Praefatio   Praefatio Ed. II   Praefatio Ed. III   Synopsis   I. Prolegomena   II. Tractatio   Index     <<   >>

 
  [XXIX]
 

PRAEFATIO EDITIONIS TERTIAE.

    Habetis itaque, si qui mea putatis aliquid esse, tertiam metaphysicorum, quae scripseram ante decennium, editionem, quam non sine nova correctione passus sum in lucem denuo prodire. Sectionum numerum auxi, plures inscripsi titulos. Quaedam mutavi, non omnino nihil adieci. Neque tamen repetam, quae iam olim praefatus sum, quia poterunt in antecedentibus aequi legere iudices, iniquos, ut nunc certe legant, non possum adigere. Horum expertus sum aliquos in qualibuscumque meis scriptionibus examinandis. Quibus ideo, quia minus aequi fuerant, si non respondeo, sunt alii mihi hoc ipsum meum silentium vitio vertentes. Unum notemus exemplum. Dixeram in prima, quam edidi, dissertatione poema sensitivam orationem perfectam. Vere dictum adhuc puto. Fuit autem, qui scriberet me dixisse poema orationem perfecte sensitivam, et deinde significatum perfecti iam inter philosophorum ipsos pueros notissimum detorqueret in vulgarem illum, quo perfecte pro
 
[XXX]
 
omnino vagis in sermocinationibus aliquando substituitur. Significatum sensitivi ipse expresse fixeram. Longe tamen alium affingit et huic vocabulo bonus vir, quo Germani non numquam crassa vel pingui Minerva turpiuscule, vel etiam obscenius dicta per iocum aiunt oppido sensitiva. Post ternam eiusmodi tam verborum, quam significationum inflexionem malignam frigide iocatur, non in mea, quae noluit intelligere, sed in larvam ab ipso fictam, quam meam non aequus edicit esse sententiam. Ego vero sileo. Neque nunc verbum de lite misella scripsissem, nisi visus essem aliis, qui me non noverunt, negotiorum graviorum causam prae me tulisse, dissimulans forsan armorum, quibus memet ipse defenderem, inopiam. Quamobrem hanc occasionem meam facio, qua publice deum immortalem obtester, ne mihi tantum umquam otii concedat, quod per litigia huius furfuris, quando mihi moventur, terere, dilapidare, perdere liceat, ne umquam eo usque patiatur apud me deprimi veri honoris ideam, ut aliquando mihi videatur huius interesse, qualibuscumque dictis in me vel scriptis ut armatus ipse statim procedam obviam, et bella ducam nullos triumphos habitura. Si quando retundendi sunt impetus licentius peccantes, non deerunt, sicuti nec defuerunt hucusque publica cum gratiarum
 
[XXXI]
 
actione commemorandi, me non rogante, non mandante, consentiente tamen, quod decet bonum virum, pro me, pro vero potius, quod scripsi, scribentes, et officium simul praestantes amico, vel hinc utilius aliquas horas refutando talia transigentes, ac ego mei tantum causa scribere visus transigerem.

    Aliter sentio de dissensionibus, in quibus animus cavillandi non pellucet. Utinam ad has referre possem, quae scripsit in philosophos unus ex iis, qui meis olim acroasibus interfuerunt. Dicam illi non scribo, quia quaedam meorum minus recte probata putavit, quod libertatis est philosophicae. Vehementer id unum displicuit, quod contra suam conscientiam, si meminit, generatim ait philosophos in ipso limine suae scientiae promittere certitudinem plenam et summam, ac ultra quam maius aliquid ac solidius ne cogitari quidem possit. De me certe talia vere dici non posse, testor omnes, qui me vel Halae, vel heic philosophiae disciplinas auspicantem audiverunt. Nam asserta libelli, quem sequi libero sermone soleo, si qua possent huc trahi, non solum non dilato vel extollo pluribus, sicut alia, verum etiam expresse interpretor, quod aiunt, restrictive, saepiusque multis inter philosophandum et in logicis, et postea moneo, summam certitudinem cum completa, completam vere
 
[XXXII]
 
talem cum ea, quae videatur completa sub demonstrationis, quam dicunt, pallio, non confundendas esse, summam hominis omnino non esse, completam non adeo late patere, vel per ipsos matheseos et philosophiae campos, ac iis appareat, qui veram a spuria luce in sideribus primae magnitudinis inter eruditos satis distinguere nesciunt.

    Nunc autem veniam ad id, cuius potissimum causa pertinet ad scriptionem hanc, quam manibus tenemus. Quam citus est rerum humanarum circulus! quam repentina vicissitudo! Nondum annum quadragesimum vivendo attigi, tamen iam expertus sum, philosophiam aliquam, Leibnitio-Wolfianam dico, primum impugnari armis, quae paene sancta credebantur ac inviolabilia, mox iudicabantur a plurimis imbellia. Non ita multo post videbatur ea veluti triumphare. Nunc iisdem eadem argumentis sensim impetitur, quae tamen ideo, quia nova videntur aliquibus, iam denuo quibusdam iudicantur fortissima. Cum interessem lectionibus antiwolfianis canicularibus per postremos annos, in quibus Halae habebantur, vix a risu sibi temperabant plurimi, quando contra principii rationis sufficientis universalitatem et entia simplicia disputabat bonus senex, adeo frivola censebantur, quae
 
[XXXIII]
 
proferebat. Et ecce iam eadem recoquuntur, etiam ab eorum aliquibus, qui philosophiam dictam ambabus quasi manibus, ante paucos annos amplexi sunt. Neque mirabimur, si novimus hominem. Quae per praeconceptam aliquam opinionem primum arripuimus, ad certam disciplinam, velut ad scopulum, bona fortuna delati, licet ea sint verissima, serius tamen aut citius nobis verum gnaviter indagantibus revocanda sunt iterum sub incudem, ubi tandem fiant suspecta, forsan et dubia. Quod si ne tunc quidem satis lente festinemus, argumenta contra primo probatam sententiam se commendant gratia novitatis, ad quam si accesserit spes quaedam ex minus ordinariis inclarescendi, non multo cautiorem, ac primus fuerat, assensum in contrarium rapiunt. Hinc ista perpendenti mihi cotidie nunc gratius illud vitae meae fatum accidit, quo nutritus inter alienos ab hac philosophandi ratione, contra eam moneri quae poterant, paene prius imbibi, quam ipsa eius praecepta. Nam inde factum est, ut non nisi multam et sollicitam post inquisitionem veri quaedam ex eadem, immo bene multa, mea facerem. Quae cum primis in annis, quibus docui, docenda essent in loco, ubi sane tunc nondum licebat ad auctoritatem
 
[XXXIV]
 
tantorum virorum provocare, quales sunt statores philosophiae, quam nominavi, sicut nunc aliqui sibi licitum autumant: eo magis mihi denuo necessarium fuit interna disserendorum argumenta circumspicere, ac ante ponderare, quam eorum publice sententiis accederem. Nunc enim id utilitatis inde capio, ut non nunc demum fluctuare, vel omnino mutare sententiam opus sit, quod veri compulsus viribus facerem lubentissime. Dubitent alii de primo hoc cognoscendi principio, quod tamquam Leibnitianae philosophiae proprium consideratur: dubitent alii de primis fiendi principiis contingentibus, quae eadem constituit, monadibus vel entibus simplicibus. Utraque quondam negavi, de utrisque dubitavi, meditatus sum, agnovi vera utraque. Quae nunc, ut nova, venduntur contra veritatem utriusque, ratiocinia pleraque, dudum mecum ante peregi. Videamus iam de primo. Nec illud ipsum dicitur impugnari, sed eius universalitas, quasi fuisset umquam Epicureus aliquis adeo, ut omnia ratione destitui somniaverit. Quicquid videatur a Leibnitio philosophiae noviter donatum, quicquid impugnatum umquam est, ipsa haec est universalitas. Quam non exsistentibus tantum, sed et possibilibus omnibus, sine exceptione, recte coextendi iudico.
 
[XXXV]
 
Probationem postulas, immo demonstrationem. Quid? si principium rationis inter propositiones indemonstrabiles referrem, de quibus complete certus fias, intellectis modo terminis? Non refutabor tua negatione certitudinis. Quid eniin, si nondum intelligeres terminos, e. g. rationem et rationem sufficientem, positivam et negativam, optimam et minus bonam, legitimam et illegitimam, tibi notam et incognitam confundens ? Vetus dictum est: Dimidium esse maius, quam totum. Solet tamen a multis inter propositiones indemonstrabiles referri, totum esse maius qualibet sua parte. Quid? si dicerem propositionem identicam esse: omne possibile habet rationem? Utinam talia numquam de minus evidentibus asseverarentur! Sed sit propositio demonstrativa. Possem demonstrationem dare ex sequentibus demum in systemate, quales citationibus ultimis, ad §. 20, subinnui. Praestat autem utique demonstratio naturaliter sequentia non praemittens, si dari possit. Autumo talem esse, quam §. 20 primam uberius paullulum exposui. Hanc viros eruditos aliquos duplici via deprehendo vocantes in dubium. Primo putant aliqui, iam in eadem supponi rationem omnis possibilis, de qua tamen adhuc quaeratur. Age, videamus, quid heic sibi velit, quod impu-
 
[XXXVI]
 
tatur mihi, supponi. Mihi sane supponere videor ea tantum, quae iam exsistentia, saltim possibilia iudico. Iam vero perlegamus, quaeso, demonstrationem, an in ea rationem possibilis umquam vel possibilem iudicem ante, quam absoluta est demonstratio apogogica, i. e. ante, quam detexi aliquid sine ratione contradictorium esse. Quod dico, aut nihil, aut aliquid esse, non id, profecto, suppono, ne possibile quidem esse iudicans, quod sub disiunctione expresse enuntio, vel impossibile esse, vel possibile. Ita vero rationem omnis possibilis per totum demonstrationis ambitum consideravi, totaliter indeterminatam, cuius ne determinavi quidem possibilitatem, donec id necessario fieri debere docuit demum demonstrationis conclusio. Dic, amabo, vir optime, putaresne me iam in te supponere eruditionem, si dicerem eruditionem tuam aut nihil, aut aliquid? Alteram viam ingressi sunt, quibus non omnino satisfecit demonstratio, §. 20, labefactantes eandem, quod logici dicunt, per comparationem, dum putant eodem, quo sum usus, modo probari posse, quae vel ipse ego falsa esse concesserim. Horum causa supplebo nunc, quae meris citationibus sufficienter in animum revocari posse iudico per ipsam opusculi lectionem, §. 20 viva
 
[XXXVII]
 
voce soleo dilucidius exponere: Si nihil foret ratio alicuius possibilis, nihil foret, ex quo cognosci posset, cur quoddam possibile sit, §. 14. Ex quo cognosci potest, cur aliquid sit, id ipsum cognosci potest, est cognoscibile et repraesentabile. Ergo si nihil foret ratio alicuius, nihil foret repraesentabile et aliquid, §. 8 q. a. Iam ipse mihi formabo comparandum exemplum, cuius ipse largior esse falsam conclusionem, qua possum fide, referens vim obiectionis: Ponamus: omne possibile habet extensionem. Nego propositionis universalitatem. Tu mecum negas, sed statuis eodem eam modo quasi demonstrari posse, ac rationem omnis possibilis, et inde infers nec rationem omnis possibilis rite demonstratam esse. Similitudinem probationis ita declaras: Omne possibile aut habet extensionem, aut minus, §. 10. Concedo. Si habet extensionem, aliquid est eius extensio, §. 8. Concedo. Si non habet, nihil est eius extensio, §. 7. Concedo. Ergo omnis possibilis extensio aut nihil est, aut aliquid §. 10. Concedo. Si nihil foret extensio alicuius possibilis, foret nihil aliquid. HicMam est Rhodus, hic, ne saltum illegitimum committas, hoc opus, hic labor erit, ut eadem evidentia, qua
 
[XXXVIII]
 
ego, partim in libello citationibus, partim nunc expressis ratiociniis declaravi meae maioris consequentiam, tu tuae probes. Ego nego hanc, et in hoc articulo dissimilitudinem meae demonstrationis a comparatis quibuscumque reor ponendam esse. Si extensionem alicuius possibilis ponam nihil, impossibilem, irrepraesentabilem, id est, si prius ultimae tuae propositionis hypotheticae ponam: tamen nondum video, cur cogar ponere consequens, quod absurdum esse concedo, donec probaveris pari cum certitudine extensionem alicuius possibilis impossibilem, simul tamen esse debere repraesentabilem, ac ego probavi rationem alicuius possibilis, quam nihil dicere principium rationis universale negans per praemissas cogeris, eo ipso, quod ratio dicitur, admitti simul debere cognoscibilem, repraesentabilem, hinc aliquid et possibilem.

    Tangam et breviter, uti locus iubet, obiectiones non meam quidem demonstrationem peculiariter, demonstratam tamen in eadem veritatem impugnantes. Obiicis: Si principium rationis esset universale, 1) primae notae rerum haberent rationem, et esset primo prius. Resp. Ne incurramus in lepidum comici dictum:

   

Rideo hunc. Primum ait se scire, is solus nescit omnia,

    distinguenda semper
 
[XXXIX]
 
est ratio, ratioque nobis speciatim etiam et per singula eundo cognita, Primae, relative scilicet et respective ad cognitionem humanam, eamque claram, notae rerum habent tamen adhuc rationem, licet nobis, qua reliqua sua praedicata, non ita cognitam, ut eam ab aliis satis possimus distinguere. Hinc est primo in cognitione humana clara distinctaque semper prius, non nisi subobscure cognoscendum ab hominibus. Generosarum omnium familiarum capitibus genealogicis primis simt maiores priores. Primum autem ens absolute tale non abstrahit, non reflectit, hinc numquam deducitur ad notas absolute primas, quoniam omnia distinctissime scit ex omnibus.

    2) possemus cum ratione sufficiente rei attributa tribuere, quae non habet. R. Novam vitemus ambiguitatem. Optimum quodvis et legitimum in aliquo genere solet ita sibi nomen generis, ad quod pertinet, in communi loquendi ratione vindicare, ut minus bona, minus legitima tunc eodem generis nomine, velut indigna priventur, licet ipsis vere conveniat definitio generis. Ita nobili loco natus omni virtute destitutus nobilis, miles timidus et fugitivus miles, pater in liberos crudelis pater esse negatur. Hinc
 
[XL]
 
παραδοξον est fieri secundum rationem sufficientem, quod minus recte fit, assuetis optimam et legitimam tantum rationem sufficientem huius nomine, quasi vero titulo, condecorare. Quia oderunt quidam sine causa, an negabis etiam omnium contingentium esse causam? Quaeramus potius, sine vocabulorum tricis: quando falsa rei attributa assigno, an hic meus error, privatio, talis est, ut ex alia ratione sufficiente privativa possit intelligi? Quam quaestionem affirmo, privativaraque rationem sufficientem invenio meum errorem, quo habui pro essentia rei, quae non est. Huius erroris est denuo privativa ratio sufficiens, illusio ingenii essentiam rei veram cum spuria confundentis, et huius tandem, defectus acuminis. Exemplum sit logico logicorum multorum error, quo figurae quartae putarunt attributum esse, ut enascatur, si maior primae figurae assumatur, propter perperam et confuse perspectam aliquam quartae figurae definitionem realem, quod sit inversa prima.

    3) errorum etiam esset ratio sufficiens. R. Est utique in subiecto verum cum falso confundente, licet non sit in obiectis veris. Errorum concatenatorum ratio sufficiens prima in certa errorum serie est πρωτον
 
[XLI]
 
ψευδος, dudum ab orthodoxis agnitum polemicis.

    4) essentiae rerum haberent etiam rationem sufficientem. R. Habent in essentialibus eas constituentibus, uti totum in partibus, et haec iterum essentialia si non habent rationem sui sufficientem internam in eo cuius sunt essentialia, habet tamen eandem extra ens, de quo quaeritur, certe tandem in intellectu summo. Dei vero essentia sunt ideo omnes eius perfectiones internae, quia singulae sibi sunt in ratione reciproca rationum et ratiocinatorum, dum singulae summae possunt ex singulis summis concipi.

    5) usus virium entis spontanei tunc etiam haberet rationem sufficientem, si in malum verteretur. Haec est arx controversiae, quae recentissimam etiam theodiceam male habuit. Age, fingamus libertatem aliquam esse potentiam aliquid quid non numquam decernendi sine ratione sufficiente. Quid lucrabimur? Hoc, inquis, ut peccata non habentia rationem sufficientem in statu antecedente peccatori prorsus non sint necessaria, hinc auctori possint aequius imputari. Ego vero neutrum video. Si necessarium eo modo sit, ut sit imputationis incapax, quicquid rationem sufficientem habet in statu antecedente, peccatorum eadem restabit ficta necessitas ex precario
 
[XLII]
 
sumpta libertatis notione non minus habentium rationem sufficientem in statu antecedente, ac ex nostra, quia eorum ratio sufficiens erit proxima tunc ea potentia, quam descripsimus, iam coexsistens in statu antecedente, quaque semel in aliquid sine ratione sufficiente lata, non potuit non illud aliquid exsistere, non sine ratione sufficiente, sed rationem sufficientem habens in illa potentia, quae aliquid potest sine ratione sufficiente decernere, interim sit tamen usus virium sine ratione sufficiente. Hic saltim, usus virium nisi eventus, quem producit, imputari nobis aequius poterit. Quid? dissentientes amicissimi, aequius? In nobis rationem habebit ratio condemnationis peccatum, aut malus usus virium, cuius tamen nulla fuisse ratio conceditur? Egone puniar, ut auctor, i. e. rationem continens facti vel abusus virium, quae tamen eodem halitu negantur habere rationem? Quid ad me, quae casu puro fiunt? An apud iudicem aequissimum casum merum praestem? Adeste, iureconsulti, quotquot estis, omnes, et decidite, num solutus sit nodus Gordius. Quaeritur de reo criminis perduellionis, satis iuvene, maiorum perduellium filio. Quibusdam non liquet, an in eum poena cadat ordinaria, quia videatur coactus ad hostilitatem publicam, et quodam modo necessitatus. Instat actor, eumque poenam ordinariam optimo iure
 
[XLIII]
 
mereri probat, ex eo, quod haec hostilitas casu mero contigerit. Mihi magis consentanea videtur haec sententia: Usus virium in malum libere latarum habet rationem sufficientem in non usu virium in optimum ferendarum. Nam omnis substantia, omnis spiritus est semper agens aliquid. Hic non usus virium in optimum ferendarum habuit rationem sufficientem in arbitrio et libertate finita ac limitata, quae potuit vigilare moraliter, μετ’ ευλαβειας potuit dormire optimi incuria, sed a primo momento somni moralis, ad cuius oppositum obligabatur, peccans et rea, propter defectum rectitudinis vincibilem.

    Verum non est morandus lector in limine diutius. Brevibus addam, ne desim officio, grati animi testificationes, quas viris celeberrimis clarissimisque debeo, qui partim simul curarunt, ut haec emendatiora prelis exeant, partim per diversas academias hoc, quicquid est opusculi, dignum iudicarunt, cuius filum in doctissimis, quas habent, acroasibus sequerentur. Scribebam Traiecti cis Viadrum, a. d. XII. Sept. MDCCXXXXVIIII.

 
   

<<   Synopsis   >>