|
PARS IIII.
THEOLOGIA NATURALIS.
PROLEGOMENA.
§ 800
THEOLOGIA NATURALIS est scientia de deo, quatenus sine fide cognosci potest.
§ 801
Theologia naturalis prima philosophiae practicae, teleologiae et theologiae
revelatae principia continet. Ergo refertur, §. 2, cum ratione ad metaphysicam,
§. 1.
§ 802
Theologia naturalis 1) conceptum dei, 2) operationes eius considerat.
[330]
CAPUT I.
CONCEPTUS DEI.
SECTIO I.
EXSISTENTIA DEI
§ 803
ENS PERFECTISSIMUM*) est, cui summa in entibus est perfectio: i. e. in quo
tot, tanta, tantum in tot et tanta consentiunt, quot, quanta, quantum in plurima
et maxima possibilium in ullo ente consentire possunt, §. 185. Est ergo in
ente perfectissimo quaedam pluralitas absolute necessario, §. 74.
*) das vollkommenste.
§ 804
Praedicata entis perfectissimi dicuntur eius perfectiones. In ente perfectissimo
tot sunt perfectiones plurimum consentientes, quot in ente simul esse
possunt, quot sunt compossibiles, §. 803.
§ 805
Omnis entis perfectissimi perfectio tanta est, quanta ullo in ente esse
potest, §. 803, 804.
[331]
§ 806
Ens perfectissimum est ens reale, §. 803, 135. Ergo illi convenit realitas
tanta, quanta in ente esse potest. Ens perfectissimum est realissimum, §. 805,
804, in quo plurimae maximae realitates, summum bonum et optimum metaphysice,
§. 190.
§ 807
Omnes realitates sunt vere positiva, nec ulla negatio est realitas, §. 36.
Ergo si vel maxime coniungantur in ente omnes, numquam ex iis orietur contradictio,
§. 13. Ergo omnes realitates sunt in ente compossibiles. Iam ens
perfectissimum est entium realissimum, §. 806. Ergo enti perfectissimo convenit
omnitudo realitatum, earumque, quae ullo in ente esse possunt, maximarum,
§. 805, 190.
§ 808
Posita realitate tollitur negatio, §. 36. Iam in ente perfectissimo ponendae
realitates omnes, §. 807. Ergo tollendae omnes negationes.
§ 809
In omni impossibili aliquid simul ponendum et tollendum est. §. 7. Id
vel negatio, vel realitas, §. 36, 9. Realitas in ente perfectissimo nulla tollenda
est, §. 807. Negatio
[332]
in ente perfectissimo nulla ponenda est, §. 808.
Ergo nihil in ente perfectissimo simul tollendum est, et ponendum. Ens perfectissimum
est possibile, §. 8.
§ 810
Exsistentia est realitas cum essentia et reliquis realitatibus compossibilis,
§. 66, 807. Ergo ens perfectissimum habet exsistentiam, §. 807.
§ 811
DEUS*) est ens perfectissimum. Ergo deus actualis est, §. 810, 55.
*) Gott.
§ 812
Dei praedicata perfectiones sunt, §. 811, 804, omnes realitates maximae,
§. 807. Ipsa eius possibilitas est maxima, 1) interna et absoluta, §. 165, dum
in eodem plurima maxima sunt compossibilia, §. 805, 807, 2) externa et hypothetica,
dum fecuudissimae gravissimaeque in eodem rationes in omni mundorum
omnium possibilium. nexu rationata habent, quae extra deum esse possunt, fecundissima,
gravissima, §. 168.
§ 813
In deo nullae sunt negationes, §. 808, ergo nec negationes stricte dictae,
nec privationes,
[333]
§. 137, nec malum metaphysicum, nec contingens, §. 146,
nec physicum, nec morale quocumque significatu, §. 788.
§ 814
In conceptu dei notae non solum totaliter negativae impossibiles. §. 525,
sed et partialiter tales vere, §. 813, 808, licet nobis multa in ipso maxime realia
negativa esse videantur, §. 12, quia partim negationes affirmativis terminis exprimimus,
partim negationem negationis affirmare non satis meminimus, §. 36, 81.
§ 815
PERFECTIONES dei vel sunt in eodem absolutae, vel respectivae, et in his
quaedam relativae, §. 37: aut possunt a nobis repraesentari sine actionis nota,
QUIESCENTES*), aut non possunt, OPERATIVAE**).
*) ruhende. **) wirksame Vollkommenheiten.
§ 816
Perfectio dei interna, ex qua reliquae tandem omnes internae possunt ita
deduci, ut ipsa postea nequeat a vitaturis circulum ex.alia perfectione dei interna
deduci, est conceptus dei primus, §. 40, 39. Iam ex infinitis dei perfectionibus
talis reliquarum deductio est possibilis, §. 24, 49, dum
[334]
quaelibet
est ratio maxima, §. 812, 166, et sufficientissima, §. 169, hinc et ultima simpliciter,
§. 170, maxima essentia, §. 171. Ergo infiniti sunt conceptus de deo
primi, quorum tamen quilibet pro essentia sumptus est essentia dei unica,
§. 40, 77.
§ 817
Licet in deo sit nexus maximus, §. 808, 167, et maxime universalis, §. 172,
ita ut in eodem ex omnibus omnia verissime, §. 876: tamen ex una perfectione
dei facilius a nobis reliquae eius perfectiones cognoscuntur, quam ex alia, §. 527.
Ergo eam pro essentia sumere praestat, ex qua facillime reliquas deducere speramus,
§. 816. Tantum abest, ut omnis pluralitas in deo sit impossibilis, ut
potius in ipsa eius essentia et per eandem quaedam absolute necessario ponatur
pluralitas, §. 812, 816.
§ 818
Deus praeter essentiam, quamcumque sumpseris, §. 817, determinatus est,
qua reliquas etiam perfectiones internas, §. 816, tantum, quantum potest quicquam,
qua interna, determinari, §. 812. Ergo deus actualis est, §. 54.
§ 819
Deus. qua exsistentiam, determinatus
[335]
est. §. 818, 811. Ergo deus
est ens, §. 61, 57, nec negativum, nec privativum non. ens, §. 7, 54.
§ 820
A posse dei ad esse eiusdem valet consequentia, i. e. exsistentia
eius per essentiam ipsius sufficienter determinatur, §. 809—811, et quidem maxima,
§. 805, complexus plurimarum maximarum affectionum in ullo ente compossibilium,
s. maximae essentiae, §. 816, quamcumque sumpseris, §. 817, complementum, §. 55,
aeternum, §. 302.
§ 821
Deo convenit unitas, §. 819, 73, maxima, §. 812, inseparabilitas plurimarum
maximarum realitatum, §. 173, hinc patet, 1) qui possit eminenter dici perfecta
unitas, quae exempli loco esse potest, quomodo et maxime steriles visae in dei
perfectionibus sint tamen eiusdem essentia, §. 816, 2) posita summa dei unitate,
non tantum non tolli, sed etiam poni quandam inseparabilium in eodem pluralitatem,
§. 74.
§ 822
Deo convenit veritas transcendentalis, §. 819, 90, maxima, §. 812, summus
perfectionum ipsius ordo, §. 175, 89, summa possibilitas, §. 812, summus nexus,
§. 817,
[336]
summa cum fortissimis regulis convenientia, §. 179, 184, qualis
lex optimi generatim: Optimum iungatur optimo, §. 482, 187, et optimi in entibus:
optimum compossibilium in ente perfectissimo coniungatur optimo, §. 803.
§ 823
Deus non actualis esset ens omnibus realitatibus gaudens, cui quaedam
tamen deesset, §. 66, 812, determinatus, qua omnes perfectiones internas,
quantum ens, qua interna, determinari potest, §. 818, et tamen, qua aliquas,
non ita determinatus, §. 54. Ergo oppositum exsistentiae divinae est in se impossibile,
§. 15. Exsistentia dei est absolute necessaria, §. 102. Deus est ens
necessarium, §. 109, cuius summa exsistentia, §. 820, est eiusdem essentia,
§. 819, salva tamen §. 817.
§ 824
Si deus non actualis esset, falsum esset principium contradictionis, §. 823, 7,
primum et formae et materiae principium in omnibus demonstrationibus nostris.
Ergo licet multae scientiae possint demonstrari complete citra ullam praemissam
theologicam, §. 800: non tamen essent, aut ipsae, aut earum obiecta, e. g.
§. 61, 354, 504, immo ne possibilia quidem essent, §. 8, nisi deus actualis esset.
[337]
§ 825
Deus est ens necessarium, §. 823, 824. In ente necessario non sunt modi,
§. 111. Ergo in deo non sunt modi, s. accidentia praedicabilia.
§ 826
Si quid IN ENTE NECESSARIO deprehendimus, quod repraesentatis in ente
contingenti partialiter simile, partialiter diversum ab iis est, discrimina tamen
non satis intelligimus, nec nomen ipsi peculiare invenimus: illud dicimus EIUS,
QUOD IN ENTE CONTINGENTI SIMILE notavimus, ANALOGON, DEOque TRIBUITUR PER ANALOGIAM,
si realitates in eius conceptu regnare videntur, per EMINENTIAM*) (excellentiam),
si negationes, PER REDUCTIONEM**) (via negationis).
1) in unendlich-ausnehmender. **) in geläuterter Bedeutung.
§ 827
Si in ente necessario quaedam deprehendimus, quae hypothetice necessaria
esse est absolute necessarium, quatenus, qua hypotheticam necessitatem, modis
similia sunt, §. 108, dicuntur MODORUM ANALOGA*), §. 826, quatenus ea in deo
exsistere hypothetice necessaria absolute necessarium est per essentiam, §. 823,
54, attributa sunt, §. 107. Hinc attributa divina possunt dividi
[338]
in simiiora
attributis finitorum, et modis finitorum. Ultima etiam vera sunt attributa,
cum ratio sufficiens in essentia dei sit, 1) exsistentiae eorundem, quatenus contradistinguitur
indeterminationi, §. 54. Ens contingens potest esse, qua multa,
indeterminatum, §. 34, 134. Ens necessarium, qua nulla, et quidem per essentiam,
§. 820. 2) durationis, aeternitatis, et immutabilitatis eorum, quae sunt
semel in deo. In contingentibus entibus essentialis limes est ratio sufficiens,
cur debeant continuo mutari, dum exsistunt, interne. In ente necessario essentialis
infmitudo est ratio sufficiens oppositi: 3) cur alia loco horum, ab aeterno
in aeternum in deo exsistere potuissent, et hinc, 4) cur horum, non aliorum
exsistentia sic, non aliter, determinata sit, non nisi per hypotheticam necessitatem,
§. 102.
*) das den Zufälligkeiten ähnliche.
§ 828
SANCTITAS*) est realitas entis, qua plures illius imperfectiones vere tales
tolluntur, hinc SANCTISSIMUM**) est, cuius realitate omnes eius imperfectiones
tolluntur. Iam per omnitudinem realitatum maximarum in deo omnes in eodem
imperfectiones tolluntur, §. 142, 808. Ergo deus est sanctissimus.
*) Heiligkeit. **) das Allerheiligste.
[339]
§ 829
In deo nulla est imperfectio, §. 828. Ergo nec essentialis, nec accidentalis,
nec interna, nec externa, §. 121, 808. Idem patet ex §. 813.
§ 830
In deo est ratio sufficiens, cur ipsi inexsistant ipsius perfectiones, §. 822,
823. Ergo vis stricte dicta, §. 197. Hinc deus est substantia, §. 199.
§ 831
Deus habet vim, §. 830, maximam, §. 812. Ergo plurimis maximis actuandis
accidentibus sufficientem, §. 203.
§ 832
Accidentia non exsistunt extra suas substantias, §. 194. Ergo vis actuandis
plurimis maximis accidentibus sufficiens sufficit actuandis plurimis substantiis.
Ergo omnibus, §. 191, 247. Vis alicui actuando sufficiens est POTENTIA*).
Hinc OMNIPOTENTIA**) est vis actuandis omnibus sufficiens. Deus est
omnipotens, §. 831.
*) Gewalt. **) Allgewaltigkeit.
§ 833
Absolute impossibilia nihil sunt, §. 7. Ergo qui posset absolute impossibilia,
nihil
[340]
posset, §. 469. Deus potest omnia, §. 832. Ergo dei omnipotentia
non extenditur ad absolute impossibilia. Impossibile alicui est, ad quod actuandum
vires eius non sufficiunt, §. 469. Hoc significatu deo nulla res impossibilis.
Omnis res ergo nobis et omni finito impossibilis deo possibilis est, §. 832.
§ 834
Miracula sunt possibilia, §. 475. Dei vis ad omnia possibilia actuanda
sufficit, §. 832. Ergo deus potest patrare miracula rigorosa, §. 477, 833.
§ 835
Deus potest actuare omnes mundos possibiles, §. 832. Ergo et optimiim,
§. 436, et imperfectissimum sine exceptionibus, §. 442.
§ 836
Deus est substantia, §. 830, nec habet modos, §. 825. Ergo est substantia
necessaria, §. 202, nec statum internum habet, §. 206, nec modificabilis est,
§. 209. Unde denuo patet, mundum esse non posse modificationem dei, §. 388.
§ 837
Ortus et interitus omnis, ortus ex nihil o et annihilatio substantiae necessariae
[341]
sunt absolute impossibiles; deus est substantia necessaria, §. 836.
Ergo ortus et interitus omnis in deo est absolute impossibilis, §. 227, 228.
§ 838
Omnis substantia monas est, §. 234. Deus est substantia, §. 830. Ergo
monas est, et ens simplex, §. 230. Posita summa dei simplicitate, tollitur quidem
eum ulla ratione compositum esse partibus extra partes, §. 224, non autem
tollitur diversitas plurium in deo, §. 817, realissima, §. 807, quia etiam in finitis
falsum est, omnia realiter diversa esse extra se invicem posita, §. 755.
§ 839
Deus est ens necessarium, §. 823, 824. Omnis entis necessarii determinationes
sunt absolute et interne immutabiles, §. 132. Ergo deus absolute et
interne est immutabilis, §. 126, 127. Idem sic patet: si deus absolute et interne
mutabilis esset, saltim quaedam eius perfectio interna posset post aliam exsistere,
§. 124. Hinc illius, quae ante eam exsistere potuisset, posset tolli exsistentia.
Haec est realitas deo interna, §. 37. Ergo quaedam ex realitatibus
dei possent separari ab aliis, §. 72, quod contra summam dei unitatem, §. 821.
[342]
§ 840
Si deus esset compositus, esset extensus, §. 241, ipsique vis inertiae tribuenda
esset, §. 832, 294. Hinc esset materia, §. 295. Ergo divisibilis, §. 427,
adeoque interne mutabilis, §. 244, 126, quod contra §. 839. Ergo deus est ens
simplex, §. 224. Cumque sit substantia, §. 830, est monas, §. 230. Denuo patet,
errare materialistas universales, §. 395.
§ 841
In deo non sunt simultanea extra se invicem posita, partes ipsius, §. 840,
hinc nec spatium, §. 239. Ergo deus non est extensus, nec eo significatu spatium
replet, quo extensa illud replere dicuntur, §. 241.
§ 842
Deus non habet magnitudinem quantitativam, §. 838, 243, licet sit ens
maximum, §. 161, plurimarum maximarum realitatum, §. 807, 812. Denuo patet,
deum esse indivisibilem et absolute quidem, §. 244.
§ 843
Omnitudo realitatum, quae esse possunt, maximarum est gradus realitatis
maximus, §. 247, 248. Hic deo enti realissimo convenit, §. 807, 812. Ergo deus
est ens infinitum reale, §. 248. Idem patet ex eo,
[343]
quod deus ens necessarium,
§. 823, 258.
§ 844
Omnes dei perfectiones habent gradum realitatis suae, quem in ente habere
possunt, maximum, §. 812. Hinc et ipsae omnes sunt infinitae, §. 248. Ad
summam cuiusvis harum perfectionum realitatem pertinet consensus in ente
perfectissimo, §. 139, 140. Ergo in quo una infinita realitas, in eo omnes, in
quo omnes, in eo summae, §. 843. Ergo in quo est una realitas infinita, deus
est, §. 811. Hinc colligi potest, qua ratione plures perfectiones dei possint,
nunc hae, nunc illae, ceu conceptus primi, sumi, §. 816, et cur nequeat extra
deum aeque potens, ac ipse, auctor mali admitti. MANICHAEISMUS est sententia
aeque potentem deo auctorem mali ponens exsistere, et error est.
§ 845
Deus est actu, quicquid esse potest, qua perfectiones internas, §. 843,
259. Denuo patet, deum esse interne immutabilem, §. 252, et ens necessarium,
modo caveatur circulus, §. 843, 256.
[344]
§ 846
Plures dii sunt impossibiles. Dum enim essent plures, partim essent diversi,
§. 74, hinc esset in uno, quod non esset in altero, §. 38. Hoc aut esset
realitas, aut negatio, §. 36. Si realitas esset, ille, cui deesset, non foret deus,
§. 807. Si negatio esset, ille, cui inesset, non foret deus, §. 808. Si poneretur
una realitas esse in uno, sed alia aequipollens in alio, in neutro esset
omnitudo realitatum, hinc neuter esset deus, §. 807. Cum ergo deus, quem
hucusque meditati sumus, §. 811—845, ita sit summe unum omnium realitatum
maximarum absolute inseparabilium, §. 821, ut aliud unum alterumve ab hoc
diversum non sit, nec esse possit, quod deum esse necessarium esse, hucusque
vidimus, §. 811—845, deus, quem hucusque meditati sumus, deus est unicus,
§. 77. POLYTHEISMUS*) est sententia plures deos ponens, et error est. Nos
potius vere in deo summam unicitatem veneramur, qua ens maximum, §. 842,
ab omnibus, etiam maximis in suo genere, e. g. natura mundi optimi universa,
et spiritu finitorum maximo, per plurimas maximas differentias, §. 844, distinguitur,
§. 173. Haec differentia maxima extenditur ad ipsas relationes ita, ut
talis et tanta relatio inter rem, quae deus hucusque consideratus non est, et
tertiam intercedere
[345]
nequeat, qualis et quanta inter hunc deum, et datam
rem tertiam, §. 812, 817. Hac summa unicitate dei tollitur quidem aequalitas
ullius rei, quae non est deus, etiamsi alias maxima, cum eodem, et similitudo
non solum paene totalis, sed etiam tollens infinitam dissimilitudinem inter deum
et alia omnia ponendam, §. 844, non vero tollitur pluralitas maximorum intra
deum et horum summe eorundem infinita simul differentia respectiva, §. 37,
174, sed potius ponitur in infinitis characteribus, deum a rebus omnibus quid
distinguat, §. 67.
*) die Vielgötterei.
§ 847
Denuo patet dei simplicitas. Si enim deus compositus toret, eius partes
essent substantiae extra se positae, §. 225, 282. Harum unica tantum esset
substantia infinita, §. 846. Ergo reliquae finitae, §. 77, 248. Hinc in deo
ponendae essent quaedam imperfectiones absolute necessariae, §. 250, 155.
Quod contra §. 828.
§ 848
Deus non habet figuram, §. 280, 847. ANTHROPOMORPHISMUS CRASSIOR est
error deo figuram e. g. humanam tribuentium, SUBTILIOR est error, qui deo
[346]
imperfectiones rerum finitarum e. g. hominum tribuit, §. 828.
§ 849
In deo non sunt successiva, §. 839, 124. Ergo nec est in deo tempus,
§. 239. Non est in tempore ita, ut partem successivorum constituat, §. 124,
837. Dumque ortus et interitus ipsi sunt absolute impossibiles, §. 837, habet
durationem, §. 299, maximam, §. 812, solam realiter infinitam, §. 844, 846, hinc
aeternus est, §. 302, et omni tempori coexsistens sempiternus, §. 303,
fuit, est, erit, §. 298. Deus exsistit.
§ 850
Si ponatur ens contingens aeternum, aeternitas eius multum ab aeternitate
dei differt, §. 67. 1) Duratio eius continuis modificationum successionibus est
obnoxia, §. 209, 836, 2) aeternitas eius non habet quidem fines protensionis, at
ideo tamen nondum realiter infinita dici potest, §. 259, 849, 3) aeternitas eius
esset tempus sine initio et fine, unde posset infinitum dici, at mathematice,
non ideo realiter, §. 248, 849, quia, ens successivum, §. 238, numquam est actu,
quicquid esse potest, qua determinationes internas, §. 259.
§ 851
Deus est ens necessarium, §. 823, 824, et
[347]
infinitum, §. 843. Hinc
est ens a se et independens, §. 310. Exsistit, §. 849, ita, ut non sit causatum
extra ipsum positi alterius, causa effectuum suorum simpliciter talis, §. 318.
Omnes dei perfectiones sunt realiter infinita, §. 844, hinc nulla perfectio dei
est causatum extra deum positi, nec esse potest, §. 381, 248, 310. At passio
esset praedicatum dei, quod esset causatum alicuius extra deum positi, §. 210.
Ergo deus est omnino impassibilis, a nulla re extra se posita patitur, nec
idealiter, nec realiter, §. 212, nec quicquam extra eum positum in eum agit,
§. 210, ergo nec reagit, §. 213. Omnis dei actio in Universum est sine
reactione, tam ideali, quam reali, §. 212.
§ 852
IMAGINES*) sunt 1) signa figurae alterius. Iam deus non habet figuram,
§. 848. Ergo imagines dei hoc significatu sunt impossibiles, §. 347. 2) alteri
in notabili gradu similia. Cum omne ens deo in aliquo gradu sit simile, §. 265,
omne perfectius ens erit imago dei, §. 70, 811, quoque erit perfectius, hoc erit
deo similius, hoc ergo maior imago dei, §. 265, 160.
*) Bilder und Gleichnisse.
§ 853
Mundus est totum actualium finitorum,
[348]
§. 354. Deus non est totum
actualium finitorum, §. 844. Ergo deus non est mundus: nec hic, nec ullus
mundus deus est. Idem patet ex §. 361, 823, ex §. 365, 839, ex §. 370, 837,
ex §. 388, 843.
§ 854
Hic mundus habet causam efficientem extramundanam, §. 375, 388, eamque
substantiam necessariam, §. 381, 319. Ergo substantia necessaria est possibilis,
§. 333, 69. Si subsantia necessaria est possibilis, est actualis, §. 109,
et sempiterna, §. 302. Ergo substantia necessaria exsistit. Deus est substantia
necessaria, §. 836. Ergo deus exsistit.
§ 855
Deus est ens extramundanum, §. 843, 388, mundusque nec essentiale, nec
essentia, nec attributum, nec modus, nec modificatio, nec accidens dei, §. 843.
Deus non est substantia unica, §. 391. SPINOZISMUS THEOLOGICUS est sententia
tollens deum ens extramundanum, et error est.
§ 856
Sicut exsistentiam dei §. 811 probat a priori, sic §. 854 eandem sistit
evictam a posteriori, uterque independenter a propositionibus, quas egoismus,
§. 392, Idealismus, §. 402, et materialismus tollunt, §.
[349]
395. Ergo convincendis
de exsistentia dei egoistis, idealistis, materialistis, etiam qua talibus,
adhiberi possunt.
§ 857
Deus non est materia, §. 295, 841, ergo est immaterialis, §. 422. Deus
non est corpus, §. 296. Ergo est incorporeus, §. 422. Ergo est incorruptibilis
physice, §. 746. Idem patet ex §. 837.
§ 858
Mundus perfectissimus est in finitis imago dei maxima, §. 436, 852, in
mundo substantiae, §. 400, 857, in substantiis spiritus, §. 402, 531, in spiritibus
intellectu maximo gaudentes, §. 637, et in intellectu maximo gaudentibus felicissimi,
§. 787, a malo quocumque, praesertim morali, remotissimi, §. 788, 813,
sanctissimi, §. 828.
§ 859
Natura dei (naturans, cf. §. 466) est complexus perfectionum ipsius internarum,
§. 430, quibus est causa effectuum suorum simpliciter talis et impassibilis,
§. 851. Ergo quicquid est absolute possibile, deo est physice possibile,
§. 833, nihilque deo physice impossibile, quod non esset in se impossibile,
§. 469, 833, unde deo nihil physice necessarium, quod non simul
[350]
absolute
necessarium foret, absolute contingentia sunt etiam deo physice contingentia,
§. 469, 104, non praeternaturales solum omnes, sed et supernaturales eventus
mundi, §. 474, 475.
§ 860
Si naturalista significatu generaliori supernaturales eventus in hoc mundo
negat omnes, ob negatam eorundem hypotbeticam possibilitatem errat. Cum
enim miracula etiam in nexu cum deo extra eadem ponendo, §. 855, 474, sint
possibilia, §. 834, habent etiam possibilitatem extrinsecam, §. 16, 859.
§ 861
Gradui realitatis in deo, et omnibus eius perfectionibus homogeneus est
impossibilis, §. 843, 844, dum deo et omnibus eius perfectionibus unicitas convenit,
§. 846, 844. Ex quantitate itaque homogenea pro una assumpta non
potest gradus realitatis in deo et omnibus eius perfectionibus obvius intelligi.
Ergo nec deum, nec ullam eius perfectionem possumus metiri, §. 291. Quod
metiri non possumus, IMMENSUM*) est. Ergo deus et omnes eius perfectiones
sunt immensa. Quam immensitatem et hinc intelligimus, quia mensus tot ciaras
perceptiones habeat oportet,
[351]
quot partes, gradus, vel varia, sunt in eo, quod
vere metitur. Hinc deum vere mensus aut quicquam deo interni deberet habere
Claras perceptiones realiter infinitas, quae non cadunt in ullum intellectum
finitum, §. 844.
*) unermesslich.
§ 862
Deus est in se conceptibilis, §. 632, 809, et homini, §. 804—1000, et multis
modis recte, immo realiter, definiri potest, §. 816. COMPREHENSIBILE*) dicitur,
cuius possibilis est PLENA COGNITIO**), i. e. omnem ignorantiam excludens,
hinc historica, philosophica, mathematica completa. INCOMPREHENSIBILE ALICUI***)
est, ad cuius plenam cognitionem acquirendam vires illius non sufficiunt, et
quo magis huic ab illius cognitione plena abesse necessarium est, hoc ipsi
datum est incomprehensibilius. Quo quid maius est, hoc difficilior vel impossibilior
eius est cognoscenti finito comprehensio, §. 160, 527, hinc maximum
finitis omnibus maxime incomprehensibile est, §. 261. DEISMUS est sententia
nihil paene de deo conceptibile esse ponens, nisi eius forsan exsistentiam, et
error est, licet deus et omnia in eo nobis, et finitis omnibus
[352]
maxime sint
incomprehensibilia, §. 861, 806.
*) fasslich, ergründlich, erforschlich, erschöpflich. **) völlige, gänzliche
Kenntniss. ***) einem unfasslich, unergründlich, unerforschlich, unerschöpflich.
SECTIO II.
INTELLECTUS DEI.
§ 863
Distincta cognitio est realitas, §. 531. In deo sunt omnes realitates, §. 807.
Ergo deus distincte cognoscit. Ergo habet intellectum, est substantia intellectualis,
§. 830, spiritus, §. 402.
§ 864
In deo sunt omnes realitates maximae, §. 812. Quo plura, quo distinctius
cognoscuntur, hoc distincta cognitio maior est, §. 634. Ergo distinctissima erit
cognitio distincta omnium, §. 161. Iam omnium distincta cognitio est possibilis,
§. 632. Ergo in deo est cognitio omnium distincta, eademque distinctissima.
§ 865
Intellectus dei summus est, §. 863, 812, et immutabilis, §. 839. Ergo in
eo non sunt praeviae sequentesque cogitationes, §. 125. Summus est, dum
plurimorum,
[353]
maximorum, plurimas, clarissimas notas, fortissimis in sociis
diversissimisque, repraesentat. Ergo dei intellectus profundissimus, patentissimus,
purissimus est, §. 637.
§ 866
Deus semet ipsum, quam fieri potest, plenissime cognoscit, §. 865. Cognitio
de deo est THEOLOGIA SIGNIFICATU LATIORI, THEOLOGIA, qua deus seipsum
cognoscit, EXEMPLARIS (αρχέτυπος) est, quatenus illi similes theologiae finitorum
intendendae sunt, §. 346.
§ 867
Deus omnia repraesentans omnes mundos possibiles sibi repraesentat,
§. 864. Haec est perfectio dei interna, §. 37, eiusdem essentia, §. 816.
§ 868
Deus omnes omnium finitorum essentias distinctissime cognoscit, §. 864.
Quatenus ergo essentiae rerum in intellectu dei repraesentantur, ab eo dependent,
§. 14, in eodem aeternae, §. 849.
§ 869
Deus omnes mundos possibiles sibi repraesentat distinctissime, §. 867.
Ergo et optimum, §. 436, et imperfectissimum, §.
[354]
442, et hunc. MUNDUS,
quatenus sensitive repraesentatur, SENSIBILIS*) (adspectabilis), quatenus distincte
cognoscitur, INTELLIGIBILIS**) est. Deus mundum hunc intelligibilem distinctissime
cognoscit. Ergo omnes huius mundi monades, omnes eiusdem animas
distinctissime cognoscit, §. 864. Distinctissima animae humanae cognitione pollens
est SCRUTATOR CORDIUM***). Ergo deus est scrutator cordium, §. 740, et
singulae monados, singulae animae repraesentationem mundi sensibilis perspicit,
§. 400, 741, et multo quidem perfectius, ac data monas, data anima semet
ipsam novit, suamque mundi repraesentationem, §. 864.
*) die Welt, als ein Schauspiel der Sinnlichkeit. **) die Welt, als ein
Gegenstand des Verstandes. ***) Herzens-Prüfer.
§ 870
In deo non est cognitio sensitiva, §. 864, 521. Ergo non habet facultates
cognoscitivas inferiores, §. 520, nihil ipsi obscurum, nihil confusum, hinc nullam
rem alia clarius cognoscit, §. 528, nec attendit, nec abstrahlt, §. 529, nec reflectit,
nec comparat, §. 626.
§ 871
Cum deus signata omnia distinctissime
[355]
cognoscat, habet omnium
intuitum, §. 620, 864. Omnia etiam signa cognoscit, et omnem animarum in
mundo cognitionem symbolicam, §. 864, 869. Nec tamen signorum umquam
maior vel minor in ipso est perceptio, quam signatorum, §. 870, utraque semper
maxima, §. 864.
§ 872
Deus omnem nexum distinctissime sibi repraesentat, §. 864. Ergo habet
summam rationem, §. 640. Summa eius ratio est, dum est intellectus summus,
hinc immutabilis, sine omni ratiociniorum successione, §. 865, maximum plurimorum
nexum perspiciens, §. 645.
§ 873
Cognitio dei est summae extensionis et maiestatis, exactissima, §. 864, et
ordinatissima, §. 822, citra omnem ignorantiam et errorem, angustias et levitatem,
in qua nihil tumultuarii, §. 515, clarissima, distinctissima, veritatis omnis,
hinc certissima, in qua nihil obscuri, nihil confusi, nihil inadaequati, nihil incompleti,
nihil impuri, nihil superficiarii, probabilis, dubii, vel improbabilis,
nihil mortui inertis et speculativi, §. 669, 671. Distinctissime cognoscit omnia
principia certa, omnia eorum principiata, omnem principiorum principiatorumque
[356]
nexum, §. 864, 872, ergo cognitio ipsius est summa scientia. Deus
distinctissime cognoscit omnes animarum ignorantias, errores, cognitionis angustias,
exilitates, quicquid in eiusmodi cognitione crassi et tumultuarii, noctis,
confusionis, inadaequationis, incompletionis, impuritatis, omnes animarum certitudines
morales, probabilitates, dubia, improbabilitates, opiniones, argumenta,
scrupulos, inertes et mortuas speculationes, §. 869.
§ 874
Deus scit, §. 873, I) omnes omnium determinationes, quatenus illa, ut
mere possibilia, spectantur. Haec est SCIENTIA SIMPLICIS INTELLIGENTIAE*).
*) die Wissenschaft des Möglichen.
§ 875
Deus scit, §. 873, II) omnes determinationes actualium, 1) huius mundi,
SCIENTIA LIBERA (visioms)*), α) practerita, RECORDATIONE DIVINA**), β) praesentia,
SCIENTIA VISIONIS***), γ) futura, PRAESCIENTIA****). SOCINIANISMUS PHILOSOPHICUS
est sententia tollens praescientiam divinam futurorum contingentium, et error est.
*) die freie Wissenschaft. **) das Angedenken. ***) Sehn. ****) Vorhersehung
Gottes.
[357]
§ 876
Deus scit omnes determinationes actualium 2) alterius mundi, quam hic,
SCIENTIA MEDIA*). Pro quovis eventu huius mundi exsistere posset alius, §. 363,
324. Quivis autem haberet sua consectaria in indefinitum per omnes status
mundi secuturos partialiter diversa, §. 488. Ergo si vel pro uno tantum eventu
huius mundi exstitisset alius, mundus hic esset per omnes Status illi eventui
successivos, immo antecedentes etiam, §. 357, 278, partialiter alius, quam est.
Ergo quicquid loco cuiusvis eventus in hoc mundo exsistere potuisset cum omnibus
suis consectariis, deus scit, scientia media, §. 378.
*) die mittlere Wissenschaft Gottes, oder dessen Einsicht bloss möglicher
Welten.
§ 877
Deus sibi status praesentis mundi semper distinctissime conscius est,
§. 875. Ergo numquam dormit, §. 556. Idem patet ex §. 870. Non sentit, ut
nos, §. 870, 544, sed per eminentiam scientia visionis, §. 875, vigilans, §. 552, 826.
§ 878
Aeternum deus sibi rem futuram repraesentavit, quantum potest, §. 875,
843. Ergo dum illa fit in mundo praesens, nihil ad
[358]
cognitionem dei
accedit, §. 161, quamquam ipsa ex obiecto praescientiae mutetur in obiectum
visionis, §. 125. Aeternum deus sibi rem praeteritam repraesentabit, quantum
potest, §. 875, 843. Ergo dum praesens fiet praeterita, ipsa quidem ex obiecto
visionis mutabitur in obiectum recordationis, nihil autem de cognitione dei decedet,
§. 161. Deus omnes huius mundi successivos status aeternum intuetur,
§. 875, unde cogitari potest cognitionis divinae interna immutabilitas, §. 839.
§ 879
Qui errare non potest, INFALLIBILIS*) est. Ergo deus est infallibilis,
§. 873. Minima infallibilitas est, si cui unicum tantum minimum verum cum
falso confundere est minime impossibile; quo ergo plura, quo maiora quis vera
cum falsis confundere nescit, quo maior talis confusionis impossibilitas, hoc magis
est infallibilis. Dum ergo deo maximam infallibilitatem tribuimus, §. 812, eum
veneramur, plurimas maximas veritates cum ullo falso confundere absolute nescium.
*) unfehlbar, unbetrieglich.
§ 880
Certitudo minima est minime clara unius minimae veritatis cognitio, §. 161.
Quo clarius,
[359]
quo plures, quo maiores veritates cognoscuntur, hoc maior
erit certitudo, §. 160. Dum ergo deo summam tribuimus certitudinem subiectivam,
§. 873, 812, eum veneramur plurimas maximas veritates distinctissime
cognoscentem. Idem deus est obiective certissimus, §. 93, 812, dum summa
eius veritas est, §. 822, et exsistentia per essentiam ipsius et exsistentiam cuiuslibet
finiti demonstrabilis, §. 856.
§ 881
Scientia dei libera est perfectio eius respectiva, §. 875, 815. Cumque absolute
necessarium est eam esse verissimam, §. 579, mundum hunc deo sistit
exsistentem in et per se contingenter, §. 361, hinc eam non, nisi hypothetice,
necessariam esse est absolute necessarium, §. 102. Ergo scientia dei libera est
analogon modi, §. 827.
§ 882
SAPIENTIA nexus finalis GENERATIM*) est perspicientia, et quidem finium
SAPIENTIA SPECIATIM**), remediorum PRUDENTIA***). Hinc deus est omnisapientissimus,
§. 872, dum omnisapientissimum dicimus, veneramur 1) omnes fines,
2) omnia remedia, 3) omnes eorundem nexus possibiles, §. 343, 4) qua omnes
qualitates, 5) omnes quantitates, 6) in maximo nexu
[360]
possibili, 7) certissime
ardentissimeque perspicientem, §. 880, 873.
*) Weisheit überhaupt. **) insonderheit. ***) Klugheit.
§ 883
Deus omnes fines scit, hinc et optimos, et pessimos, quis ex iis possit esse
remedium alterius, hinc omnem omnium finium Subordinationen! possibilem,
omnem etiam coordinationem, §. 315, omnes scopos secundum quid, et simpliciter
ultimum, §. 343, secundum omnem ipsorum bonitatem, et bonitatis gradum,
omnem cum remediis nexum possibilem, ita ut ipsi quidem numquam ullus
videatur alius, quam est, §. 879, ut tamen simul cognoscat, quomodo videatur
quisque finis omnibus et singulis animabus eum cognoscentibus, §. 869. Ergo
deus de finibus optimis optime novit, quod sint optimi, §. 882.
§ 884
Deus novit omnia remedia, hinc et optima, §. 882, quibus positis ponitur
summa perfectio, §. 187. Iam positis remediis ponitur finis, §. 326, 341. Ergo
remedia optima fini optimo subordinantur. Deus novit ea, quatenus optimo fini
subordinantur, quomodo, et in quantum subordinentur, §. 883.
[361]
§ 885
REMEDIUM CERTUM*) est, quod re vera tale est ac tantum, quale quantumque
cognoscitur, hinc opponitur apparenti, quod videtur solum, et aut prorsus
non est, aut non est tantum, quantum videtur, et incerto, cuius vera bonitas,
gradusve bonitatis non liquet. Remedia optima sunt certissima, et quatenus
non sunt apparentia, et quatenus deus certissimus est, et de bonitate, et de
gradu bonitatis eorundem, §. 882, nihilo tamen minus omnes de iisdem dubitationes
animarum possibiles perspiciens, §. 869, 873.
*) ein gewisses Mittel.
§ 886
Quo fecundius remedium est, hoc maior illo posito ponitur perfectio, §. 166,
341. Ergo media fecundissima sunt optima, et vice versa, §. 187. Deus novit
remedia fecundissima, §. 884, quantumque quodlibet fecunditatis habeat, §. 882,
quantumque cuilibet fecunditatis a datis animabus adscribatur, §. 873.
§ 887
Remedia optima sunt completa, §. 886, ad finem optimum, §. 884. Ergo
non sunt incompleta, §. 81. S i abundantia forent,
[362]
quaedam haberent ad
finem nihil facientia. Ergo bonum non actuantia, §. 341, neque tamen prorsus
sterilia, §. 23. Hinc mala, §. 146. Ergo remedia optima sunt fini optimo adaequata.
Deus novit remedia fini optimo adaequata, §. 884. Remedia certa et
adaequata sunt FINEM EX ASSE CONSEQUENTIA*). Deus novit remedia finem Optimum
ex asse consequentia, §. 885.
*) den Zweck völlig erreichen.
§ 888
Actuatio finis per remedia, quae eum ex asse consequuntur, paucissima
est VIA BREVISSIMA*). Usus mediorum optimorum semper est via brevissima.
Tunc enim actuatur finis per remedia eum ex asse consequentia, §. 887, quorum
singula sunt fecundissima, §. 886, nullum abundans, §. 887. Erunt hinc, quae
esse possunt, paucissima, §. 161. Deus omnem novit viam brevissimam, §. 887.
*) der kürzeste Weg.
§ 889
OMNISCIENTIA*) est scientia omnium. Deus est omniscientissimus, §. 873.
Cum eum talem dicimus, veneramur, qualem §. 863—888 exhibent.
*) Allwissenheit.
[363]
SECTIO III.
VOLUNTAS DEI.
§ 890
Deus omnes omnium perfectiones imperfectionesve intuetur distinctissime,
§. 889, 871. Quicquid in deo est, maxima est ratio, §. 23, 812. Hinc intuitus
perfectionum imperfectionumve in eodem maxime vivus est, §. 669, 873. Ergo
deo complacentia et displicentia convenit, §. 655, summa, §. 812.
§ 891
Complacentia et displicentia dei non sunt, nisi verissimae, §. 880, distinctissimae,
§. 870, rationalissimae, §. 822, numquam est totaliter indifferens, §. 653,
nec umquam partialiter erga ullam rem, §. 654, nec voluptatem, nec taedium,
§. 656, nec appetitum, nec aversationem sensitiva habet, nec instinctus, nec
fugas, §. 677, nec affectus, §. 678, nec voluptates, nec taedia apparentia, §. 655.
§ 892
Cum deus se, ut bonum tantum, ut optimum sanetissimum intueatur
distinctissime, §. 866, 828, purissimam ex se voluptatem haurit, §. 661. Haec
summa dei acquiescentia in se ipso, §. 682. Theologia
[364]
exemplaris est
suavissima, §. 866. Deus ex nulla re merum taedium habet, §. 891, 661.
Displicentia eius et complacentia omnis est immutabilis, §. 839. Hinc nescit
voluptates et taedia transitoria, §. 662, nihil ipsi molestum, §. 658. Nec summa
eius displicentia summam voluptatem obscurat ullo modo, §. 870, nec quicquam
extra ipsum in eo potest voluptatem aut taedium ullum actuare, §. 851.
§ 893
In deo est scientia libera huius mundi, cum tamen et nullius, et alius esse
possit, §. 881. Non tamen exsistit in deo huius mundi scientia libera, nisi vi
dei, §. 851, 197. Ergo vim suam determinavit deus ad scientiam liberam non
nullius, non alius, sed huius mundi actuandam. Ergo deus appetit et aversatur,
§. 663. Iam non appetit, non aversatur sensitive, §. 891. Sequitur tamen
appetitio eius et aversatio cognitionem, §. 668, 822. Ergo vult et non vult,
habet voluntatem et noluntatem, §. 689, summam, §. 812, i. e. summam omniscientiam
perfectissime sequentem, §. 668, 889.
§ 894
VOLUNTAS NOLUNTASVE cognitionem intellectus mathematicam sequens, s.
appetens pro gradu bonitatis in appetendis
[365]
distincte cognito, aversata pro
gradu imperfectionis in aversandis distincte cognito, est PROPORTIONALE INTELLECTCI*),
qui si rem tam bonam malamve sistat, ac est, est VOLUNTAS NOLUNTASVE
PROPORTIONALIS OBIECTIS**). Ergo voluntati noluntatique divinae convenit proportionalitas,
§. 893, summa, §. 812, dum distinctissimam summe et infallibilem
graduum perfectionis et imperfectionis cognitionem sequitur, §. 879, 883.
*) Wollen und Nicht-Wollen, so der Einsicht des Verstandes. **) so den
Gegenständen angemessen.
§ 895
Deus, dum vult, §. 893, agit, §. 210. Actiones dei omnes a sufficienti
principio interno agenti deo dependere possunt, §. 833, et dependent, §. 851.
Ergo actionibus divinis ipsique deo convenit spontaneitas, §. 704, eaque summa,
§. 872, dum ad plurimas maximas actiones sufficit, §. 706, 832. Dei actiones
maxime spontaneae erunt aut immanentes, aut transeuntes, §. 211.
§ 896
Deus est liber a coactione interna absoluta, §. 710, 702, et physica, §. 710,
859, et externa tam ideali, quam reali, §. 707, 851,
[366]
adeoque etiam morali,
§. 723, motivorum, §. 726, ad actiones invitas per violentiam secundum quid,
§. 714, ab illecebris, minis, suasionibus, dissuasionibus, extorsionibus, §. 728.
§ 897
Omnes actiones sunt in potestate dei positae, §. 708, 859. Si ergo quaedam
actio et opposita ipsi actio quaecumque est possibilis in se utraque, §. 15,
i. e. si quaedam actio est contingens in se, §. 104, hinc et oppositam contingentem
in se actionem habet, §. 104, utraque est in potestate dei posita. Ergo
omnes actiones in se contingentes sunt deo liberae ratione exsecutionis et indifferentes
qua exercitium actus, §. 708, quia respectu dei possibilitas utriusque
physica summa est, §. 844. Hinc actuatio huius universi, aut nullius, aut alius,
fuit deo libera ratione exsecutionis, §. 835. Indifferens fuit, qua exercitium
actus, tam ergo mundum Optimum, quam erga imperfectissimum, idemque est,
et erit. §. 849.
§ 898
Cum deus se in agendo determinet pro lubitu, §. 893, 712, eoque distincto,
§. 893, habet libertatem, §. 719, eamque summam, §. 812, i. e. maximas plurimas
actiones distinctissimo pro lubitu actuantem, §. 725.
[367]
FATALISMUS, sententia
libertatem divinam tollens, error est.
§ 899
Deus vult liberrime, §. 898. Ergo bonum, §. 719, 665. Deus aversatur
liberrime, §. 898. Ergo malum, §. 719, 665. Volitio s. amor boni, odium s.
nolitio mali in deo infinita sunt, §. 844, 1) extensive, dum amat omne bonum,
odit omne malum, §. 898, 889, 2) protensive, dum aeterna sunt, §. 849, et
3) intensive, dum proportionalissima, §. 894. Volitio nolitiove divina extensive
infinita, quia non esse potest in deo scientia mortua et mere speculativa, §. 873,
fertur in obiecta 1) simplicis intelligentiae, universalia, quae nobis notiones
exhibent, et quicquid in iis est boni malive, erga quod deus non potest esse
totaliter indifferens, §. 891, 2) scientiae mediae, actualia universi alterius.
3) scientiae liberae, §. 874—876. VOLUNTAS DEI, quatenus obiecta scientiae
liberae, s. actualia huius universi appetit, CONSEQUENS*), quatenus fertur in universalia
et actualia alterius universi, ANTECEDENS**) dicitur, per reductionem,
§. 826, 695, illa efficiens, §. 671, utraque efficax, antecedens etiam, non tantum,
quia seria, sed etiam, quia est in motivis decreti, §. 675.
*) der nachfolgende. **) der vorhergehende Wille Gottes.
[368]
§ 900
VOLUNTAS est IMPERSCRUTABILIS*), cuius causae impulsivae sunt incomprehensibiles.
Iam causae impulsivae voluntatis divinae sunt distinctissimus ipsius
lubitus. §. 898, hinc deo interna perfectio, §. 37, nobis incomprehensibilis, §. 862.
Qui quaedam dei motiva in aliquo distinctionis gradu concipit, non perscrutatur
voluntatem divinam, §. 862. Hinc nec intendens aliquam motivorum divinorum
intellectionem voluntatem dei fingit sibi perscrutabilem, §. 664. Quo plures
causae impulsivae certae voluntatis, quo minus plene possunt cognosci, hoc est
voluntas imperscrutabilior, §. 160. Hinc cum voluntas dei nobis imperscrutabilis
maxime, §. 812, dicitur, cogitamus 1) plurima ipsius motiva plene non cognosci,
2) plurimum abesse quodvis eorum a comprehensione nostra, §. 862, 898.
*) ein unausforschlicher Wille.
§ 901
ACTIONIS liberae conformitas cum ratione sua, hinc lege, §. 83, morali,
§. 723, est eiusdem RECTITUDO*), quatenus ergo omnes actiones dei liberrimae,
§. 898, 725, summam conformitatem habent, §. 176, cum lege optimi, §. 822,
morali, §. 723: Optimum libere iungatur optimo, sunt rectissimae. Summa voluntati
divinae rectitudo
[369]
convenit, §. 899, sanctitas, §. 828, moralis, §. 723.
*) Richtigkeit einer Handlung, oder Gesetzmäßigkeit.
§ 902
Actiones dei liberrimae non sunt absolute necessariae, dum earum oppositum
est in se possibile. §. 102. Omnes actiones dei transeuntes in mundum,
§. 854, 211, habent oppositum in, se possibile, §. 361. Hinc nullae earum sunt
absolute necessariae. Cumque omnium liberrimarum dei actionum oppositum
possit per omnipotentiam dei actuari, §. 897, nulla earum, nec adeo ulla dei
actio in mundum est ipsi physice necessaria, §. 470, 859, adeoque nec ulla
moraliter necessaria eo sensu, ac si per libertatem oppositum ullius deo redderetur
physice impossibile, §. 723. Cum tamen summa dei libertas se semper
rectissime determinet. §. 901, dum sunt omnes eius actiones moraliter sanctissimae,
sunt moraliter necessariae, §. 723. 724.
§ 903
BONITAS*) (benignitas) est determinatio voluntatis ad faciendum alteri
bene. BENEFICIUM**) est actio alteri utilior ex bonitate profecta. Bonitas minima
esset minima voluntatis propensio s. dispositio unius minimi boni in
unicum minimuni i. e. minime
[370]
dignum conferendi. §. 161. Quo ergo
magis, quo plura, quo maiora, beneficia, in quo plures, quo digniores, conferre
appetit bonitas, hoc maior est, §. 160. Beneficium est maius bonum. §. 336, 187.
*) Gütigkeit. **) Wohlthat.
§ 904
Deus vult beneficia aliis conferenda, §. 903, 899. Ergo benignus est,
§. 903, summe, §. 812. Dum benignissimum dicimus deum, veneramur infinite
amantem et aeterne, §. 899. et immutabiliter. §. 839. plurima, maxima beneficia
plurimis. dignissimis conferre. §. 903.
§ 905
Amor hominum PHILANTHROPIA*) est, amorem amati mutuum proportionatum
volens ZELOTYPIA**) est, qui cum misericordia. favore, benevolentia, clementia
universales in deo sunt et maximi, §. 684, 904. Cumque constans amor
intensus sit FIDELITAS***), deus aeternum amans infinite summe fidelis est,
§. 904, 812.
*) Menschen-Liebe. **) Liebes-Eifer. ***) Treue.
§ 906
Bonitas erga personas s. spiritus proportionalis est IUSTITIA*), cf. E. §. 317.
lustitia minima esset minima bonitas minimam,
[371]
minime claram, minime
certam, minime vivam cognitionem mathematicam sequens, §. 903, 161. Quo
ergo 1) intensius amat, 2) quo plura, 3) quo maiora, 4) in quo plures beneficia
conferre pro gradu perfectionis imperfectionisve in spiritu cognito, 5) quo clarius,
6) quo certius, 7) quo ardentius gradus ille cognitus est, hoc maior est iustitia,
§. 903, 160. Deus iustus est, §. 904, 894, summe, §. 812. Dum deum iustissimum
dicimus, veneramur summam eius bonitatem, §. 904, proportionalissimam,
§. 894, pro distinctissima, et infallibili, et maxime viva cognitione graduum perfectionis
imperfectionisve in singulis spiritibus obviae plurima maxima plurimis
beneficia conferre paratissimam.
*) Gerechtigkeit.
§ 907
PRAEMIUM*) (remuneratio) est bonum contingens personae ob bonum morale
collatum. IUSTITIA in conferendis praemiis est REMUNERATORIA**), quam in
deo summam veneramur, §. 906, 812, dum pro omnibus etiam minimis bonis
moralibus omnium spirituum, proportionalissima praemia conferre paratissimam
suspicimus.
*) eine Belohnung, Lohn. **) Belohnungs-Gerechtigkeit.
[372]
§ 908
POENA*) est malum contingens personae ob malum morale illatum. Tam
POENAE, quam PRAEMIA quaedam possunt sufficienter concipi ex essentia peccati
et natura peccantis, aut ex essentia boni moralis et natura bene agentis, et
erunt NATURALIA. Quaedam PRAEMIA non possunt sufficienter concipi, nisi ex
arbitrio ea conferentis alterius, et sunt ARBITRARIA**). Quaedam poenae non
possunt sufficienter concipi, nisi ex arbitrio punientis alterius, et sunt ARBI-
TRARIAE***).
*) Strafe. **) willkürliche Belohnungen. ***) Strafen.
§ 909
In quo sunt mala moralia, PECCATOR*) est. In quo quaedam mala moralia
non sunt, respectu eorum est INNOCENS LATIUS DICTUS**) (insons), cf. E. §. 319.
Peccator, ceteris paribus, non tam bonus est, quam innocens, §. 187. Ergo nec
tantum amatus a bonitate proportionalissima, §. 906. Ergo quaedam beneficia
deus vult innocenti conferre, quae non vult conferre peccatori, §. 904. Erga
haec peccatori non conferenda beneficia deus non est indifferens, §. 891, hinc
ea pro distinctissimo lubitu aversatur peccatori conferre,
[373]
§. 898, 669.
Ergo beneficiorum eiusmodi vult oppositum, §. 663, 690. Beneficiorum opposita
mala sunt, §. 81, 903, eaque contingentia, §. 146. Ergo deus vult quaedam
mala contingentia ob mala moralia peccatori inferenda, i. e. poenas, §. 908.
*) ein Sünder. **) der Unschuldige in weiterer Bedeutung.
§ 910
IUSTITIA in inferendis poenis PUNITIVA*) est (vindicativa, ultrix, vindicatrix,
nemesis), iustitia punitiva deo convenit, §. 909, eaque summa, §. 812, dum
ad omuia peccatorum omnium peccata proportionalissime punienda est paratissima,
§. 906. DIPPELIANISMUS PHILOSOPHICUS sententia, iustitiam dei punitivam tollens,
error est.
*) die Straf-Gerechtigkeit.
§ 911
Oppositum praemii naturalis poena naturalis est, oppositum praemii arbitrarii
poena est arbitraria, §. 908. Ergo iustitia dei remunerativa dispensante
praemia arbitraria, iustitia vindicativa poenas irrogat arbitrarias, §. 907, 909.
Ipsae poenae naturales respectu eius. sine cuius arbitrio natura peccantis non
haberet rationem sufficientem, sunt arbitrariae, §. 908. Par ratio praemiorum
naturaliuni.
[374]
§ 912
Complexus causarum extra spiritum positarum ad prosperitatem eius miseriamve
concurrentium est FORTUNA BONA et MALA*), per fortunam actuata sunt
FORTUITA**), eaque contingentia, §. 146, 787. Eiusmodi bona collata spiritui ob
bona moralia praemia sunt, §. 907, nec sufficienter cognoscenda, nisi ex arbitrio
dei. §. 854, arbitraria sunt, §. 908. Mala fortuita spiritui illata sunt INFORTUNIA***).
Infortunia spiritui ob mala moralia illata poenae sunt, nec cognoscenda,
nisi ex arbitrio dei, sufficienter, §. 854, poenae sunt arbitrariae, §. 908.
*) gutes und böses Glück. **) Glücks-Fälle. ***) Unglücks-Fälle.
§ 913
Praemia et poenae miraculosae et supernaturales in se sunt possibiles,
§. 475, et hypothetice, §. 860, omnipotentiae divinae, §. 833, 834, sunt arbitrariae,
§. 908, 898, non tamen solae, §. 911, 912.
§ 914
EVENTUS, quicquid in eo est realis et positivi. MATERIALE REMOTUM*), omnimoda
determinatio MATERIALE PROXIMUM**), et quicquid in finitis est eidem
negativi. FORMALE***) eventus dicitur. Hinc
[375]
mala. adeoque et poenae,
§. 908, aut spectantur materialiter formaliterque simul, et sunt, ut finita omnia.
partim bona, partim mala praecise s. formaliter sumpta, §. 264, amantur a deo,
quatenus sunt bona, odit ea deus, quatenus sunt mala, infinite, §. 899, aut
spectantur tantum materialiter, qua materiale remotum, et sunt positiva et
realia, tantum obiectum amoris divini, §. 899, aut formaliter tantum, et non
sunt, nisi aut negationes stricte dictae, aut privationes, §. 137, et sunt tantum
obiectum odii divini, §. 899, aut qua materiale proximum et formale.
*) das bejahende. **) die gänzliche Bestimmung. ***) der mangelhafte
Schranken einer Begebenheit.
§ 915
Deus vult iustitia punitiva, §. 910, materiale poenae remotum, et quicquid
est in proximo realitatis, non vero formale, §. 914. Iam vero contingere easdem
huic peccatori, non alii, sed ei, cui sunt proportionalissimae, est realitas, §. 36,
909. Hanc ergo deus vult, §. 899. Hinc et diiudicanda distinctio malorum
contingentium, §. 146, adeoque tam poenarum, §. 908, quam peccatorum, §. 788,
in privativa et positiva, §. 525.
[376]
§ 916
LONGANIMITAS*) (patientia iudicis) est iustitia non nisi optima visa occasione
puniens. Deus optimas omnium poenarum opportunitates infallibiliter
sciens, §. 889, 879, hoc etiam materiale proximum cuiusvis poenae, dum realitas
est, §. 36, volet proportionalissime, §. 894, 914. Hinc summe est longanimis.
*) Langmuth, und richterliche Geduld.
§ 917
IMPARTIALITAS est aversio a decidendo ex apparentibus stimulis. In deo
ne Stimuli quidem, §. 898, multo minus apparentes possibiles sunt, §. 889, 12,
dumque tam ipsos, quam decretum ex iis aversetur sanctissima ipsius voluntas,
§. 902, est impartialissimus.
§ 918
Impartialis iustitia est AEQUITAS*). Deus iustissimus, §. 906, et impartialissimus,
§. 917, est aequissimus.
*) Billigkeit.
§ 919
SINCERITAS*) est bonitas in mente sua significanda, et haec est in deo.
§. 904, summa, §. 812, dum omnibus. quibus, et tantum, quantum significare
mentem suam
[377]
summa sapientia suadet, signis aptissimis significare paratissimus
est, §. 884—888.
*) Aufrichtigkeit.
§ 920
VERACITAS*) est sinceritas in oratione. Sapientia ergo divina iudicante
Optimum per orationem mentem divinam significare, deus est veracissimus, §. 919.
*) Wahrhaftigkeit.
§ 921
Minima minimae naturae duratio vita foret minima. Quo maioris naturae,
quo maior est duratio, hoc maior est vita, donec sit maxima summa perfectissimae
naturae duratio, §. 430, 161. Deo summa vita tribuenda est, §. 859, 850.
§ 922
Cum dei vita maxima sit absolute necessaria, §. 921, quia est ipsius
essentia, §. 816, et exsistentia, §. 823, 780, non deus immortalis solum est, sed
et solus habet immortalitatem absolutam, §. 781.
§ 923
Cum summa perfectione metaphysica et physica in deo coniungitur summa
perfectio moralis, §. 806, 859, per summam eius rectitudinem, §. 901, quarum
distinctissime
[378]
sibi conscius, §. 866, summa inde voluptate fruens, §. 892,
est beatissimus, §. 787.
§ 924
Deus felix est, §. 923, 787, summe, §. 812, dum 1) omnis ab eo corruptio
moralis et miseria non abest solum, §. 813, sed nec esse quidem in eodem potest,
physice, §. 859, vel moraliter, §. 902, 2) independenter et a se, §. 851, 3)
sine omni mutatione tam ipsorum bonorum, quam intuitus eorundem est felicissimus,
§. 839.
§ 925
Ens alio perfectius est illo SUPERIUS*). Deus est spiritus supremus, §. 889,
796, ENS SUPRAMUNDANUM**), quatenus maiorem perfectionem habet, quam totus
aliquis mundus, isque vel optimus, §. 361, 843. Cumque plura entia perfectissima
extra se posita sint impossibilia, §. 846, deus est ens absolute summum.
*) etwas höheres. **) etwas über die Welt erhabenes.
[379]
CAPUT II.
OPERATIONES DEI.
SECTIO I.
CREATIO MUNDI.
§ 926
Causa efficiens actuat effectum, §. 319, 210. Deus est causa efficiens
huius universi, §. 854. Ergo deus actuavit hoc Universum, aut ab aeterno, i. e.
ita, ut mundus hic non habuerit initium, aut in tempore s. non ab aeterno,
§. 10, in neutro casu pars mundi mundo praeexstitit, §. 371, 394. Ergo in
utroque casu mundus est actuatus ex nihilo, §. 228, et deus est, qui eum actuavit
ex nihilo, §. 854. Actuare quid ex nihilo est CREARE*). Ergo deus est
creator huius universi.
*) erschaffen.
§ 927
CREATIO PER EMANATIONEM*) esset actuatio universi ex dei essentia, eiusmodi
creatione 1) mundus non actuaretur ex nihilo, §. 926. Essentia enim dei
est ens necessarium, §. 109, 816. Quod contra §. 926. 2) aut tota dei essentia,
aut pars eius
[380]
mutari posset in Universum, §. 370, quod contra §. 839.
3) pars dei esset extra deum posita, §. 388, deusque compositus, §. 225, quod
contra §. 838. Pluribus adhuc modis patet, creationem per emanationem esse
impossibilem, §. 7.
*) die Schöpfung durch einen Ausfluss.
§ 928
Omnes monades huius universi sunt entia finita, §. 396, hinc oinnes entia
ab alio, §. 308, nec possunt ullae actuari, nisi ex nihilo, §. 229, 236. Ergo
omnes monades huius universi sunt creatae, §. 926. Ens quod non potest exsistere,
nisi per creationem, est CREATURA*). Ergo omnes huius universi monades
sunt creaturae, et quidem dei, §. 381, 854. Quicquid est in hoc universo
substantiale, dei creatura est, §. 396.
*) ein Geschöpf.
§ 929
Omnis spiritus huius universi, §. 404, omnes animae humanae, §. 744,
741, omnia elementa huius mundi sunt dei creaturae, §. 928, 423, actuatae
singulae creatione simultanea, §. 238, et instantanea, §. 299, 228. Iam
corpora huius mundi sunt aggregata elementorum, §. 155, 420, hinc quicquid in
corporibus est substantiale, quotquot
[381]
habent partes per se subsistentes,
sunt dei creaturae, §. 928.
§ 930
Quod non potest exsistere, nisi ut causatum alterius, nec potest durare,
nisi ut causatum alterius, §. 299. Hinc mundus et omnes eius partes non possunt
durare, nisi ut entia ab alio, §. 928, 375. Ergo creatio independentem in
creaturis durationem actuans est impossibilis, nec obiectum omnipotentiae divinae,
§. 833. Creatio huius universi est possibilis, §. 926, 57. Ergo per creationem
huius universi non actuata est independens in ipso duratio.
§ 931
Quicquid non pertinet ad mundi partiumque ipsius substantialium exsistentiam,
non est creatum, §. 926. Iam vero essentiae creaturarum, hinc et
malum metaphysicum earundem, §. 146, non pertinent ad earundem exsistentiam.
§. 132, 134, hinc nec essentiae, nec mala creaturarum metaphysica, sunt
creata, nisi creatas dici velis omnes creaturae actualis determinationes, contra
notionem §. 926.
§ 932
Non exsistere hoc Universum, non exsistere ullum Universum, est in se
possibile,
[382]
§. 370, 361. Omnia in se possibilia, sunt et deo possibilia, §. 859.
Hinc deus potuit, qua omnipotentiam, non creare Universum, creare aliud, quam
hoc, quo exsistente, hoc non exstitisset, §. 379, 926. Creavit tamen hoc impassibilis,
§. 851, per summam spontaneitatem), §. 895, creatione libera ratione
exsecutionis, §. 897. Ergo liberrime, §. 898.
§ 933
Deus hunc mundum creavit liberrime, §. 932. Ergo eum creare voluit,
§. 893, voluit efficienter, §. 671, hinc et plene, quia infallibilis est, §. 879, adeoque
ex motivis completis consequenter. Ergo deus hunc mundum creare decrevit,
§. 695, et omni quidem significatu efficaciter, §. 675.
§ 934
Deus creationem huius mundi decrevit, §. 933, voluntate proportionalissima.
§. 894. Hinc decrevit huius mundi exsistentiam, pro gradu bonitatis in eadem
cognito, §. 926. Alius mundi exsistentiam non decrevit voluntate proportionalissima,
§. 379. Ergo tantam bonitatem in exsistentia ullius alius mundi deus
non cognovit, quantam in exsistentia huius mundi cognovit, §. 70. Iam cognitio
dei est distinctissima et maxiine infallibilis, §. 879. Ergo praelati
[383]
huius
et electi prae reliquis omnibus mundi exsistentia, §. 697, est, quae mundi esse
potest, optima, §. 187.
§ 935
Posita huius mundi exsistentia, ponitur summa, quae in mundo esse
potest, perfectio, §. 187, 934. In quo mundo ponitur summa, quae in mundo
esse potest, perfectio, est ille perfectissimus, §. 185. Ergo mundus hic est
omnium possibilium perfectissimus.
§ 936
In hoc mundo sunt maximarum plurimae, plurimarum maximae partes,
quae in mundo esse possunt, consensus tantus, quantus in mundo esse potest,
§. 436, 935. Hinc mundus est extensive, protensive et intensive mundorum
maximus, §. 437, realiter quidem finitus, ita tamen, ut multis modis infinitus
dici possit, §. 440, optimus, §. 443, in eodem maximus nexus universalis, §. 441,
ordo, §. 444, et maxima, quae esse potest, harmonia, §. 462.
§ 937
Pone mundum huic mundo perfectione totaliter aequalem, esset extra eundem
ponendus, alias pars huius mundi foret, §. 354, 155. Perfectio huius
mundi non potest
[384]
extra eundem esse, nec perfectio prorsus aequaliter perfecti
posset extra ipsum esse, §. 194. Si ergo talis mundus esset possibilis,
duae perfectiones extra se invicem totaliter aequales essent possibiles, quod
contra §. 272. Ergo mundus perfectissimus est unicus, §. 77.
§ 938
De eo, quod hic mundus sit optimus, possumus certi esse, §. 935, 936.
Ergo haec doctrina non est hypothesis philosophica. Qui denronstrationem eius
a posteriori poscunt, aut intelligunt, per demonstrationem a posteriori, eam,
quae in praemissis suis habet iudicium intuitivum, et habent eam, §. 933, cuius
praemissas ingreditur: hic mundus exsistit, iudicium intuitivum, aut postulant
discrepantiam huius et deterioris mundi experiri, hinc extra hunc mundum poni,
§. 548, mirabilem ecstasin, §. 552.
§ 939
Quicquid deus creavit, creare voluit, §. 932. Iam vero malorum contingentium
et moralium in specie formale prorsus non voluit, §. 914. Ergo nec
idem creare voluit, §. 926. Deus non est creator ullius mali contingentis, hinc
nec ullius mali moralis formaliter spectati.
[385]
§ 940
AUCTOR*) est causa liberae actionis, et tam actio, quam eius causata sunt
effectus auctoris, s. FACTA**). Iam deus mundum creavit liberrime, §. 932.
Ergo deus est creationis et huius mundi auctor. Deus non est auctor, nisi
eorum, quae vult, §. 719, 891. Iam formale nullius mali contingentis, nullius
peccati deus vult, §. 914. Ergo nullius mali contingentis, nullius peccati formaliter
spectati deus auctor est. CAUSA MORALIS STRICTE DICTA***) est auctor
per liberam alterius determinationem, qualis illieiens, minatus, suadens, dissuadens,
extorquens, §. 728. Iam causa moralis stricte dicta auctor est. Ergo
deus nec est causa moralis stricte dicta ullius peccati et mali contingentis formaliter
spectati.
*) Urheber. **) sittliche Thaten. ***) ein sittlicher Urheber.
§ 941
Ad malum morale formaliter spectatum causas impulsivas actuans est
TENTATOR AD MALUM*). Deus si causas impulsivas ad malum morale formaliter
spectatum actuaret, fieret eiusdem causa moralis stricte dicta. Ergo deus numquam
est tentator ad malum, §. 940.
*) ein Versucher zum Bösen.
[386]
SECTIO II.
FINIS CREATIONIS.
§ 942
Agnitio perfectionis maioris in aliquo est HONOR*). Honor maior est
GLORIA**), cf. §. 684. Gloria dei ergo est maior cognitio summarum ipsius perfectionum.
Quo plures, quo magis, ergo quo clarius, quo certius, quo ardentius,
quo verius, quo plures, quo maiores alicuius perfectiones cognoscunt, hoc maior
est gloria, §. 160. Hinc summa dei gloria est clarissima, verissima, certissima.
ardentissima plurimarum maximarum ipsius perfectionum in plurimis cognitio,
§. 161. Gloria dei est bonum, §. 866.
*) Ehre. **) Preis.
§ 943
Per hunc mundum possunt perfectiones dei summae clarius, verius, certius,
ardentius cognosci, §. 333, 375. Ergo hic mundus ad gloriam dei utilis est
eandem ex eo cognoscere valentibus, §. 336. Haec utilitas creatione et ipsius
mundi et omnium in eodem spirituum actuata est, §. 926. Ergo creator universi
utitur eodem ad suam gloriam, quam distinctissime bonam cognoscit, §. 889,
942. actuandam. Ergo deus in creando finem habuit, §. 341.
[387]
§ 944
Deus mundum creavit secundum summam ipsius scientiam nexus finalis,
§. 943, hinc sapientissime, §. 882. Hinc optimos optimi mundi in creando
eodem fines omnes in perfectissima subordinatione et coordinatione, §. 883, remedia
eorum optima, §. 884, certissima. §. 885, fecundissima. §. 886, eosque ex
asse consequentia, §. 887, via brevissima, §. 888, scivit, et actuavit, §. 894.
Denuo patet. deum nullum malum contingens formaliter spectatum creasse,
§. 146, 914.
§ 945
Finis dei non fuit in creando mundo perfectio quaedam ipsi interna. Per
mundum enim ullam earum aut actuari, aut augeri impossibile est, §. 851, deus
autem non vult impossibilia, §. 891, 893. Iam quicquid est, praeter deum, mundus
est, aut pars mundi, §. 846, 354. Ergo finis dei in creando mundo fuit
perfectio creaturarum, §. 928.
§ 946
Finis dei in creando universo fuit perfectio creaturarum tanta, quanta in
mundo optimo possibilis, §. 945, 944. Ergo omnes rerum utilitates creatarum,
§. 336, omnes earundem usus, §. 338, fines dei sunt, §.
[388]
944. Scientia
finium in creaturis divinorum est TELEOLOGIA, tam PHYSICA, corporum, quam
PNEUMATICA, fines spirituum exhibens.
§ 947
Bona spiritus determinatio ex motivis gloriae divinae est ILLUSTRATIO GLORIAE
DIVINAE (cultus dei)*). Gloria dei et illustratio eius sunt RELIGIO. Iam
gloria dei utilis est ad cultum eius, §. 336, 712. Gloria et cultus ad religionem,
§. 336. Ergo fines creationis fuerunt cultus dei et religio, §. 942, 946.
*) Verherrlichung Gottes, Gottesdienst.
§ 948
Prosperitas et beatitudo seu felicitas spirituum utilis est ad gloriam dei,
§. 787, 942, illustrationem eius et religionem, §. 947, 336. Ergo prosperitas et
beatitudo seu felicitas spirituum tanta, quanta in mundo optimo possibilis, finis
fuit creationis, §. 946, 942.
§ 949
Omnes creaturae, sive spectentur ut media, sive ut fines, utiles sunt ad
dei gloriam, haec ad illustrationem gloriae divinae, §. 943, 947, hinc omnes
confines religionis in creatione ipsi subordinantur, §.
[389]
315, 947. Ergo
religio est finis creationis ultimus, §. 343.
SECTIO III.
PROVIDENTIA.
§ 950
Hic mundus durat, §. 299, at nullo momento independenter, §. 930. Ergo
non potest durare, nisi ut causatum extra se positi vel uno momento, §. 307.
Ergo vis extramundana operatur durationem eius in quovis durationis momento,
§. 210. Haec deus est, §. 855, 839. Ergo deus operatur quovis durationis
momento durationem universi. Actuatio durationis est CONSERVATIO*). Ergo
deus est conservator huius universi.
*) die Erhaltung.
§ 951
Conservatio est influxus dei continuus, §. 950, 895, isque realis, §. 212,
quia exsistentia sua nullius finiti effectus esse potest, §. 308. Idem est creatio,
§. 926. Unde conservatio non male dicitur continuata creatio.
§ 952
Quae non creata sunt, non conservantur, §. 950, 926. Ergo nec essentiae
rerum,
[390]
nec malum finitorum metaphysicum, §. 931, nec formale mali contingentis,
nec malum morale formaliter spectatum a deo conservatur, §. 939.
§ 953
Quicquid exsistere non potest, nisi per creationem, non potest durare,
nisi per conservationem, §. 950, 926. Iam omnes huius mundi monades, et
quicquid est in eodem substantiale, dei creatura est. Ergo omnes mundi monades,
et quicquid est in mundo hoc substantiale, conservatur a deo quovis
momento durationis suae, §. 928.
§ 954
Cum causae efficientes, praeter deum, omnes substantiae huius mundi.
§. 319, 846, deo subordinentur, §. 928, est ille causa efficiens simpliciter prima.
reliquae omnes secundae, §. 315, 28. Iam omnes finitarum substantiarum actiones
sunt simul passiones ab aliis substantiis finitis in eas influentibus, §. 451
Ergo deus concurrit, ut causa efficiens, ad omnes substantiarum finitarum actiones
mediate, §. 314, 320. Quoniam vero simul omnes finitarum substantiarum.
passiones ab aliis substantiis finitis sunt ipsarum actiones. §. 463, non tunc solum
ubi agere potissimum concipiuntur, sed et tunc, ubi notantur pati, deus eo,
ipso
[391]
momento, quo mutantur, rationem huius mutationis ipsarum sufficientem,
vim earundem, conservando actuans, §. 953, ad omaes substantiarum
finitarum actiones, ut causa efficiens, concurrit immediate, §. 320, ad exsistentiam
enim substantiae finitae praesentem pertinet eius actio, §. 210, 55.
§ 955
Concursus dei immediatus est eiusdem praesentia, §. 223. Ergo deus
substantiis huius mundi omnibus proxime praesens, §. 954. Quod omnibus et
singulis alicuius partibus substantialibus proxime praesens est, ipsi illi rei INTIME
PRAESENS*) dicitur. Iam omnibus corporum partibus substantialibus in hoc
universo deus proxime praesens est, §. 421. Ergo deus omnibus in hoc universo
corporibus intime praesens est.
*) auf das genaueste gegenwärtig.
§ 956
Deus omni huius mundi monadi proxime. omni corpori praesens est intime.
§. 955, idque quovis momento, et qua omnes creaturarum actiones, §. 954.
Ergo deus est omnipraesentissimus.
§ 957
Ubicumque deus est, ibi totus est. et indivisus,
[392]
§. 842. Ergo et
qua substantiam et essentiam, §. 830. 816. Ergo deus omnibus huius mundi
monadibus et corporibus, qua substantiam et essentiam, praesens est, §. 955.
§ 958
Conservatio virium huius universi quarumcumque, in ipso earundem actu,
est CONCURSUS DEI PHYSICUS, isque, quia et quatenus ad singulas singularum substantiarum
actiones extenditur, GENERALIS*) (universalis) dicitur.
*) die allgemeine Mitwirkung Gottes.
§ 959
Concursus dei omnis est liberrimus, §. 932. Ergo si concurreret ad formale
ullius actionis malae, fieret eiusdem auctor, §. 940. Ergo ad omnes actiones
physice et moraliter malas concurrit, qua materiale, §. 958, non vero, qua formale,
§. 940.
§ 960
CONCURSUS causae moralis stricte dictae est MORALIS*). Deus motiva cultus
sui actuat, §. 947. Ergo ad quasdam actiones in hoc universo concurrit moraliter,
§. 940. Concursus dei moralis ad generalem accedens SPECIALIS**) est.
Ergo deus ad quasdam in hoc universo actiones concurrit specialiter.
*) die sittliche. **) die besondre Mitwirkung.
[393]
§ 961
Deus non est tentator ad malum, §. 941. Ergo ad formale nullarum
actionum moraliter malarum concurrit moraliter, §. 940. Ergo nec specialiter,
§. 960.
§ 962
CONCURSUS DEI supernaturalis ad specialem accedens est SPECIALISSIMUS*),
et in se possibilis, §. 475, et hypothetice, §. 860, et in hoc mundo actualis,
quotiescumque quaedam actio in eodem per specialem dei concursum aeque
bene actuari non potest, §. 498, 935.
*) die besonderste Mitwirkung Gottes.
§ 963
GUBERNATIO*) est actio, qua media successive plura ad ulteriorem aliquem
finem actuantur. Quo ergo meliora, quo optimorum, hinc et via brevissima finem
consequentium, §. 888, plura media, quo meliores, quo ulteriores ad fines actuantur.
hoc est gubernatio perfectior, §. 185. Quos deus in creando fines habuit, habet et
actuat conservando, §. 951, 944. Dum ergo summum eum universi gubernatorem
veneramur, colimus optima, et viis brevissimis procedentium plurima media. ad
optimos fines et tandem ad ultimum huius universi scopum
[394]
ducentia,
momento quovis actuantem. Dum deus gubernando 1) viribus (hinc et actionibus,
§. 331) rei creatae certum limitem constituit, DETERMINARE STRICTIUS**), 2)
finibus suis subordinat aetionem rei creatae ad eosdem ab hac non susceptam,
DIRIGERE STRICTIUS***) dicitur.
*) die Führung. **) Maass und Schranken setzen. ***) lenken in engerer
Bedeutung.
§ 964
Primum peccatum LAPSUS*) dicitur, et potentia labendi LABILITAS**), haec
est vel absoluta, vel hypothetica, §. 15, 16. Oppositum labilitatis hypotheticae
est CONFIRMATIO IN BONO***).
*) der Fall. **) dessen Möglichkeit. ***) Bestätigung im Guten.
§ 965
Absoluta labilitas pertinet ad spiritus finiti essentiam, §. 40, 964, hinc est
in eodem absolute necessario, §. 106, malum metaphysicum, §. 146, quae non
concreata spiritui ulli, §. 931, cuius oppositum nulli creaturae concreari potuit,
§. 833. spiritus labens agit, §. 964, 788. Ergo deus ad lapsus materiale concurrit,
§. 918, ad formale vero nec physice, nec moraliter, §. 909, 911. Ergo
nec fit auctor lapsus formaliter spectati,
[395]
nec causa moralis stricte dicta
§. 940.
§ 966
Lapsus est in se contingens, §. 964, dum est mutatio finiti, §. 361. Ergo
oppositum lapsus est in se possibile, §. 104. Ergo impedimentum lapsus est
in se possibile, §. 221. Ergo deus omnem lapsum impedire potuit, §. 833.
§ 967
IMPEDITIO MORALIS*) est actuatio motivorum ad oppositum alicuius mutationis.
Deus motiva spiritibus ad felicitatem ipsorum actuavit plurima, §. 948.
Felicitas spiritus est oppositum lapsus eius, §. 81, 787. Ergo deus omnem
lapsum impedit moraliter.
*) sittliche Verhinderung.
§ 968
IMPEDITIO, quae non moralis est, PHYSICA dicitur. Lapsus est peccatum,
§. 964, ergo actio moralis, §. 788, ergo libera ratione exsecutionis, §. 719, 722,
hinc physice contingens, §. 709. Ergo praeter libertatem lapsi et motiva illius,
§. 967, multa alia possibilia erant, quibus positis lapsus non secutus esset, qui
secutus est, §. 378, impedhnenta lapsus physica, §. 81,
[396]
221. Ergo deus
lapsum etiam physice impedire potuit, §. 833.
§ 969
Omne peccatum deus impedit moraliter. §. 967, impedire physice potest
per omnipotentiam, §. 968. Non omne tamen physice impedit. Non impeditio
est PERMISSIO*). Ergo est vel physica, §. 968, vel moralis, §. 967.
*) Zulassung.
§ 970
Deus nullum lapsum, §. 967, nullum peccatum, permittit moraliter, §. 969.
Quaedam tamen peccata in hoc mundo permittit physice. Pone et haec physice
impediri, non esset hic mundus, in quo physice impedirentur, sed alius, §. 378,
minus bonus, §. 937. Ergo deus quaedam in hoc mundo peccata physice permittit,
quia mundus, in quo permittuntur physice, est medium religionis optimum,
§. 949, 935.
§ 971
Ius (pro qualitate personae sumptum) SIGNIFICATU LATIORI*) est facultas
moralis; quique ius habet decernendi de aliqua re, quicquid placuerit, PLENUS
eius DOMINUS**) est. Plenum dominium in personas est POTESTAS PLENA***).
*) Recht in weiter Bedeutung. **) völlig Herr davon. ***) völlige Herrschaft.
[397]
§ 972
Deus ius habet ad actiones suas rectissimas, §. 901, 971. In iis est decretum
de mundo et singulis eius creaturis, §. 934. Ergo deus plenus mundi
et omnium in eodem creaturarum dominus est. Ergo in spiritus huius mundi
plenam potestatem habet, §. 971.
§ 973
Qui plenam in spiritum potestatem habet, ius habet ipsum obligandi, quomodocumque
placuerit. Qui ius habet spiritum aliquem obligandi, quomodocumque
placuerit, habet ius illi leges ferendi. Auctor enim obligationis, quam
lex enuntiat, LEGEM FERRE*) dicitur. Ius leges ferendi habens, LEGISLATOR**)
est. Ergo deus omnium spirituum huius mundi legislator est, §. 971, 972.
*) Gesetze geben. **) der Gesetzgeber.
§ 974
Qui solus in plures spiritus summam potentiam et potestatem habet, est
corum MONARCHA, qui plenam, est eorum DESPOTES. Iam deus solus in omnes
spiritus creatos summam potentiam, §. 832, et potestatem, eamque plenam habet,
§. 971. Ergo summa ipsius est et maxima monarchia
[398]
despotica, cuius
omnes spiritus creati sunt subditi, §. 844.
§ 975
PROVIDENTIA DEI*) est actio, qua tantum cuivis rei creatae bonorum largitur,
quantum summa bonitas potest. Ergo conservando, §. 950, concurrendo,
§. 954, gubernando, §. 963, malum moraliter impediendo, §. 967, nec physice
permittendo, nisi quod impedire finibus ipsius detraheret, §. 970, civitatique
suae leges optimas ferendo, §. 973, 974, deus exercet PROVIDENTIAM, §. 903—920,
per causas impulsivas ad beatitatem, VERTICORDIAM**), per fortuita, FORTUNAM
SANCTAM***), per bona cuiusvis naturae insita. ALMAM NATURAM. EPICUREISMUS,
sententia providentiam dei tollens, error est, §. 515.
*) die Vorsehung Gottes. **) deren herzlenkende Kraft. ***) das heilige,
das göttliche in dem, was man Glück nennt.
SECTIO IIII.
DECRETA DIVIXA.
§ 976
Decretum de exsistentia mundi est in deo liberrimum, §. 933, hinc distinctissimam
omnium mundi huius partium omnisque
[399]
boni et mali in iisdem
accuratissimam cognitionem sequens, §. 889, immutabile, §. 839, aeternum, §. 849,
et irresistibile, §. 844, 222. Quod humano modo sic potest concipi: Propositum,
προδεσις: Complexus optimorum extra deum compossibilium exsistat, §. 822, 901.
Praevisio, προγνωσις: Hic mundus optimus est complexus extra deum compossibilium
optimorum, §. 935. Decretum, προορισμός: Hic mundus optimus exsistat.
§ 977
Plures mundi, quam hic, plura finita, quam quae partes huius mundi sunt,
non exsistunt, §. 379, nec deus plura de contingentibus decrevit, quam
decreto de exsistentia huius mundi comprehensa, §. 976. Illud ergo,
qua ad omnes huius universi realitates extenditur, universale, qua est, quod
plura non sunt, vocatur unicum, §. 77.
§ 978
PARTICULARIA DEI DECRETA*) vel sunt partes decreti universalis et unici,
§. 977, vel essent PRIMITIVA**), aut opposita illi aut saltim nori comprehensa
sub universali. Talia non sunt in deo, §. 976.
*) besondre Rathschlüsse Gottes. **) ursprüngliche.
[400]
§ 979
Decreta dei omnia sunt actus voluntatis proportionalissimae obiectis, §. 894,
perfectissime sequentis scientiam gradus perfectionis vel imperfectionis in obiecto
vel appetendo, vel aversando, §. 976. Idem et sic patet: Pone in aliquo
decreto dei praevisam obiecti perfectionem imperfectionemve prorsus non
fuisse motivum: aut eam deus ignoravit, quod contra §. 875, aut ab eadem
abstraxit, quod contra §. 870, aut fuit eiusmodi cognitio distinctissima, sed
mortua, quod contra §. 890.
§ 980
DECRETUM DEI ABSOLUTUM*) si dicitur, cuius motivum nec praevisa
obiecti perfectio, nec imperfectio fuit, HYPOTHETICUM**) contra, quod
praevisam obiecti perfectionem imperfectionemve sequitur; nulla dei de contingentibus
decreta sunt absoluta, omnia hypothetica, §. 979. ABSOLUTISMUS
THEOLOGICUS est sententia decreta dei de contingentibus absoluta ponens, et
error est, §. 515.
*) der unbedingte. **) der bedingte Rathschluss Gottes.
§ 981
Decretum de felicitate alicuius spiritus aeterna PRAEDESTINATIO est strictius
[401]
dicta*), cum LATIUS**) sit decretum de futuro. Decretum de infelicitate
alicuius spiritus aeterna est REPROBATIO***), utrumque hypotheticum, §. 980.
PRAEDESTINATIANISMUS, s. absolutismus in concipienda praedestinatione strictius
dicta, error est, §. 515.
*) die Gnadenwahl. **) die Vorherbestimmung. ***) die Verwerfung.
SECTIO V.
REVELATIO.
§ 982
REVELATIO LATIUS DICTA*), cf. §. 986, 989, est significatio mentis divinae
creaturis a deo facta. Ergo revelatione divina docentur creaturae cognitionem
volitionemque divinam, numquam omnem, §. 862, sed tantam semper, quanta
placuerit providentiae, §. 975.
*) die Offenbarung in weiterer Bedeutung.
§ 983
Deus est auctor naturae universae, §. 940, 466. Quicquid ergo per naturam
suam ex natura universa de dei mente cognoscit creatura, cognoscit per revelationem
divinam, §. 982, quae naturalis est, §. 469. Talis theologia naturalis
est, §. 800.
[402]
§ 984
Omnia finita sunt media cognoscendae mentis diviriae, §. 858, 880, vires
repraesentativae huius universi omnes significant creatorem suum, §. 929, optimum,
sapientissimum, §. 933. Ipsa anima est vis repraesentativa dei sui,
§. 741, 744.
§ 985
Per animam ipsam, per singulas, quibus praesens est, monades, hinc et
per singula corpora, et sensus, animae mens divina revelatur naturaliter, §. 984,
per usus singulorum, fines dei, §. 946, per cognitionem optimi voluntas eius,
§. 894.
§ 986
REVELATIO STRICTIUS DICTA*), cf. §. 982, 989, est supernaturalis revelatio
divina hominibus per orationem facta, concursus ad religionem specialissimus,
et in se possibilis, et hypothetice, et in hoc mundo actualis, quotiescumque
religio per revelationem naturalem solam aeque bene actuari non potest,
§. 962, 949.
*) die Offenbarung in enger Bedeutung.
§ 987
Pone in hoc mundo revelationem naturalem tantum certis individuis, e. g.
hominibus faciendam; pone sub iisdem circumstantiis
[403]
revelationem iisdem
individuis supernaturaliter faciendam mere naturali uberiorem, nobiliorem, clariorem,
veriorem, certiorem, ardentiorem, §. 669, contingere potest revelatio
stricte dicta ordini huius mundi convenientissime, §. 484, et in eodem exsistit,
§. 986.
§ 988
Pone aliquam mentis divinae significationem in hoc mundo ad religionem
admodum bonam, §. 947, sed naturaliter non actuandam, cum tamen possit
actuari supernaturaliter: fiet in hoc mundo revelatio stricte dicta, §. 496, 987.
§ 989
Revelatio stricte dicta naturaliter creaturis incognoscibilium, est REVELATIO
STRICTISSIME DICTA*), cf. §. 982, 986. Quaecumque ergo cognitio mentis divinae
in hoc mundo ad religionem admodum bona certis creaturis est naturaliter incognoscibilis,
actuatur in eodem per revelationem strictissime dictam, §. 988.
*) die Offenbarung in engerer Bedeutung.
§ 990
Si quid pro revelatione dei stricte dicta habetur, neque tamen magis
gloriam dei et religionem promovet, nec uberiorem,
[404]
nec nobiliorem, nec
clariorem, nec veriorem, nec certiorem, nec ardentiorem dei cognitionem suppeditat,
quam naturalis, non est revelatio dei stricte dicta, §. 986, 495.
§ 991
In mente dei nulla est contradictio, §. 822. Ergo quicquid revelationi
naturali vere contradicit, non est revelatio dei stricte dicta, §. 983, 986, nec
strictissime, §. 989.
§ 992
Revelatio dei stricte et strictissime dicta non contradicit naturali, §. 991,
hinc nec rationi obiective sumptae, quatenus a sana ratione humana subiective
sumpta cognoscitur, §. 646, 984.
§ 993
FIDES SACRA OBIECTIVE SUMPTA*) est complexus revelationi stricte dictae
credendorum, uti habita revelationi stricte dictae fides, est sacra SUBIECTIVE
SUMPTA**). Ergo non sola naturaliter prorsus creaturis incognoscibilia pertinent
ad sacram fidem, §. 989, 986.
*) der Inhalt des heiligen Glaubens. **) der heilige Glaube.
§ 994
Fides sacra, obiective sumpta, quatenus
[405]
ab homine per fidem subiective
sumptam creditur, non contradicit rationi obiective sumptae, quatenus a
sana ratione humana subiective sumpta cognoscitur, §. 992, 993.
§ 995
Revelatio stricte dicta significat summe possibilia, §. 986, 822. Iam quae
contra rationem sunt, sunt impossibilia, §. 643. Ergo nec revelatio dei stricte
dicta, nec strictissima, §. 989, nec fides sacra obiective sumpta contra rationem
sunt. Quae vero contra rationem sunt, nec sunt revelatio dei stricte, nec strictissime
dicta, nec fides sacra obiective sumpta.
§ 996
MYSTERIA SACRA*) sunt supra creaturarum rationem posita in fide sacra
obiective sumpta. In omni revelatione strictissime dicta sunt mysteria, §. 989,
644. Ergo non repugnant revelationi stricte dictae, §. 989, nec sunt contra
rationem, §. 643.
*) heilige Geheimnisse.
§ 997
In omni sua revelatione deus est maxime sincerus, §. 919, hinc sapientia
ipsius orationem aptissimum signum significandae mentis clivinae hominibus iudicante,
[406]
eamque supernaturaliter actuatam. est in revelatione stricte dicta
veracissimus, §. 920.
§ 998
In revelatione stricte et strictissime sumpta deus testis est, §. 986, 946,
maxime sincerus et dexterrimus, §. 997, 889, hinc fide dignissimus, cuius revelatio
stricte dicta summam dat fidei certitudinem.
§ 999
NATURALISTA SIGNIFICATU STRICTIORI (cf. §. 493) est negans in hoc mundo
revelationem dei stricte dictam. ATHEUS (theoreticus), negans dei exsistentiam,
errat, §. 811, 854. Naturalismus significatu neutro ponit atheismum necessario,
§. 493.
§ 1000
Naturalista significatu strictiorl, negans revelationem stricte dictam in hoc
mundo exsistere, quia 1) est eventus supernaturalis, §. 986, hinc ipsi videtur
impossibilis, errat, §. 860, 2) fidem sacram putat esse contra rationem, hinc
impossibilem, errat, §. 995, 3) negat providentiam in genus humanum, et errat,
§. 975, sua culpa, §. 982, 986, ignarus dei benignissimi, §. 903,
Cuius semper honos, nomen, laudesque manebunt.
|
|