erga nullam rem est absolute indifferens, §. 651.

 
*) diesem oder jenem. **) an sich selbst. ***) schlechterdings. a) in gewisser Absicht gleichgültig.


SECTIO XV.
VOLUPTAS ET TAEDIUM.

§ 655

    Status animae ex intuitu perfectionis est (complacentia) VOLUPTAS*), ex intuitu
 
[244]
 
imperfectionis est TAEDIUM**) (displicentia). Hinc STATUS INDIFFERENTIAE***)est status animae nec taedium, nec voluptatem sentientis. Voluptas et taedium ex vero intuitu VERAa), ex falso APPARENTIAb) dicuntur. Hinc intuitus perfectionis et bonorum, ut talium, voluptatem, verorum veram, apparentium apparentem, intuitus imperfectionis et malorum, ut talium, taedium, verorum verum, apparentium apparens producit, §. 12.

 
*) Lust, Gefallen, Vergnügen. **) Unlust, Missfallen, Missvergnügen ***) der Stand der Gleichgültigkeit. a) wahre. b) Schein-Lust, scheinende Unlust.


§ 656

    VOLUPTAS vel TAEDIUM ex intuitu simplicis perfectionis imperfectionisve SIMPLEX*), COMPOSITA**) sunt ex intuitu compositae perfectionis imperfectionisve orta, ex intuitu sensitivo SENSITIVA***), ex sensuali VOLUPTAS TAEDIUMVE SENSUUMa), ex distincto RATIONALIAb) (intellectualia) sunt, §. 521, 640. In perceptione totali non totaliter indifferentis aut fortlora sunt placentia non placentibus, et status ille PRAEDOMINIUM VOLUPTATISC) est, aut fortiora sunt displicentia non displicentibus, et status ille praedominium
 
[245]
 
taedii
d) est, aut placentibus non placentia, displicentibus non displicentia aequalia essent robore, et esset ille STATUS TOTALIS AEQUILIBRIIe), §. 516, cf. §. 661.

 
*) ein einfaches. **) zusammengesetztes. ***) sinnliches Vergnügen und Missvergnügen. a) der Sinne. b) des Verstandes, c) Übergewicht des Vergnügens. d) des Missvergnügens. e) Stand des gänzlichen Gleichgewichts.


§ 657

    Voluptas fortior obscurat debiliores voluptates et taedia heterogenea praevia et socia. Taedium fortius obscurat debiliora taedia heterogenea praevia et socia cum eiusmodi voluptatibus, §. 529. Hinc in praedominio voluptatis praegressa et socia taedia, in praedominio taedii praegressae sociaeque voluptates obscurantur, §. 656. Debilior voluptas illustrat voluptates fortiores praegressas et socias heterogeneas cum eiusmodi taediis. Debilius taedium illustrat taedium fortius praegressum et socium heterogeneum cum eiusmodi voluptatibus, §. 549.


§ 658

    Minima voluptas et taedium sunt status, qui oriuntur ex minimo, i. e. minime vero, claro, certo, §. 531, 620, qui potest esse, intuitu
 
[246]
 
unicae minimae perfectionis imperfectionisve, praeviis et sociis heterogeneis voluptatibus taediisque plurimum fortioribus, §. 651, 161. Quo ergo maiore, i. e. veriore, vel vividiore, vel distinctiore, clariore, certiore, §. 531, ex intuitu quo plurium, quo maiorum perfectionum imperfectionumve, quo debiliores inter praevias sociasque voluptates heterogeneas et taedia eiusmodi voluptates et taedia nascentur, hoc erunt maiora, §. 160, 657. Voluptatis causa DELECTAT*). Voluptatem augens IUCUNDUM**) (commodum), minuens INCOMMODUM***) (ingratum), taedium augens MOLESTUM&), minuens GRATIUMb) erit.

 
*) ergötzt. **) bequem, belustigend, angenehm. ***) unangenehm. a) beschwerlich. b) erquickend, nicht unangenehm.


§ 659

    Cum praesentium clarior, §. 542, verior, certior, §. 546, hinc maior, §. 531, sit intuitus, voluptates et taedia ex praesentibus possunt esse maiora, quam ex praeteritis et futuris, §. 658. Quorum si tamen aliquid, ut multo maiores, multo plures perfectiones imperfectionesve continens repraesentatur, aut si animus per plura in praeteritis futurisque placentia et displicentia distrahitur, ex illis voluptas et taedium possunt fortiora fieri, quam ex
 
[247]
 
praesenti, §. 658, 543. Voluptas taediumve, quo excepto animus est paene indifferens, aut in totali aequilibrio, clarius sentiuntur, §. 658, 653.


§ 660

    MIHI BONA*) sunt, quibus positis in me ponitur realitas, MIHI MALA**), quibus positis in me ponitur negatio latius sumpta. Cumque mei corporisque mei et utriusque status magis, i. e. verius, clarius, certius, §. 531, sim conscius, quam multarum aliarum rerum, §. 508, patet, cur ea, quae intueor, ut mihi bona, vel mihi mala, voluptates et taedia producant maiora, quam multa alia, licet haec vel meliora, vel peiora iudicem, §. 658. In bonis mahsque mihi quaedam exsistunt extra me, quaedam minus, haec sunt mihi bona et mala (interna) DOMESTICA***), illa (externa) ADVENTICIAa), mihi utilia, §. 336. Domestica possunt magis placere et displicere adventiciis, §. 658.

 
*) mir gut. **) mir böse. ***) innre, einheimische. a) äussre, fremde, von aussen kommende.


§ 661

    Si quid tantum, ut bonum intueor, inde oritur PURA VOLUPTAS*), si quid tantum, ut malum, inde oritur MERUM
 
[248]
 
TAEDIUM**), si quid, ut bonum malumque simul et aequaliter, inde oritur STATUS AEQUILIBRII PARTIALIS***), cf. §. 656, respectu illius obiecti. Si quid, ut bonum malumque simul, sed inaequaliter, aut erit intaitus obiecti, ut boni, maior, et orietur DULCE TAEDIUM a), aut erit intuitus obiecti, ut mali, maior, et orietur AMARA VOLUPTASb). Iam omne finitum partim bonum, partim malum, §. 264. Ergo si finitum intuear, ut est, nulla ex eo mera voluptas, nullum merum taedium, omnia finita placebunt displicebuntque partialiter, §. 651, 654.

 
*) ein reines Vergnügen. **) nichts, als Unlust. ***) der Zustand einiges Gleichgewichtes. a) ein süsses Missvergnügen. b) eine bittre Lust.


§ 662

    Perfectio phaenomenon, s. gustui latius dicto observabilis, est PULCRITUDO*), imperfectio phaenomenon, seu gustui latius dicto observabilis, est DEFORMITAS**). Hinc pulcrum, ut tale, intuentem delectat, §. 658, deforme, ut tale, intuenti molestum est, §. 658. Mutato intuitu mutatur voluptas et taedium, §. 326, 328. Iam omnis meus intuitus est in se mutabilis, §. 257. Ergo omnis mea voluptas, omne taedium est in se mutabile.
 
[249]
 
Quae tamen plerisque difficilius mutanda, (durabilia) CONSTANTIA***) dicuntur, quae constantibus facilius mutanda sunt VOLUPTATES et TAEDIA, TRANSITORIAa) (brevia, fluxa) sunt.

 
*) Schönheit. **) Hässlichkeit. ***) beständige, dauerhafte, a) flüchtige, vergängliche.


SECTIO XVI.
FACULTAS APPETITIVA.

§ 663

    Si conor seu nitor aliquam perceptionem producere, i. e. si vim animae meae seu me determino ad certam perceptionem producendam, APPETO*). Cuius oppositum appeto, illud AVERSOR**). Ergo habeo FACULTATEM appetendi et aversandi, §. 216, i. e. APPETITIVAM***) (voluntatem latius dictam, cf. §. 690). Ipsi conatus, seu nisus, seu determinationes virium mearum meae, sunt appetentis APPETITIONESa) (appetitus) et aversantis AVERSATIONESb).

 
*) so begehre ich. **) davon bin ich abgeneigt. ***) das Vermögen zu begehren. a) Begierden. b) Abneigungen.


§ 664

    Quae appeto, 1) praevideo continenda in futuris perceptionum mearum totalium
 
[250]
 
seriebus, 2) praesagio exstitura vi mea ad eadem determinata, 3) placent. Quae prorsus non praevideo, hinc ignota, §. 652, 595, quae prorsus non praesagio ulla vi mea exstitura, quae prorsus non placent, hinc plenarie mihi indifferentia, §. 652, non appeto. Quae aversor, 1) praevideo, 2) praesagio certo nisu meo impedienda, 3) displicent. Quae prorsus non praevideo, hinc ignota, quae nullo nisu meo impedienda praesagio, quae prorsus non displicent, non aversor, hinc mihi plenarie indifferentia non aversor, §. 652.


§ 665

    Lex facultatis appetitivae haec est: Quae placentia praevidens exstitura nisu meo praesagio, nitor producere. Quae displicentia praevidens impedienda nisu meo praesayio, eorum opposita appeto, §. 664, 663. Hinc multa bona et mala, sub ratione boni, possum appetere. Multa mala et bona, sub ratione mali, possum aversari, §. 651.


§ 666

    Multa bona possum non appetere, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia, 3) per errorem displicentia, 4) placentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa etiam, sed quae ullo nisu meo exstitura
 
[251]
 
prorsus non praesagio. Multa mala possum non aversari, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia, 3) per errorem placentia, 4) displicentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa etiam, sed quae nullo nisu meo impedienda praesagio, §. 664, 665.


§ 667

    Cum intuitus, §. 620, diiudicationes, §. 608, hinc voluptas et taedium, §. 655, praevisiones, §. 595, et praesagia, §. 610, actuentur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, et per haec actuetur appetitus et aversatio, actuabuntur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §. 513, 317.


§ 668

    Quo minores maioresque facultates cognoscitivae ad appetendum aversandumque requisitae, §. 667, hoc minor vel maior facultas appetendi vel aversandi easdem sequens, seu per eas determinata, §. 331.


§ 669

    Appetens et aversatus intendit productionem alicuius perceptionis, §. 341, 663, hinc perceptiones intentionis eiusmodi rationem continentes causae impulsivae
 
[252]
 
sunt appetitionis aversationisque, unde ELATERES ANIMI*) vocantur, §. 342. COGNITIO, quatenus elateres animi continet, MOVENS**) (afficiens, tangens, ardens, pragmatica, practica et viva latius), quatenus minus, INERS***) (theoreticaet mortua latius), et haec ceteroqum satis perfecta, §. 515, 531, SPECULATIO*) (speculativa, vana, cassa) dicitur. Hinc cognitio symbolica, qua talis, est notabiliter iners, §. 652, sola intuitiva movens, §. 652. Hinc in statu totalis indifferentiae perceptio totalis esset iners, §. 653, at in statu purae voluptatis, meri taedii, aut alterutrius praedominantis perceptio totalis est movens, §. 656, 661. Cognitio, quae vim motricem habet, ceteris paribus, maior est inerti, etiam speculatione, §. 515. Ergo quo vastior, quo nobilior, quo verior, quo clarior, hinc vividior vel distinctior, quo certior, quo ardentior cognitio est, hoc maior est, §. 515, 531.

 
*) Triebfedern des Gemüths. **) eine rührende, bewegende, thätige, wirksame Kenntniss. ***) eine kalte, leblose Kenntniss.

 
*) ein untaugliches Hirngebäude.


§ 670

    Status aequilibrii respectu certi obiecti est status, ubi placet illud et displicet aequaliter, §. 661. Hinc in statu talis aequilibrii
 
[253]
 
aequales perciphmtur ad appetendum aliquid et aversandum elateres, §. 669. In statu aequilibrii si cognitio movens ad appetendum certum obiectum totaliter aequalis esset cognitioni moventi ad idem aversandum, Status inde oriundus esset STATUS PERFECTI AEQUILIBRII*). In statu aequilibrii praevisum appeto, pro ratione boni, quantum placet, §. 331, et aversor, pro ratione mali, quantum displicet, §. 667, et nunc quidem non solum, quantum in se placet, displicetve, sed etiam quantum in circumstantiis, in quibus praevidetur futurum, §. 664, quantum sub intuitu virium, quantas illi praestando vel impediendo requiri praesagit animus, §. 665, adhuc placet, displicetve, §. 669. Iam placet et displicet aequaliter. Ergo tunc appeto et aversor idem aequaliter.

 
*) der Stand des völligen Gleichgewichts.


§ 671

    Cum una perceptio facilius, quam altera, producatur, §. 527, non quovis appetitu quaevis perceptio actuatur. sed ad quamlibet certus virium animae gradus requiritur, §. 331. Si tanta fuerit APPETITIO vel AVERSATIO, quantam obiecti eius aut illi oppositi productio requirit, sunt EFFICIENTES*). Si tantae non fuerint, sunt INEFFICIENTES**). Si tantae
 
[254]
 
fuerint, quantas ad productionem obiecti earundem aut illi oppositi requiri praesagit appetens vel aversatus, PLENAE***) sunt, si minores, MINUS PLENAE*). COGNITIO MOVENS appetitiones aversationesve efficientes et vis EIUS MOTRIX, §. 220, est VIVA**) (strictius, cf. §. 669, incendens, sufficiens ad agendum). COGNITIO et vis EIUS MOTRIX, §. 220, appetitionum aversationumve inefficientium est MORTUA***) (strictius, cf. §. 669, insufficiens ad agendum, sollicitatio). COGNITIO movens appetitionss aversationesve plenas et vis EIUS est COMPLETE MOVENS*), movens tantum minus plenas est TNCOMPLETE MOVENS**). Cognitio viva, ceteris paribus, maior est mortua, incomplete movens minor complete movente, §. 669.

 
*) Wirkende. **) ohne Wirkung. ***) völlig.

 
*) noch nicht völlig. **) die Erkenntniss und ihre bewegende Kraft ist lebendig. ***) todt, und höchstens in blossen Reizungen, oder Rührungen bestehend.

 
*) vollständig. **) unvollständig bewegend.


§ 672

    Cum vano praesagio queam certum appetitionis aversationisve gradum pro sufficienti ad obiectum aut eius oppositum producendum habere, qui tamen non
 
[255]
 
est sufficiens, §. 617, appetitiones aversationesque meae plenae tamen possunt inefficientes esse, et eandem ob rationem, dum maiores requiri appetitiones aversationesve praesagio, quam quae sufficiunt, possunt minus plenae efficientes esse, §. 671.


§ 673

    In statu aequilibrii post praevisionem et praesagium appetitus aequalis est aversationi, §. 670. Ergo plena aversatione esset et plena appetitio eiusdem, §. 671, siomlque appetitio minus plena, dum plena esset aversatio eiusdem, et aversatio minus plena, dum plena esset appetitio eiusdem, §. 81, 671. Ergo si in statu aequilibrii appeterem aut aversarer plene, idem appeterem vel aversarer minus plene, quod impossibile, §. 7. Ergo in statu aequilibrii, vel totalis, vel partialis, §. 656, 661, vel perfecti, vel minus talis, §. 670, post praeviskmem et praesagium, nec plene appeto, nec aversor. Quodsi itaque plene appeto vel aversor, non sum in statu aequilibrii post praevisionem et praesagium actuandi obiecti et oppositi eius, §. 671.


§ 674

    Si quid praevisum, determinato nisn meo exstiturum vel impediendum praesagiens, ut bonum malumque simul intueor,
 
[256]
 
sed aut praedominante voluptate, aut taedio, status animi inde ortus STATUS SUPERPONDII*) dicitur. In statu superpondii inaequales percipiuntur ad appetendum et aversandum elateres, §. 669. Ergo tantum fortior est appetitio aversatione in statu superpondii, aut aversatio appetitione, quantum voluptas taedio, aut taedium voluptati praedominatur, §. 331, 665, quae voluptas taediumve tum ex obiecto in se, tum in circumstantus futuris spectato, et quidem sub intuitu virium illi praestando vel impediendo impendendarum colliguntur, §. 670.

 
*) der Stand des Übergewichts.


§ 675

    APPETITIONES et AVERSATIONES EFFICACES*) dicuntur 1) scriae, i. e. non simulatae, tunc INEFFICACES**) sunt simulatae, 2) non simulatae et seriae, quatenus rationes sunt, quatenus consectaria habent, et aliquid ab iis dependet, §. 197, tunc INEFFICACES OMNINO***) forent totaliter steriles, nullae, §. 23. Sunt autem efficaciae a) minoris minus plenae et inefficientes, §. 671, b) maioris plenae, etiamsi sint inefficientes, §. 672, respectu quarum minus plenae nonnunquam inefficaces comparative dicuntur, sicut ipsae, inefficientes si sint, respectu efficientium inefficaces vocantur, c) maximae efficientes, quarum
 
[257]
 
respectu et minus plenae et inefficientes nonnunquam inefficaces comparative vocantur, §. 671. In statu indifferentiae prorsus non appeto, nec aversor, §. 664, 665, ergo nec efficaciter ullo significatu. In statu aequilibrii superstitis post praevisionem et praesagium obiecti et eidem oppositi non appeto, non aversor eo gradu, quem medium numeravimus, efficaciter, §. 673. Hic gradus efficaciae in appetitionibus aversationibusque vel puram voluptatem, vel merum taedium requiret, vel statum superpondii, §. 661, 674.

 
*) Begierden und Abneigungen sind wirksam und ernstlich, es ist uns damit ein Ernst. **) angenommene, vorgegebene. ***) gar nichts heissende, mit denen es gar nichts zu sagen hätte, völlig unwirksam.


SECTIO XVll.
FACULTAS APPETITIVA INFERIOR.

§ 676

    Cum FACULTAS APPETITIVA cognoscitivam sequatur, §. 665, 668, eam sequetur aut inferiorem, et est INFERIOR*), §. 520, aut superiorem, §. 624. Quaedam appeto et aversor sensitive repraesentata, §. 521. Ergo habeo facultatem appetitivam
 
[258]
 
inferiorem, §. 216. APPETITIONES AVERSATIONESQUE per illam actuatae sunt SENSITIVAE**), nascentes ex vi animae repraesentativa universi pro positu corporis, §. 667. Illarum FACULTAS CONCUPISCIBILIS***), harum IRASCIBILISa), et cum facultate cognoscitiva inferiore nonnunquam CAROb) dicitur.

 
*) das untre Vermögen zu begehren. **) sinnliche Begierden und Abneigungen. ***) das Vermögen sinnlicher Begierden. a) das Vermögen sinnlicher Abneigungen. b) das Fleisch.


§ 677

    Appetitus aversationesque sensitivae vel oriuntur ex repraesentationibus obscuris, vel ex confusis, §. 676, 520. Utraeque, quaunus appetendi aversandique causae impulsivae sunt, sunt STIMULI*), §. 669. Fortior appetitus ex obscuris stimulis est INSTINCTUS**) (sympathia, amor), aversatio eiusmodi FUGA***) (antipathia, odium, naturales).

 
*) sinnliche Triebfedern. **) ein blinder Trieb. ***) ein blinder Abscheu.


§ 678

    Appetitiones aversationesque (fortiores) ex confusa cognitione sunt AFFECTUS*) (passiones, affectiones, perturbationes animi), eorumque scientia PATHOLOGIA 1)
 
[259]
 
PSYCHOLOGIA, eorundem theoriam explicans, 2) AESTHETICA, eorum excitandorum, compescendorum, significandorumque regulas continens, quo pertinet pathologia oratoria, rhetorica, poetica, §. 622, 3) PRACTICA, obligationes hominis respectu affectuum exhibens.

 
*) Gemüths-Bewegungen, Beunruhigungen, Leidenschaften.


§ 679

    Affectus, qui appetitiones fortiores sunt, cum ex fortiori voluptate sensitiva oriantur, §. 678, 665, haec voluptatem sociam augebit, §. 162, unde eiusmodi AFFECTUS IUCUNDI*) dicuntur, §. 658, et quatenus voluptas, ex qua oriuntur, taedium socium obscurat, §. 529, GRATI**) appellantur, §. 658. Affectus, qui aversationes fortiores sunt, cum ex fortiori taedio sensitivo oriantur, §. 678, 665, socia illud taedia augebit, §. 162, unde eiusmodi AFFECTUS MOLESTI***) nuncupantur, et quatenus taedium, ex quo oriuntur, voluptatem sociam obscurat, INGRATI*) appellantur, §. 658. Affectus ex gratis ingratisque compositi MIXTI**) sunt.

 
*) angenehme. **) nicht unangenehme. ***) beschwerliche. *) unangenehme. **) gemischte Leidenschaften.



 
[260]
 

§ 680

    Affectus, ut sensationes internae, §. 678, 535, si fuerunt, qui esse possunt, fortissimi, remittuntur, §. 551, tempus ipsorum medicus est, §. 550. Fortiores cum oriantur ex fortiori intuitu, §. 655, 679, obscurabit ille cognitionem placentium displicentiumve symbolicam, §. 529, 620. Hinc fortiores affectus sunt ineffabiles, et, si prorumpant in verba, eandem ob causam saepe remittuntur, §. 529.


§ 681

    Quicquid auget voluptates et taedia sensitiva fortiora, augebit affectus, §. 678. Hinc quo magis composita voluptas taediumve, ex quibus affectus, quo nobiliores, §. 515, quo veriores, vividiores, certiores, ardentiores, §. 658, 669, hoc illi maiores, §. 656. Si alter tantum sentiat affectus causam, ut malum, Tel bonum, alter simul imaginetur, simul praevideat, posterioris affectus, ceteris paribus, maior erit, quam prioris, §. 595, 557.


§ 682

    Affectus iucundus est GAUDIUMa). Gaudium ex praesenti (ob futura consectaria) est LAETITIA*)). Gaudium ex praeterito (ob futura consequentia) est SATISFACTIOc). Satisfactio ex facto gaudentis est
 
[261]
 
ACQUIESCENTIA IN SE ipsod). Gaudium ex malo non amplius imminente est HILARITAS6).

 
a) Freude. b) Fröhlichkeit, c) Zufriedenheit, d) Beruhigung in sich selbst, e) das Frohsein.


§ 683

    Gaudium ex futuro incertiori est SPESa), certiori, FIDUCIAb), quatenus eius praesentiam appetit, CUPIDITASC). Cupida fiducia in bonum difncile ANIMOSITAS d), animositas maior est AUDACIAe).

 
a) Hoffnung. b) Zuversicht, c) Verlangen, d) Muth. e) Kühnheit.


§ 684

    Gaudium ex honore GLORIAa), cf. §. 942, ex alterius imperfectione MALE VOLENTIAb). Malevolentia alterius dedecus laetata est IRRISIOC). Gaudium ex alicuius perfectione est AMORd). Amor benefactoris est GRATITUDOe) (gratus animus), miseri MISERICORDIAf), comparative perfecti FAVORg), inferioris BENEVOLENTIAh), eiusque benevolo minus utilis CLEMENTIAi).

 
a) Ehrliebe. b) Missgunst, Ungunst. c) Verspottung. d) Liebe. e) Dankbarkeit. f) Barmherzigkeit, das Erbarmen, g) Gunst, h) Gewogenheit, i) Gnade.



 
[262]
 

§ 685

    Affectus molestus est TRISTITIAa). Tristitia ex praeterito (ob futura consequentia) est LUCTUSb), ex praesenti (ob futura consequentia) MAESTITIAc) (maeror), luctus ex facto lugentis est POENITENTIAd).

 
a) Betrübniss. b) das Trauern, Traurigkeit. c) der Harm, das Härmen. d) die Reue.


§ 686

    Tristitia ex futuro incertiori METUSa), imminente TIMOR b), timor ex maiori HORROR c), horror ex certo DESPERATIO d), ex improviso TERRORe), tristitia ex spei incertitudine PUSILLANIMITASf) ex mora cupiti DESIDERIUMg), ex ante repraesentato, ut bonum, FASTIDIUMh) est.

 
a) Besorgniss, Kummer. b) Furcht. e) das Grausen. d) Verzweifelung. e) Schreck, f) Kleinmuthigkeit. g) Sehnsucht, h) Ekel.


§ 687

    Tristitia ex contemptu PUDORa), ex alterius imperfectione COMMISERATIOb), ex alterius perfectione ODIUMc), odium ex appetitu boni alieni INVIDIAd), terror ex iniuria est IRAe).

 
a) Scham. b) Mitleid, c) Hass. d) Neid, e) Zorn.



 
[263]
 

§ 688

    Intuitus alicuius, ut non reproducti, est ADMIRATIO*). Instinctus ad coguoscendum, quae nondum cognovimus, est CURIOSITAS**), pro diversitate ingeniorum latius dictorum vel HISTORICA in cognitionem historicam, vel PHILOSOPHICA in cognitionem philosophicam, vel MATHEMATICA in cognitionem mathematicam lata. Mente capti, in quorum anima soli affectus molesti regnant, sunt MELANCHOLICI***), in quibus ira regnat, FURIOSI****).

 
*) Verwunderung. **) Neubegierde. ***) schwermuthige. ****) rasende.


SECTIO XVIII.
FACULTAS APPET1TIVA SUPERIOR.

§ 689

    FACULTAS APPETITIVA quatenus cognoscitivam superiorem sequitur, §. 665, 668, SUPERIOR*) (animus) dicitur. Quaedam appeto et aversor distincte repraesentata per facultatem diiudicandi intellectualem, §. 607. Ergo habeo facultdtem appetitivam superiorem, §. 216. APPETITIONES AVERSATIONESQUE per illam actuandae sunt RATIONALES**), §.
 
[264]
 
641, et nascuntur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §. 667, 642.

 
*) das obre Vermögen zu begehren. **) vernunftige Begierden und Abneigungen.


§ 690

    Appetitio rationalis est VOLITIO*). Volo. Ergo habeo facultatem volendi, VOLUNTATEM**), §. 216. Aversatio rationalis est NOLITIO***). Nolo. Ergo habeo facultatem nolendi, NOLUNTATEM*), §. 216. Facultas appetitiva superior est vel voluntas, vel noluntas, §. 689. Repraesentationes volitionis nolitionisque causae impulsivae sunt MOTIVA**). Elateres animi, §. 669, vel sunt Stimuli, vel motiva, §. 677,521.

 
*) das Wollen, die Willens-Meinung. **) den Willen. ***) das Nicht-Wollen.

 
*) das Vermögen den Willen von etwas abzuneigen. **) Bewegungsgründe.


§ 691

    Velle aut nolle sine motivis est vim suam determinare in distincte repraesentatum, aut eius oppositum, §. 663, quae tamen non sint distincte repartaesenta, §. 690. Quod cum sit impossibile, §. 7, nec volo, nec nolo sine motivis. Iam in statu totalis et plenariae indifferentiae vellem et nollem
 
[265]
 
sine motivis, §. 690, 655. Ergo in statu eiusmodi nec volo, nec nolo. Motiva sunt vel vera, vel apparentia, §. 12.


§ 692

    Cum VOLITIONES NOLITIONSQUE sequantur intellectionem, §. 690, eam vel sequuntur puram, cui nihil prorsus admixtum est confusionis, eruntque PURAE*), vel sequuntur intellectionem, cui aliquid admixtum est confusionis, et erunt volitiones nolitionesque, quibus aliquid admixtum est sensitivi. Purae volitiones nolitionesque nonnisi ex pura praevisione, prospicientia, §. 641, iudicioque mere intellectuali nascuntur, §. 665. Hinc meae volitiones nolitionesque singulae tales sunt, quibus aliquid admixtum est sensitivi, §. 604.

 
*) ein reines Wollen und Nicht-Wollen.


§ 693

    Inter motiva, quibus ad nolendum volendumve deterrainor, §. 690, semper sunt Stimuli, §. 692, 677. Quod si quidam Stimuli motivis socii ad oppositum illi impellant, ad quod motiva determinant, oritur (dissensus) LUCTA FACULTATIS APPETITIVAE INFERIORIS ET SUPERIORIS*) (appetitus sensitivi et rationalis,
 
[266]
 
carnis et rationis). Si contra nulli Stimuli ad oppositum eius impellant, ad quod motiva determinant, oritur (consensus) HARMONIA FACULTATIS APPETITIVAE INFERIORIS ET SUPERIORIS**). Per quam facultatem appetitivam post luctam plene appeto aut aversor, illa VINCIT***).

 
*) ein Streit. **) Einigkeit des obern und untern Vermögens zu begehren. ***) dieses sieget.


§ 694

    Ex pura voluptate meroque taedio intellectuali, §. 656, orietur in me consensus facultatum appetitivarum, §. 661, 693. In statu indifferentiae non consentient, nec dissentient, §. 693, 691. In statu aequilibrii, quod superstes sit etiam post praevisionem et praesagium obiecti et illi oppositi, causae impulsivae, quibus motiva insunt, essent aeque fortes oppositis stimulis, §. 670. Ergo neutra facultatum appetitivarum in isto statu vinceret, §. 693, 673. Ergo tunc tam vincente inferiore, quam vincente superiore facultate appetitiva sum in statu superpondii, §. 674.


§ 695

    CAUSAE IMPULSIVAE appetitionum aversationumve ad eas plenas sufficientes
 
[267]
 
sunt COMPLETAE*), insufficientes INCOMPLETAE**). Hinc stimuli completi ad plenam appetitionem aversationemve sensitivam sufficiunt, §. 677. Motiva completa ad plenam volitionem nolitionemve sufficiunt, §. 671. Motiva cum stimulis sociis completa ad plenam volitionem nolitionemve, cui aliquid admixtum est sensitivi, sufficiunt, §. 690, 692. VOLITIO NOLITIOVE ex motivis tam solis,quam cum stimulis sociis, tamen incompletis, est ANTECEDENS***) (praevia, inclinatoria, excitatoria). Hinc volitio antecedens est minus plena, §. 671, et licet non eo modo, ac gradu, quo plena, efficax tamen significatu primo et secundo, §. 675. VOLITIO NOLITIOVE ex motivis, aut solis, aut cum stimulis tamen sociis, completis est CONSEQUENSa) (finalis, decisiva, decretoria). Et volitio et nolitio consequens est DECRETUMb) (propositum, proaeresis late dicta). Decretum est plena volitio nolitiove, §. 671, hinc efficax in gradu, quem medium nominavimus, licet non semper in gradu, quem tertium observavimus, §. 675.

 
*) vollständige. **) unvollständige Bewegungs-Gründe. ***) ein vorläufiges, vorhergehendes Wollen oder Nichtwollen. a) das endliche, beschliessende, nachfolgende. b) der Rathschluss, der Entschluss.



 
[268]
 

§ 696

    Complexus actuum facultatis cognoscitivae circa motiva stimulosque decernendi est DELIBERATIO*). Ergo circa quodvis decernendum haec in deliberationem veniunt: 1) estne ipsum et oppositum ipsius possibile? 2) estne mihi utrumnue physice possibile, i. e. potestne meis actuari viribus? §. 665, non simpliciter solum, sed et secundum quid? §. 469, 3) quantis opus est ad actuandum ipsum, quantis ad actuandum oppositum eius viribus? §. 671, 4) quot ex uno oppositorum bona? 5) quot ex altero? 6) quot ex uno oppositorum mala? 7) quot ex altero? 8) quanta ex uno oppositorum bona? 9) quanta ex altero? 10) quanta ex uno oppositorum mala? 11) quanta ex altero? 12) quid melius? §. 665.

 
*) das Bedenken.


§ 697

    DELIBERANS quatenus mathematicam cognitionem intendit, RATIONES SUBDUCIT*) (calculat), dum considerat, quot bona, quot mala utrimque speranda sint, CAUSAS IMPULSIVAS NUMERAT**), quas PONDERAT***), dum quanta bona, quanta mala speranda sint iudicat, dum perpendit, quid sit melius, unum alteri PRAEFERTa).
 
[269]
 
Si praelatum decernat, ELIGITb). Si deliberans decemit aliquid, ut hoc experiatur, an vires suae, quantaeque ad illud actuandum sufficiant, TENTATC). Si singulas ponderanti maiores visas causas impulsivas pro tot minimis habeat deliberans, quot magnitudinis singularum gradus cognoscit, et sic singulas comparet, causas impulsivas CONNUMERATd).

 
*) überschlagen. **) die Bewegungs-Gründe zählen. ***) erwägen. a) etwas vorziehn. b) erwählen, c) versuchen. d) zusammenrechnen.


§ 698

    Elateribus animi insigniter destitutus SOCORS*) est, insigniter iis instructus est ACTIVUS**). In quo praedominari solet voluptas, est SEMPER-HILARIS***) (laetaster). In quo praedominari solet taedium, est SEMPER-TRISTIS a). Cui facile ad opposita superpondium, FLEXILISb), cui difficile, FIRMUSC) est.

 
*) eine schlaffe Seele. **) ein wirksames. ***) ein freudiges, a) ein niedergeschlagenes. b) ein biegsames Gemüth. c) ein fester Sinn.


§ 699

    Qui pollet habitu deliberandi, est CIRCUMSPECTUS*) (consideratus), cui est habitus
 
[270]
 
sine deliberatione appetendi vel aversandi, INCONSIDERATUS**) est. Circumspectus difficulter decernens est ANCEPS***) (indeterminatus), facile decernens est PROMPTUSa) (determinatus), maiores suas propositiones syllogismorum practicorum s. MAXIMASb) saepe mutans est VARIABILISc) (iuconstans, varius), rarius inutans bonas CONSTANSd), malas PERTINAXe) est. In tentando iustum virium gradum adhibens est STRENUUSf), peccans in excessu VEHEMENSg), in defectu LANGUIDUSh) (nimis remissus).

 
*) ein bedachtsames. **) unbedachtsames. ***) mehrentheils unentschlossenes Gemüth. a) ein Mensch von kurzen Entschliessungen. b) jemandes gewöhnliche Gesinnungen. c) ein veränderliches. d) beständiges, standhaftes. e) halsstarriges Gemüth. f) brav und genug, g) heftig und zu fiel, h) matt und zu wenig-thuend.


SECTIO XVIIII.
SPONTANEITAS.

§ 700

    Mutor, §. 505699, interne, §. 126. Ergo sum ens finitum, §. 254, et contingens, §. 257. Ergo exsistentia mea modus est, §. 134, adeoque status mei omnes sunt in se contingentes, §. 205, 108. Ergo etiam mutationes
 
[271]
 
eorum oninium, §. 124, 125. Ergo omnes actiones meae, omnes passiones sunt in se contingentes, §. 210. Hinc et omnes actiones meae futurae, §. 298. Hinc nullae actiones meae, nullae passiones sunt absolute vel intrinsecus necessariae, §. 105.


§ 701

    NECESSITATIO*) (coactio) est mutatio alicuius ex contingenti in necessarium, hinc est vel ACTIVA**) necessitantis, quod non est proprie, nisi substantia, §. 198, vel PASSIVA***) necessitati, quae tribuitur tum accidentibus, vel actioni vel passioni, quae mutantur ex contingentibus in necessaria, tum substantiae, cui eiusmodi necessitata accidentia insunt.

 
*) die Nöthigung. **) die vorgenommene. ***) die gelittene.


§ 702

    NECESSITATIO (coactio) ABSOLUTA*) foret, quae in se contingens mutaret in absolute necessarium. Iam nihil potest mutari in absolute necessarium, §. 130. Ergo nec ulla actio, ergo nec ulla mea actio. Ergo absoluta necessitatio ullius actionis meae est impossibilis, §. 7. Omnes actiones meae sunt manentque semper, in ipso actu, et post eum in se contingentes, hinc
 
[272]
 
et oppositum earum in se possibile, §. 700, 104.

 
*) an und vor sich nothwendig machen, eine unbedingte Nöthigung.


§ 703

    Oppositi multarum actionum mearum admodum magna est possibilitas hypothetica, §. 168. Hinc multarum mearum actionum admodum magna est contingentia, etiam hypothetica, §. 188, 700. Hinc futurae sunt futura admodum contingentia, §. 298.


§ 704

    ACTIO a sufficienti principio, quod agenti internum est, dependens est SPONTANEA*). Unde spontaneitas tribuitur, 1) actioni, quae a principio sufficienti, quod agenti internum est, dependet, 2) substantiae eiusmodi actiones patranti. Iam omnis actio proprie talis a principio, quod agenti internum est, dependet, §. 210, 37. Ergo omnis actio proprie talis est spontanea. Quoniam tamen mutationes ex actionibus passionibusque compositae nonnumquam a potiori denominantur actiones, quatenus passiones sunt, concipiuntur, ut non spontaneae, §. 210.

 
*) eine selbstthätige Handlung.



 
[173]
 

§ 705

    Multae actiones meae, immo omnes proprie dictae, hinc et actiones animae meae sunt spontaneae, adeoque vere tam illis, quam animae meae tribuitur spontaneitas, §. 704. Si AUTOMATON dicatur se ipsum mutans, anima erit automaton.


§ 706

    Spontaneitas minima est, si principium agenti intrinsecum ad unam tantum minimam actionem sufficit, §. 704, 161. Ad quo plures ergo, ad quo maiores actiones principium agenti intrinsecum sufficit, hoc maior est eius spontaneitas, donec sit maxima in eo agente, in quo ad plurimas maximas actiones sufficit. Animae meae admodum magna convenit spontaneitas, §. 705


§ 707

    NECESSITATIO EXTERNA*) (coactip ab extra) est dependens a vi extra substantiam necessitatam exsistente, estque vel idealis, vel realis, §. 701, 212. Actio externe realiter necessitata non esset spontanea, nec proprie actio, §. 704 sed realis passio, §. 210. Necessitatio externa realis est NECESSITATIO (coactio) EXTERNA SIMPLICITER TALIS**). Ergo actiones necessitatione externa simpliciter tali coactae essent
 
[274]
 
passiones reales. SUBSTANTIA et ACTIONES, quae non absolute necessitantur, sunt LIBERAE (cf. §. 719) A COACTIONE ABSOLCTA***). SUBSTANTIA et ACTIONES, quae non necessitantur coactione externa simpliciter tali, sunt LIBERAE a COACTIONE EXTERNA SIMPLICITER TALI****). Ergo omnes meae mutationes sunt liberae a coactione absoluta, §. 702, omnes actiones meae, omnes actiones animae meae spontaneae, i. e. omnes actiones proprie dictae §. 704, et anima mea, quatenus sponte agit, sunt liberae a coactione externa simpliciter tali.

 
*) die äussre Nöthigung. **) die äussre schlechterdings so genannte Nöthigung. ***) Kraft und Handlung sind frei von unbedingter Nöthigung. ****) Kraft und Handlung sind frei von äussrer schlechterdings so genannter Nöthigung.


SECTIO XX.
ARBITRIUM.

§ 708

    ACTIONES mihi physice possibiles sunt IN POTESTATE MEA POSITAE*), realitates mihi physice impossibiles sunt EXTRA POTESTATEM MEAM POSITAE**). Ergo est actio quaedam vel simpliciter tantum,
 
[275]
 
vel etiam secundum quid in potestate mea posita, est quaedam vel simpliciter etiam, vel tantum secundum quid extra meam potestatem, §. 469. Actionum in potestate alicuius agentis positarum oppositum aut est etiam in potestate eiusdem agentis positum, aut extra eandem, §. 9, et utrumque denuo vel simpliciter, vel secundum quid, §. 469. Quae ipsae cum suis oppositis, simpliciter saltim, sunt in potestate alicuius positae, sunt ipsi LIBERAE (cf. §. 719) RATIONE EXSECUTIONIS***), quarum oppositum simpliciter supra potestatem alicuius positum est, sunt ipsi MERE NATURALES. ACTIO libera ratione exsecutionis, cuius opposito aequalis respectu certi agentis est physica possibilitas, est PHYSICE ipsi INDIFFERENS****) (indifferens, qua exercitium actus).

 
*) Handlungen stehn. **) stehn nicht in meiner Gewalt. ***) bei denen Thun und Lassen in meiner Gewalt steht. ****) gleich leicht und schwer ist.


§ 709

    Actiones mere naturales sunt naturaliter necessariae. Unde actiones liberae ratione exsecutionis his contradistinctae physice contingentes sunt, §. 708, 469.
 
[276]
 
Hinc futurae nonnumquam FUTURA CONTINGENTIA*) simpliciter vocantur.

 
*) das Zufällig-künftige.


§ 710

    INTERNA NECESSITATIO*) (coactio) est, quae dependet a determinatione substantiae necessitatae interna, et tribuitur substantiis et earum actionibus, 1) dum actiones substantiarum putantur a sola earundem essentia necessitari, ABSOLUTA**) (essentialis). Eiusmodi necessitatio, dum actiones mutaret in absolute necessarias, §. 702, 107, omnino impossibilis est, §. 702. 2) dum per substantiae naturam quaedam actiones ex physice alias contingentibus mutantur in physice necessarias illi naturae vel simpliciter vel secundum quid tales, §. 469, PHYSICA (naturalis). Hinc actiones mere naturales possunt dici necessitatae coactione interna physica, §. 709, 708. Actiones et substantiae neutro ex his significatu interne coactae sunt LIBERAE (cf. §. 719) A NECESSITATIONE INTERNA ταμ ABSOLUTA, QUAM PHYSICA***). Iam vero actiones liberae ratione exsecutionis, et substantiae, quae et quatenus actiones eiusmodi patrant, neutro ex his significatu sunt interne coactae, §. 709, 708, ergo
 
[277]
 
sunt liberae a coactione interna tam absoluta, quam physica.

 
*) die innre Nöthigung. **) die wesentliche. ***) frei von der innern so wohl wesentlichen als natürlichen Nöthigung.


§ 711

    Multae meae actiones, multae actiones animae meae spontaneae sunt liberae ratione exsecutionis, §. 708. Ergo et ipsis et animae, quatenus eas patrat, convenit libertas a coactione externa simpliciter tali, §. 707, et interna. tam absoluta, quam physica, §. 710.


§ 712

    LUBITUS*) est cognitio, qua substantia pollet, ex qua secundum leges appetitionis aversationisque cognosci potest, cur sic non aliter se determinet circa actionem liberam ratione exsecutionis. At hoc cognosci potest ex praevisione, praesagio, voluptate vel taedio, §. 665, stimulis et motivis, §. 677, 690. Ergo praevisio, praesagium, voluptas vel taedium, Stimuli et motiva, quae cognoscuntur a certa substantia, lubitum eius constituunt. Si SUBSTANTIA circa actionem liberam ratione exsecutionis ita vim suam determinat, sicut ex lubitu eius cognosci potest, APPETIT VEL AVERSATUR PRO LUBITU**).
 
[278]
 
Qui ergo aut non praevisum, aut id, quod prorsus non praesagierat, ullo nisu suo exstiturum, aut nec placens, nec displicens, sine ullis stimulis, ullis motivis appeteret, vel aversaretur, non appeteret, non aversaretur pro lubitu. Multa appeto, multa aversor pro lubito meo. Ergo habeo facultatem appetendi et aversandi pro lubitu meo, i. e. ARBITRIUM***). Actiones, quas per arbitrium determinare est in potestate alicuius substantiae positum, ipsi sunt ARBITRARIAE****). Multae actiones meae sunt arbitrariae.

 
*) das Belieben. **) nach Belieben begehren oder abgeneigt sein. ***) Willkür. ****) willkürlich.


§ 713

    LUBENTER APPETO VEL AVERSOR*) 1) quicquid appeto vel aversor pro lubitu, et tunc nihil appeto, nihil aversor illubenter s. INVITUS**), §. 712, 665, 2) si lubitus aut merum taedium, aut puram voluptatem, aut ingens superpondium contineat: tunc INVITUS (illubenter, contra lubitum) appeto vel aversor, ubi non est admodum magnum in lubitu superpondium: seu, ubi ad opposituni eius, quod appeto vel aversor, multa etiam et magna videntur impellere. Ultimo significatu invitus, tamen appeto vel aversor pro lubitu, eoque
 
[279]
 
significatu invita actio tamen est arbitraria, §. 712.

 
*) ich begehre oder verwerfe gern. **) ungern.


§ 714

    sumptam patrarem, sed haec non esset actio proprie dicta, §. 707. Si quid invitus ago pro lubitu ex §. 713, superpondium eius, quod appeto vel aversor, aut ut a me productum consideratur, et ME IPSE COEGISSEC) dicor, aut ut ab alio extra me, §. 22, et ACTIO dicitur INVITA seu COACTA PER COACTIONEM EXTERNAM SECUNDUM QUIDd) (mixta, sc. ex arbitraria, et invita per coactionem simpliciter sumptam externam).

 
a) Zwang in engerer Bedeutung. b) eine von aussen schlechterdings erzwungene Handlung. c) ich zwinge mich selbst zu etwas. d) eine von aussen gewisser Maassen erzwungene Handlung.


§ 715

    Actiones invitae, ad quas me cogere dicor ipse, aut externe cogi secundum
 
[280]
 
quid ab aliis, fiunt pro lubitu meo, §. 714, hinc sunt arbitrariae, §. 712, et necessitatae vocantur, quatenus, ut minus necessariae, concipiuntur, si vel ipse, vel alia non produxissent, quod eas produxit, superpondium, §. 701, 188.


§ 716

    ACTIONES INVITAE PER IGNORANTIAM AUT ERROREM*) appellantur, quas non patrassem pro lubitu, nisi aliquid ignorassem vel errassem; quae cum tamen fiant pro lubitu, sunt etiam arbitrariae, §. 712.

 
*) aus Unwissenheit oder Irrthum ungern vorgenommene Handlungen.


§ 717

    Arbitrium minimum esset, pro minimo lubitu unicam tantum actionem determinans, §. 161. Quo ergo maiori pro lubitu, quo plures, quo maiores actiones determinat, hoc maius est, §. 160, donec sit maximum, maximas plurimas actiones ex maximo lubitu determinans, §. 161, 712.


§ 718

    Cum arbitrium sit facultas appetendi aversandive pro lubitu suo, §. 712, substantia arbitrio praedita, aut tantum facultatem appetendi aversandive sensitive habebit,
 
[281]
 
aut tantum volendi nolendive pro lubitu, aut facultatem volendi nolendive et sensitive appetendi aversandive pro lubitu suo, §. 676, 689.


SECTIO XXL
LIBERTAS.

§ 719

    Facultas appetendi aversandive pro lubitu suo sensitive, est ARBITRIUM SENSITIVUM*), facultas volendi nolendive pro lubitu suo est (liberum arbitrium) LIBERTAS**), cf. §. 707, 708, 710 (moralis, simpliciter sic dicta). Libertas pure volendi nolendive est LIBERTAS PURA***). Ergo substantia arbitrio praedita, aut illud sensitivum tantum habebit, aut libertatem tantum puram, aut eandem arbitrio sensitivo mixtam, §. 718. ACTIONES, ad quas per libertatem se determinare est in potestate alicuius substantiae positum, LIBERAE*) sunt, et ipsa SUBSTANTIA, quae et quatenus actiones liberas patrare potest, est LIBERA**).

 
*) das sinnliche Willkür. **) Freiheit. ***) reine Freiheit. *) freie Handlungen. **) Dinge, oder Kräfte, die frei vor sich bestehn.


§ 720

    Multa appeto aversorque sensitive pro
 
[282]
 
lubitu meo. Ergo habeo arbitrium sensitivum, §. 216, 719. Multa volo noloque pro lubitu meo. Ergo habeo libertatem, §. 216, 719. Multae actiones meae, multae actiones animae meae, et anima in multis actionibus suis, sunt liberae. Omnibus meis volitionibus nolitionibusque sensitivi quid admixtum est, §. 692. Hinc non convenit mihi pura libertas, in liberrimis meis actionibus arbitrio sensitivo mixta mea est libertas, §. 719. Tam arbitrium sensitivum, quam liberum actuantur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei in eodem, §. 712, 667.


§ 721

    ACTIONES VOLUNTARIAE*) dicuntur 1) quaecumque per facultatem appetitivam superiorem determinantur, tunc INVOLUNTARIAE**) sunt, quae per facultatem appetitivam superiorem non determinantur. Et hoc significatu omnes actiones voluntariae sunt liberae, non omnes actiones liberae sunt voluntariae, §. 719. Pone enim, me me ipsum determinare per arbitrium sensitivum, ubi me determinare per libertatem fuit in potestate mea positum, erit eiusmodi actio involuntaria, tamen libera, §. 719.

 
*) Handlungen des Willens, die mit Willen geschehn. **) die nicht des Willens sind, oder nicht mit Willen geschehn.



 
[283]
 

§ 722

    ACTIONES VOLUNTARIAE*) dicuntur 2) quaecumque per facultatem appetitivam superiorem nullo modo inviti determinantur. Tunc INVOLUNTARIAE**) sunt, quas invitus volo. Hoc significatu voluntariae involuntariaeque omnes sunt liberae actiones, §. 719. Sed non omnes liberae actiones sunt vel voluntariae, vel involuntariae hoc significatu, §. 721.

 
*) freiwillige Handlungen. **) Handlungen, die ich ungern will.


§ 723

    Cum Libertate propius connexum est MORALE LATE DICTUMa), cf. §. 787. Hinc DETERMINATIONES LIBERAE sunt MORALESb), HABITUS actionum liberarum MORALESC), LEGES determmationum moralium MORALESd), PHILOSOPHIA et THEOLOGIA eas docens MORALIS, STATUS ex iis resultans MORALISe) est. Hinc MORALITER POSSIBILE est 1) quod non, nisi per libertatem, s. in substantia libera, qua tali, fieri potest, LATIUSf), 2) quod non, nisi per libertatem legibus moralibus conformiter determinatam, fieri potest, STRICTIUS, S. LICITUMg). MORALITER IMPOSSI- BILE EST 1) quod ob solam libertatem in substantia libera fieri
 
[284]
 
non potest LATIUSh), 2) per libertatem legibus moralibus conformiter determinandam impossibile, STRICTIUS s. ILLICITUMi). MORALITER NECESSARIUM est, cuius oppositum est moraliter impossibile, ergo 1) cuius oppositum non, nisi per libertatem, s. in substantia, quatenus est libera, est impossibile, LATIUSk), 2) cuius oppositum est illicitum, STRICTIUSl). Necessitatio moralis est  OBLIGATIOm). Obligatio ad actionem invitam erit COACTIO MORALISn).

 
a) sittlich in weiterer Bedeutung. b) sittliche Bestimmungen. c) Fertigkeiten, d) Gesetze. e) der sittliche Zustand, f) sittlich möglich in weiterer, g) in engerer Bedeutung, erlaubt, h) sittlich unmöglich in weiterer, i) in engerer Bedeutung, unerlaubt, k) sittlich nothwendig in weiterer, l) in engerer Bedeutung, m) Verbindung, Verpflichtung, n) sittlicher Zwang.


§ 724

    Necessitas moralis neutro significatu esse potest, ubi non est libertas, §. 723, ergo non tollit libertatem, nec eius oppositum est, §. 81, sed rationatum seu consectarium, §. 14. Hinc actiones moraliter necessariae, necessitatae, et coactae non possunt solum esse liberae, sed et sunt tales necessario, §. 723. Immo posita LEGE MORALI UNIVERSALISSIMIMA*), i. e. omnes omnium
 
[285]
 
substantiarum liberarum liberas actiones determinante, cf. §. 822, omnes actiones liberae sunt moraliter necessariae, aut illicitae, §. 723.

 
*) das allgemeinste sittliche Gesetze.


§ 725

    Libertas minima est unicam tantum volitionem nolitionemve pro lubitu minimo actuans, quo ergo plures, quo maiores, quo maiori pro lubitu actuat, hoc maior est, donec sit maxima maximas plurimas volitiones nolitionesve summo pro lubitu actuans, §. 719. Quo ergo distinctiori pro lubitu aliquid volo nolove, hoc id volo nolove liberius. Ergo quo magis motivorum meorum mihi sum conscius, hoc liberius volo, §. 712. Liberrime volens nolensve distinctissime volendi nolendive motiva ut perspiciat, quandocumque vult, vel non vult, est moraliter necessarium, §. 723.


§ 726

    Arbitrii haec lex est: Ex liberis ratione exsecutionis, quod libet, appeto, quod libet, aversor. Hinc libertatis regula: Ex liberis ratione exsecutionis, quod libet, volo, quod libet, nolo. Actiones meae liberae, dum pro lubitu determinantur, non necessitantur per causas suas impulsivas, stimulos aut motiva coactione physica, non externa,
 
[286]
 
§. 707, sunt enim Stimuli et motiva repraesentationes meae, §. 677, 690. Hinc determinationes meae internae, §. 37. Nec necessitantur actiones meae liberae per causas suas impulsivas coactione interna physica, dum sunt manentque positis motivis liberae ratione exsecutionis, §. 711, 710. Immo, motiva et Stimuli accurate loquendo ne agunt quidem in animam, hinc nec eam cogunt, §. 714, nec necessitant moraliter, §. 723, 701, dum non sunt, nisi animae meae accidentia, §. 505.


§ 727

    Si me dicar cogere, in potestate mea positum est, me ad id, ad quod me cogo, per libertatem determinare, unde cogo me libere, §. 714, 719. Si cogar ab alio externe secundum quid, determinor pro lubitu, qui, ut ab alio extra me posito productus, concipitur, §. 714. Quod si tunc in potestate mea positum fuit, me ad id, ad quod cogor externe secundum quid, per libertatem determinare, eiusmodi actio tamen est libera, §. 719. Multae meae actiones, ad quas me cogo, aut cogor externe secundum quid, sunt liberae.


§ 728

    Coactiones externae secundum quid erunt 1) productiones stimulorum ex placentibus,
 
[287]
 
ILLECEBRAE*), 2) ex displicentibus, MINAE**), 3) motivorum ex placentibus, SUASIONES***), 4) ex displicentibus, DISSUASIONES*), 5) ipsa actuatio displicentium continuanda, donec de secuto ad invitam actionem superpondio certus esse queat cogens, EXTORSIO**), §. 714. Multae actiones meae, licet ad eas minis et illecebris, suasionibus, dissuasionibusque, et ipsis extorsionibus cogar, tamen sunt liberae, §. 727.

 
*) Reizungen, locken. **) Drohen. ***) Anrathen. *) Abrathen. **) die Erpressung.


§ 729

    Per systema harmoniae praestabilitae tolluntur omnes actiones animae invitae per coactionem externam simpliciter sumptam ab ullo finito producendae, §. 714, 449, et in coactis per vim externam secundum quid ipse ille lubitus, ex quo oriuntur, ab alio extra animam finito realiter productus tollitur, §. 727, 449, et quatenus per istud systema, anima, ut numquam, ita in nullis actionibus suis liberis, ab ullo finito patitur realiter, totalis hoc sensu ab omni totoque mundo animae adscribitur independentia, §. 354, 307.


§ 730

    Volitiones nolitionesque meae liberae
 
[288]
 
dicuntur ACTUS ANIMAE ELICITI, reliquarum facultatum actiones liberae ACTUS IMPERATI, et quatenus a libertate animae pendent, ipsi in eas IMPERIUM adscribitur. Hinc ANIMAE IN SEMET IPSAM*) Imperium est facultas pro distincto lubitu nunc huius, nunc illius facultatis actiones producendi, nunc earum producendi oppositum. Quo maior ergo libertas, hoc maius liberi in se est Imperium, §. 725. Insignis imperii in se ipsum defectus est SERVITUS MORALIS SIGNIFICATU LATO**). Ad augendum in se imperium faciens est (ingenuum) LIBERALE***), servitutem promovens moralem est SERVILE*).

 
*) die Herrschaft der Seele über sich selbst. **) die innre Knechtschaft der Seelen überhaupt. ***) frei, dem knechtischen entgegen gesetzt.

 
*) knechtisch.


§ 731

    Actiones animae non, nisi per plures actus intermedios, a libertate si pendeant, ipsi INDIRECTE (mediate) SUBSUNT*), DIRECTE**) (immediate) autem, quas per libertatem ago vel omitto sine observabilibus pluribus intermediis actibus aliis. Actiones, quae LIBERTATI vel maxime per indirectum subsunt, tamen sunt liberae, §. 719.

 
*) Handlungen, die der Freiheit mittelbar. **) die ihr unmittelbar unterworfen.



 
[289]
 

§ 732

    Determinata facultatum appetitivarum inter se in certo subiecto proportio est eiusdem INDOLES*), vel ERECTA**), habitualiter dominantibus superioribus, vel ABIECTA***), habitualiter dominantibus inferioribus, quarum maxima PASSIO DOMINANS*) vocatur. Cumque certa earum proportio ad certum appetibilium aversabiliumve genus facilius feratur, varia hinc TEMPERAMENTORUM ANIMAE**) genera constituuntur. Ergo temperamentum animae multum mutari potest ac saepius exercitiis et consuetudine, §. 650, 577.

 
*) die Gemüths-Art. **) eine edle. ***) eine niedrige.

 
*) der Hang. **) Mischung der Gemüths-Neigungen.


SECTIO XXII.
COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.

§ 733

    Multi motus corporis mei ab arbitrio meo pendent, §. 14. Ab arbitrio, cuius mihi sum conscius, pendentes MOTUS CORPORIS ARBITRARII*), §. 712, dicuntur, et arbitrarii a facultate superiore pendentes sunt VOLUNTARII**), §. 721. regimen
 
[290]
 
animae in corpus***)
est dependentia motuum huius ab arbitrio illius. Hinc anima mea habet regimen in corpus meum.

 
*) willkürliche. **) freiwillige Bewegungen des Leibes. ***) die Herrschaft der Seelen über ihren Leib.


§ 734

    In motibus corporis mei arbitrariis et voluntariis ex anima potest sufficienter cognosci, cur eventus in corpore contingat, hoc non alio tempore et loco, §. 733. Ergo anima agit in corpus, §. 210, et in illud influit, §. 211.


§ 735

    In affectibus animae conformis illis coexsistit in corpore motus, qui ex iisdem cum sufficienter cognosci queat, novum influxus animae in corpus argumentum dat, §. 734.


§ 736

    In sensationibus externis ex vi corporis potest sufficienter cognosci, cur in anima fiat certa mutatio. Ergo corpus agit in animam, §. 210, in eamque influit, §. 211. Ergo est inter animam meam et corpus meum influxus mutuus §. 734, 735, mutua harmonia, §. 14, et commercium, §. 448.



 
[291]
 

§ 737

    Motus arbitrarios corporis per vim corpori propriam sufficienter determinari sufficienterque determinari sensationes per vim animae propriam non experior. Qui ergo maiorem hanc assumit: quicquid non experior, non exsistit, inde concludet: Ergo motus corporis arbitrarii per vim corpori propriam, et sensationes externae per vim animae propriam non sufficienter determinantur. Hinc corpus in animam, anima in corpus realiter influit, §. 212, influxu physico, §. 450 (per exp.). Hanc si conclusionem pro sensatione habet, inde fallaciae sensuum. ipsius oriuntur, sumpta maiore falsa, §. 548, per vitium subreptionis, §. 546.


§ 738

    Mutationes corporis ex anima, et animae ex corpore pendentes sunt harmonicae, §. 448. In mutationibus harmonicis animae et corporis mutationi corporis coexsistit, vel succedit mutatio animae, mutationi animae coexsistit, vel succedit mutatio corporis, §. 733736. Qui ergo hanc maiorem assumit: Quae sibi coexsistunt vel succedunt, eorum unum in alterum realiter influit, hinc concludet: ergo corpus in animam in mutationibus harmonicis,
 
[292]
 
anima in corpus realiter influit (per exp.). Quam si conclusionem habet pro sensatione, hinc oriuntur fallaciae sensuum ipsius, §. 548, per vitium subreptionis, §. 546.


§ 739

    Anima mea et corpus meum me unum constituunt. Ergo sunt inter se unita, §. 73, 79. Commercium eorum, quatenus per illud unus homo perdurat, est unio, §. 205, quae quatenus est admodum magna, §. 734736, et quanta non est inter animam meam et ullum aliud corpus, §. 508, est artissima.


 
   

<<   Synopsis   >>