|
[3]
CAPUT I.
PRAEDICATA ENTIS INTERNA UNIVERSALIA.
SECTIO I.
POSSIBILE.
§ 7
Nihil negativum, cf. §. 54, irrepraesentabile, impossibile, repugnans, (absurdum,
cf. §. 13,) contradictionem involvens, implicans, contradictorium, est A
et non - A, seu, praedicatorum contradictoriorum nullum est subiectum, seu,
nihil est, et non est. 0 = A + non - A. Haec propositio dicitur principium
contradictionis, et absolute primum.
§ 8
Nonnihil est ALIQUID*): repraesentabile, quicquid non involvit contradictionem,
quicquid non est A et non - A, est POSSIBILE**), §. 7.
*) Etwas. **) Möglich.
§ 9
A et non - A non est aliquid, §. 8, hinc est nihil et contradictorium, §. 7,
s. subiectum implicans nulla habet praedicata, sive, quicquid est et non est,
nihil est. A + non - A = 0.
[4]
§ 10
Omne possibile est aut A, aut non - A, aut neutrum, §. 8, iam neutrum
est nihilum, quia esset utrumque, §. 9. Ergo omne possibile aut est A, aut non -
A, seu, omni subiecto ex omnibus praedicatis contradictoriis alter utrum convenit.
Haec praepositio dicitur principium exclusi tertii, seu medii, inter duo contradictoria.
§ 11
Omne possibile A est A, seu, quicquid est, illud est, seu, omne subiectum
est praedicatum sui. Si negas: quoddam possibile A est non - A, §. 10, hinc
A et non - A, seu nihil, §. 7, quod impossibile, §. 9. Haec propositio dicitur
principium positionis, seu, identitatis.
§ 12
Posito impossibili ORITUR CONTRADICTIO*). Quod non tantum videtur, sed
et est, VERUM**), quod tantum videtur, non est, APPARENS***) dicitur. Hinc orta
contradictio vel vera est, vel apparens.
*) Entsteht ein Widerspruch. **) Wahr. ***) nur scheinend.
§ 13
Posito A et non - A oritur contradictio, §. 9, 12. Posito A et B, quo
posito ponitur non - A, ponitur impossibile, §. 9, hinc
[5]
oritur CONTRADICTIO,
§. 12, prior PATENS*) (directa, immediata et explicita), posterior LATENS**) (indirecta,
cryptica, mediata et implicita) vocatur. In quo vera contradictio patet,
ABSURDUM***) est (absonum).
*) Ein offenbarer. **) Ein versteckter Widerspruch. ***) offenbar falsch.
§ 14
RATIO*), cf. §. 640, (condieio, hypothesis,) est id, ex quo cognoscibile est,
cur aliquid sit. Quod rationem habet, seu, cuius aliquid est ratio, RATIONATUM**)
eius dicitur, et ab eo DEPENDENS***). Praedicatum, quo aliquid vel ratio, vel
rationatum est, vel utrumque, NEXUS****) est.
*) ein Grund. **) seine Folge, das in ihm gegründete. ***) das von
ihm abhangende. ****) der Zusammenhang, die Verkniipfung.
§ 15
Quod spectatur, sed non in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur,
SPECTATUR IN SE*). Quod nec in se quidem spectandum repraesentabile est, est
IMPOSSIBILE IN SE**), (intrinsecus, simpliciter, absolute, per se). Quod in se
spectatum est possibile, est POSSIBILE IN SE***) (intrinsecus, absolute, per se,
simpliciter).
*) wird an und vor sich betrachtet. **) an und vor sich, innerlich,
schlechterdings unmöglich. ***) an und vor sich, innerlich, unbedingt
moglich.
[6]
§ 16
Quod in nexu etiam cum aliquibus, quae extra illud ponuntur, tamen est
possibile, est POSSIBILE HYPOTHETICE*) (respective, relative, extrinsecus, per
aliud, et secundum quid).
*) bedingt, äusserlich möglich.
§ 17
Quod non, nisi in aliquo nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, est
impossibile, est IMPOSSIBILE HYPOTHETICE*) (respective, relative, extrinsecus, per
aliud, et secundum quid).
*) bedingt, äusserlich, in einem gewissen Zusammenhange unmöglich.
§ 18
Nullum absolute impossibile est hypothetice possibile, §. 15, 16. Ergo
nullum hypothetice possibile est absolute impossibile. Omne hypothetice impossibile
et possibile est in se possibile, §. 17, 15. Ergo absolute impossibilia nec
hypothetice possibilia sunt, nec impossibilia. Quoddam absolute possibile est
hypothetice impossibile.
SECTIO II.
CONNEXUM.
§ 19
Possibile in nexu i. e. in quo nexus est, cui nexus convenit, CONNEXUM*)
(rationale)
[7]
est, in nexu impossibile est IRRATIONALE**) (inconnexum, incohaerens).
Hinc irrationalia vel sunt in se, vel hypothetice impossibilia, §. 15, 17.
*) zusammenhängend, verknüpft. **) ungereimt.
§ 20
Omne possibile aut habet rationem, aut minus, §. 10, Si habet rationem,
aliquid est eius ratio, §. 8. Si non habet, nihil est eius ratio, §. 7. Ergo omnis
possibilis ratio aut nihil est, aut aliquid, §. 10. Si nihil foret ratio alicuius
possibilis, foret ex nihilo cognoscibile, cur illud sit, §. 14, hinc ipsum nihilum
repraesentabile et aliquid, §. 8, nihil aliquid, §. 14, 8. Hinc quoddam possibile
impossibile, §. 7, 8, q. a., §. 9. Ergo omnis possibilis aliquid est ratio, s. omne
possibile est rationatum, s. nihil est sine ratione, seu, posito aliquo, ponitur aliquid
eius ratio. Haec propositio dicitur principium rationis, quam colligas etiam
ex §. 265, 279, partim abstrahendo, partim vitando circulum.
§ 21
Ratio singulorum in aliquo est RATIO eius SUFFICIENS*) (completa, totalis),
aliquorum tantum in eodem ratio est ratio eius INSUFFICIENS**) (incompleta,
partialis).
*) der zureichende Grund. **) der unzulängliche.
[8]
§ 22
Nihil est sine ratione suficiente, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius
ratio sufficiens. Singula in omni possibili habent rationem, §. 20, hinc omne
possibile rationem sufficientem, §. 21. Haec propositio dicitur principium rationis
suficientis (convenientiae).
§ 23
Omne possibile est ratio, seu nihil est sine rationato, nihil sine corollario
et auctoramento, nihil omnino sterile, otiosum et infecundum, seu posito aliquo
ponitur aliquid rationatum eius. Nam omne possibile aut habet rationatum,
aut minus, §. 10. Si habet, est aliquid rationatum eius, §. 8, si non habet,
nihil est eius rationatum, §. 7. Ergo omnis possibilis rationatum aut nihil est,
aut aliquid, §. 10. Si nihil esset rationatum possibilis alicuius, posset ex hoc
cognosci, §. 14, hinc esset aliquid, §. 8, adeoque quoddam possibile impossibile,
§. 7, 8, q. a., §. 9. Haec propositio dicatur principium rationati.
§ 24
Omne possibile est ratio et rationatum, §. 20, 23, hinc nexu duplici, §. 14,
connexum et rationale, §. 19, tam a priori quam a posteriori cognoscibile. Haec
propositio
[9]
dicatur principium utrimque connexorum (a parte ante, et a parte post).
§ 25
Ratio A rationis B, est ratio rationati C. Ex ratione του Β cognosci potest,
cur C sit, §. 23, hinc A est ratio του C, §. 14.
§ 26
Rationatum C rationati B, est rationatum rationis A, §. 25, 14.
§ 27
Ratio A alicuius B, a quo dependet C, est huius C RATIO MEDIATA*) (ulterior,
remota), RATIO non mediata est IMMEDIATA**) (proxima).
*) mittelbarer und entfernter. **) unmittelbarer und nächster Grund.
§ 28
RATIO SECUNDUM QUID*) (intermedia,) dicitur, quae habet adhuc ulteriorem,
quae non habet, SIMPLICITER TALIS**) (ultima). RATIONES ET RATIONATA alicuius
vel spectantur, etiam ut rationes et rationata inter se, SUBORDINATA***), vel
minus, COORDINATA****).
*) der Zwischen-Grund. **) der letzte Grund. ***) untereinander.
****) neben einander stehende Gründe und Folgen.
[10]
§ 29
Posito rationato, ponitur eius ratio aliqua, §. 20, 14, et sufficiens, §. 22,
seu a rationato ad rationem, et sufficientem, V. C.
§ 30
Posita ratione, hinc et sufficiente, §. 21, ponitur rationatum, §. 23, seu
a ratione, et sufficiente, ad rationatum V. C.
§ 31
Sublata ratione, et sufficiente, tollitur aliquid rationatum, quia posito hoc,
poneretur et illa, §. 29.
§ 32
Sublato rationato tollitur ratio eius, et sufficiens, quia hac posita, poneretur
et illud, §. 30.
§ 33
A et B connexa tertio C sunt connexa inter se, A est connexum cum C connexo
cum B, est ergo in A, de quo cognosci potest ex B, cur sit, hinc A et B
sunt connexa, §. 19.
SECTIO III.
ENS.
§ 34
Quod aut ponitur esse A, aut ponitur non esse A, DETERMINATUR*). Quod
[11]
vero tantum ponitur esse aut A, aut non A, est INDETERMINATUM**). Seu,
si de subiecto respectu praedicatorum contradictoriorum nil ponitur, nisi alterutrum
ex illis ipsi convenire, subiectum illud respectu horum praedicatorum est
indeterminatum; determinatur autem, si alterutrum in subiecto ponitur. Quod
determinari potest, est DETERMINABILE***). De quo ergo aut poni potest, illud
esse A, aut, illud esse non A, illud est determinabile.
*) bestimmt. **) unbestimmt. ***) bestimmlich.
§ 35
Ratio determinandi est DETERMINANS*). Omnis ergo ratio, sufficiens sufficienter,
insufficiens insufficienter, determinat, §. 34, 21. Hinc posito determinante,
ponitur determinatum, §. 30, et v. v., §. 29. Sublato determinato, tollitur
determinans, §. 32, et v. v., §. 31.
*) das bestimmende.
§ 36
Quae determinando ponuntur in aliquo (notae et praedicata), sunt DETERMINATIONES*),
altera positiva, et affirmativa, §. 34, 10, quae si vere sit, est REALITAS,
altera negativa, §. 34, 10, quae si vere sit, est NEGATIO**). Negatio apparens
[12]
est REALITAS CRYPTICA, realitas apparens est VANITAS***).
*) Bestimmungen. **) Verneinungen. ***) Eitelkeit.
§ 37
DETERMINATIONES possibilis aut sunt in eo repraesentabiles, etiamsi nondum
spectetur in nexu, ABSOLUTAE*), aut tunc demum, quando spectatur in
nexu, §. 10, RESPECTIVAE**) (assumptivae). Determinationes possibilium respectivae
sunt RESPECTUS***) (habitudines, τα προc τι, relationes latius dictae, vel ad
extra, vel ad intra). Respectus possibilium in iisdeni in se spectatis non repraesentabiles
sunt RELATIONES****) (strictius dictae, ad extra). Relationes possibilium
sunt eorundem DETERMINATIONES EXTERNAE*****) (relativae, ad extra,
extrinsecae), reliquae omnes, INTERNAE******).
*) dem möglichen an und vor sich betrachtet schon **) beziehungs-weise
zukommende Bestimmungen. ***) Beziehungen. ****) Verhältnisse.
*****) äussre. ******) innre Bestimmungen.
§ 38
Si in A sunt, quae in B, A et B sunt EADEM*). Non eadem sunt DIVERSA**)
(alia).
*) einerlei. **) verschieden.
[13]
§ 39
DETERMINATIONES possibilis internae, aut sunt internarum reliquarum rationes
in internis simpliciter tales, aut minus, §. 10. Illae sunt PRIMAE (principes),
sive ESSENTIALIA*).
*) die ersten oder wesentlichen Bestimmungen.
§ 40
Complexus essentialium in possibili, seu possibilitas eius interna est
ESSENTIA*) (esse rei, ratio formalis, natura, cf. §. 430, quidditas, forma, formale
totius, ουσία, τινοτις, substantia, cf. §. 191, conceptus entis primus).
*) das Wesen.
§ 41
Deterrainationes possibilis internae, rationata essentiae, sunt AFFECTIONES*).
*) innere folgende Bestimmungen.
§ 42
Determinatio interna, quae non est essentiale, est rationatum essentiae,
§. 39, 40, hinc affectio, §. 41.
§ 43
Posita in possibili essentia ponuntur affectiones, §. 41, 30.
§ 44
Positis in possibili affectionibus ponitur essentia aliqua, §. 41, 29.
[14]
§ 45
Sublata essentia tolluntur aliquae affectiones, §. 41, 31.
§ 46
Sublatis affectionibus tolhtur essentia, §. 41, 32.
§ 47
Omnes determinationes internae possibilis sunt inter se connexae, singulat
cum singulis. Affectiones enim connectuntur singulae cum essentialibus, §. 39.
haec cum essentia, §. 40, 14. Hinc singulae determinationes cum singulis, §. 33.
§ 48
NEXUS (harmonia) UNIVERSALIS*) est, qui est in singulis.
*) ein allgemeiner Zusammenhang.
§ 49
In determinationibus possibilis internis est nexus universalis §. 47, 48.
§ 50
Affectiones habent rationem in essentia, §. 41, hinc aut sufficientem, aut
minus, §. 21, 10. Illae sunt ATTRIBUTA*), hae MODI**) (accidentia praedicabilia,
s. logica, cf. §. 191, adiuncta, praedicata secundaria).
*) Eigenschaften. **) Zufälligkeiten.
[15]
§ 51
ATTRIBUTA rationem sufficientem habent aut in omnibus essentialibus, aut
in aliquibus tantum, §. 50, 10. Illa PROPRIA*) sunt, haec COMMUNIA**).
*) besondre. **) gemeine.
§ 52
Omnis possibilium determinatio aut est essentiale, §. 39, aut attributum,
aut modus, §. 42, aut relatio, §. 37.
§ 53
Omne possibile determinatum est, qua possibilitatem, §. 34, 8, hinc in se
possibile, qua possibilitatem internam, §. 15, quae cum sit essentia, §. 40, omne
possibile habet essentiam, determinatum, qua essentiam. Erge omnimode indeterminatum
nihil est, §. 7.
§ 54
Possibile praeter essentiam, §. 53, aut est determinatum, qua omnes affectiones
etiam in ipso compossibiles, aut minus, §. 34, 10. Illud est ACTUALE*),
hoc NON ENS (nihil, cf. §. 7) PRIVATIVUM (mere possibile)**) vocatur.
*) wirklich. **) das bloss mögliche, ein mögliches Nichts.
§ 55
EXSISTENTIA*) (actus, cf. §. 210, actualitas) est complexus affectionum in
aliquo
[16]
compossibilium, i. e. complementum essentiae sive possibilitatis internae,
quatenus haec tantum, ut complexus determinationum spectatur, §. 40.
*) Wirklichkeit.
§ 56
Omnis determinatio possibilis interna aut pertinet ad essentiam eius, aut
ad exsistentiam, §. 55,42.
§ 57
Omne actuale est interne possibile, §. 54, seu posita exsistentia ponitur interna
possibilitas, §. 55, 40, ab esse ad posse V. C.
§ 58
Nullum interne impossibile est actuale, §. 57, sublata possibilitate interna,
tollitur actualitas, §. 55, 40, seu a non posse ad non esse V. C.
§ 59
Quoddam possibile non est actuale, §. 54, seu posita possibilitate quadam tamen
tolli potest actualitas, seu a quodam posse ad esse N. V. C.
§ 60
Quoddam non actuale est possibile, §. 59, sublata actualitate non omnis
tollitur possibilitas,
[17]
seu a non esse ad omnino non posse N. V. C.
§ 61
Possibile, qua exsistentiam, determinabile est ENS*).
*) ein Ding.
§ 62
NON ENS*) (negativum, cf. §. 54) esset possibile, qua exsistentiam, non
determinabile. §. 61. At hoc impossibile, §. 10, et, si videtur esse ens, est
ENS FICTUM**) (rationis ratiocinantis, cf. §. 647).
*) ein Unding. **) ein erdichtetes Ding.
§ 63
Omne ens est possibile, §. 61, rationem, §. 20, sufficientem habet, §. 22,
et rationatum, §. 23, hinc dupliciter connexum est, §. 24, habet essentiam, §. 53,
et essentialia, §. 40, hinc affectiones, §. 43, in universali nexu, §. 49. Omnes
entis determinationes aut sunt essentialia, aut attributa, aut modi, aut relationes,
§. 52. Posito ente, ponitur essentia eius, hinc essentialia omnia. Sublata
essentia, tollitur ens. Sublato essentiali, tollitur essentia, hinc ens ipsum,
§. 53, 40. Omnis denique determinatio entis interna aut pertinet ad essentiam
eius, aut ad exsistentiam, §. 56.
[18]
§ 64
Per essentiam attributa entis sufficienter determinantur, §. 35, 50, hinc posita
essentia ponuntur attributa, §. 35. Ergo posito ente ponuntur attributa eius,
§. 63, sublato attributo tollitur essentia et ens, §. 35, 63.
§ 65
Modi entis per essentiam non sufficienter determinantur, §. 50, 35, hinc
non determinantur, qua exsistentiam, §. 55. Ens ergo, qua modos actuales, per
essentiam est indeterminatum, §. 34, 54, i. e. modi possunt abesse et adesse salva
rei essentia.
§ 66
Exsistentia non repugnat essentiae, sed est realitas, §. 36, cum ea compossibilis,
§. 50, 55.
§ 67
Cognitio diversitatis est DISTINCTIO*), et ratio distinctionis in distinguendo
DISCRIMEN (differentia, character, character distinctivus latius dictus, cf. §. 350,
nota, nota characteristica)**). Iam omnis determinatio entis est id, ex quo
cognosci potest, ens illud nec indeterminatum, nec alio modo determinatum esse,
§. 36,
[19]
34. Ergo omnis determinatio est discrimen entis, §. 38, 14.
*) Unterscheidung. **) Unterscheid, Merkmal, Kennezeichen, Unterscheidungs-Zeichen.
§ 68
Discrimina entis sunt vel externa seu relativa, vel interna, §. 67, 37, et
haec vel essentialia, quae pertinent ad essentiam, vel accidentalia, quae ad
exsistentiam, §. 56, vel absoluta, vel respectiva, §. 37.
§ 69
Discrimina interna possunt repraesentari in ente in se spectato, §. 68, 37,
hinc quomodocumque cognosci, seu DARI*). Data vel possumus etiam (sine compraesentia)
sine assumpto alio, sine relatione ad aliud, CONCIPERE**) et intelligere,
i. e. distincte cognoscere, vel non possumus. Illa sunt QUALITATES***),
haec QUANTITATES****).
*) angegeben werden. **) begreifen und verstehn. ***) Beschaffenheiten.
****) Grössen.
§ 70
Qua qualitatem eadem sunt SIMILIA ~*), qua quantitatem, AEQUALIA =**),
qua utramque, CONGRUENTIA ***). Qua qualitatem diversa, DISSIMILIA #SZ#****),
qua quantitatem, INAEQUALIA #SZ#*****),
[20]
qua utramque diversa, DISCONGRUENTIA
#SZ#******)
*) ähnlich. **) gleich. ***) gleichartig. ****) unähnlich. *****) ungleich.
******) ungleichartig.
§ 71
Mere similia non sunt congruentia, hinc quantitate differunt, §. 70, hinc
quantitas est discrimen internum mere similium.
SECTIO IIII
UNUM.
§ 72
Determinationes entis SEPARANTUR*), si ex simul positis quaedam tolluntur.
Hinc INSEPARABILES**) sunt, quarum simul positarum nulla potest tolli.
*) werden getrennt. **) unzertrennlich.
§ 73
Posito ente ponitur essentia, §. 63, ergo complexus essentialium, §. 40,
hinc posito ente simul ponuntur essentialia omnia, et ita quidem, ut nullum
possit tolli, §. 63, 40. Ergo essentialia entis sunt per se inseparabilia, §. 72, 15.
UNUM*) est, cuius determinationes sunt inseparabiles, et TRANSCENDENTALITER**)
quidem, cuius
[21]
determinationes sunt per se inseparabiles. Ergo omne ens
est unum transcendentale.
*) Eins. **) wesentlich eins.
§ 74
A unum et B unum e. c. partim eadem, partim diversa sunt MULTA*).
Quicquid cogitemus, aut sunt multa, aut non multa, §. 10. Prior determinatio
est MULTITUDO (pluralitas)**), posterior UNITAS CATEGORICA***).
*) Viele. **) die Vielheit, Mehrheit. ***) die Einheit.
§ 75
Determinationes entis singulae sunt una, §. 73, partim eadem, dum sunt
determinationes eiusdem entis, partim diversa, §. 38, hinc multa, §. 74. Potest
ergo multitudo dari in ente in se spectato, §. 69, et est eius discrimen internum,
§. 37, quod tamen intelligere non possumus, nisi uno alio assumpto, §. 74, 38,
hinc multitudo est quantitas, §. 69.
§ 76
Inseparabilitas determinationum cum sit impossibilitas separationis, §. 72,
est vel absoluta, vel hypothetica, §. 15, 16. Hinc unitas est vel absoluta, vel
hypothetica, §. 73.
[22]
§ 77
Quicquid est, quod multa non sunt, est UNICUM (unum exclusive tale)*).
*) Einzig.
SECTIO V.
ORDO.
§ 78
Si multa iuxta vel post se invicemjpormntur, CONIUNGUNTUR*). Coniunctio
plurium vel est eadem, vel diversa, §. 10, 38. Si prior, est COORDINATIO**), et
eius identitas ORDO***). Ordinis scientia olim erat MUSICA LATIUS DICTA.
*) verbunden werden. **) zusammenordnen. ***) Ordnung.
§ 79
Diversitas in coniunctione plurium est CONFUSIO (inordinatio)*). Coniunctio
inseparabilium est UNITIO**).
*) Unordnung und Verwirrung. **) Vereinigung.
§ 80
Omnis DETERMINATIO habet rationem, §. 20, 36, quaeque ex aliqua determinata
ratione cognosci potest, RATIOSI
[23]
dicitur CONFORMIS (conveniens, consentiens)*).
*) dem Grunde gemäss, übereinstimmig und zukommend.
§ 81
Si posito A tollitur B, A et B OPPOSITA sunt*).
*) entgegen gesetzt, mit einander streiend.
§ 82
Determinatio opposita illi, quae rationi conformis est, est rationi contraria
(difformis, disconveniens) seu DEFECTUS*).
*) Mangel.
§ 83
Propositis enuntians determinationem rationi conformem est NORMA (regula*),
lex), immo LATIUS, repraesentatio determinationis rationi conformis.
*) Richtschnur, Gesetz.
§ 84
Ubicumque determinationes, ibi leges, §. 83, 80.
§ 85
Respectus entis ex coniunctione eius cm aliis determinatus est POSITUS*).
Ubi ergo positus, ibi leges, §. 84, 37.
*) Stelle.
[24]
§ 86
Coniunctione determinatur positus, hinc sunt in coniunctione leges, §. 85,
in eadem eaedem, §. 38. Ergo in ordine coniunguntur plura eidem rationi conformiter,
§. 83, 78. Quod est in A et B, ipsus COMMUNE*) est. Quod est in A,
non in B, est, respectu B, τω A PROPRIUM**), ergo in ordine sunt regulae
communes.
*) Gemein. **) Eigen.
§ 87
In coniunctione diversa diversae sunt leges, §. 86, 38. Ergo in confusione
non sunt leges communes, §. 79, 86.
§ 88
Ordinis si regula fuerit unica, SIMPLEX*), si plures, ORDO COMPOSITUS**)
vocatur.
*) Eine einfache**) zusammengesetzte Ordnung.
SECTIO VI
VERUM.
§ 89
VERITAS METAPHYSICA*) (realis, obiectiva, materialis) est ordo plurium in
uno, VERITAS in essentialibus et attributis
[25]
entis, TRANSCENDENTALIS**).
*) die metaphysische Wahrheit. **) die nothwendige metaphysische
Wahrheit.
§ 90
Cum omnis entis determinationes coniungantur, essentiales secundum principium
contradictionis, §. 40, 7, et accidentales, attributa secundum principium
contradictionis, §. 64, 7, et rationis, §. 20, et sufficientis, §. 22, 50, modi secundum
principium contradictionis, §. 65, 7, et rationis, §. 42,20, essentialia et
affectiones secundum principium rationati, §. 23, 41, hinc regulas communes,
§. 83, 86, omne ens est verum transcendentaliter, §. 89.
§ 91
Confusio veritati transcendentali opposita esset SOMNIUM OBIECTIVE SUMPTUM*)
(cf. §. 593). Somniorum aggregatum esset MUNDUS FABULOSUS**) (cf. §. 354).
*) ein Traum, das geträumte. **) das Land der Wünsche.
§ 92
PRINGIPIA (cf. §. 307, 311) CATHOLICA*) (universalia) sunt singulis entibus
communia. Metaphysice vera determi-
[26]
nantur principiis catholicis,
§. 7, 20, 22, 23, convenienter, §. 90, 80, et, quae determinantur his principiis conformiter,
sunt methaphysice vera, §. 89. Hinc VERITAS METHAPHYSICA potest definiri
per convenientiam entis cum principiis catholicis.
*) allgemeine Grund-Sätze.
§ 93
CERTITUDO OBIECTIVA*) (cf. §. 531) est apperceptibilitas veritatis in ente.
Iam omnis entis veritas est clare cognoscibilis, §. 90, 8. Ergo omne ens est
obiective certum.
*) Gewissheit der Dinge.
SECTIO VII.
PERFECTUM.
§ 94
Si plura simul sumpta unius rationem sufficientem constituunt, CONSENTIUNT*).
Consensus ipse est PERFECTIO**), et unum, in quod consentitur, RATIO
PERFECTIONIS DETERMINANS (focus perfectionis)***).
*) übereinstimmen. **) Vollkommenheit. ***) Grund oder Brennpunkt
der Vollkommenheit.
[27]
§ 95
In perfectione plura eidem rationi conformiter determinantur, §. 94, 80, ergo
est in perfectione ordo, §. 78, et communes perfectionis regulae, §. 86.
§ 96
Ratio perfectionis determinans si fuerit unica, SIMPLEX*), si plures, COMPOSITA
tunc est PERFECTIO**), §. 88, 95.
*) eine einfache. **) eine zusammengesetzte.
§ 97
REGULAE oppositae COLLIDI*) dicuntur, et defectus ex regulis perfectionis
collidentibus EXCEPTIO**), prout normae vel vera vel apparente tantum oppositione
colliduntur, §. 81, vel vera, vel apparens, §. 12.
*) mit einander streitende Richtschnuren. **) Ausnahme.
§ 98
Consensus essentialium est PERFECTIO (essentialis) TRANSCENDENTALIS*),
affectionum ACCIDENTALIS**), utraque INTERNA***). Consensus relationum est
PERFECTIO EXTERNA****).
*) wesentliche. **) innre ausserwesentliche. ***) innre. ****) äussre.
[28]
§ 99
Essentialia omnis entis consentiunt ad essentiam eius, §. 63, 40, et attributa,
§. 50,94. Ergo omne ens est perfectum transcendentaliter.
§ 100
Bonum*) est, quo posito ponitur perfectio. Ergo omne ens est bonum
transcendentaliter, §. 99.
*) gut.
CAPUT II.
PRAEDICATA ENTIS INTERNA DISIUNCTIVA.
SECTIO I.
NECESSARIUM ET CONTINGENS.
§ 101
NECESSARIUM*) est, cuius oppositum est impossibile, non necessarium est
CONTINGENS**).
*) nothwendig. **) zufällig.
§ 102
Cuius oppositum in se impossibile est, est illud NECESSARIUM IN SE*) (metaphysice,
[29]
intrinsecus, absolute, geometrice, logice). Cuius oppositum est
extrinsecus tantum impossibile, est NECESSARIUM HYPOTHETICE**) (secundum quid).
Entis determinatio, qua necessarium est, est eius NECESSITAS***). Ergo necessitas
est vel ABSOLUTA****) (consequentis), vel HYPOTHETICA*****) (consequentiae),
illa, qua aliquid est in et per se, haec, qua aliquid est hypothetice tantum necessarium.
*) an sich, schlechterdings, unbedingt, nothwendig. **) bedingt nothwendig.
***) Nothwendigkeit. ****) die schlechterdings so genannte (unbedingte).
*****) die bedingte.
§ 103
Possibilitas oppositum involvit, §. 81, 7, hinc possibilitas entis est determinatio
eius necessaria, §. 101, intrinseca intrinsecus, extrinseca extrinsecus, §. 102.
§ 104
Cuius oppositum absolute possibile est, est CONTINGENS IN SE*) (per se, intrinsecus),
cuius oppositum est etiam hypothetice possibile, est et EXTRINSECUS
CONTINGENS**) (hypothetice). Entis determinatio, qua contingens est, est eius
CONTINGENTIA***). Ergo contingentia est vel ABSOLUTA****), qua aliquid est
saltim
[30]
in et per se, vel HYPOTHETICA*****), qua aliquid est hypothetice
contingens.
*) an sich, schlechterdings (unbedingt). **) auch bedingt und äusserlich
zufällig. ***) Zufälligkeit. ****) die unbedingte, schlechterdings so genannte.
*****) die bedingte.
§ 105
Nullum absolute necessarium est ullo modo contingens, §. 102, 104. Ergo
quicquid ullo modo contingens est, non est absolute necessarium. Omne hypothetice
necessarium est in et per se contingens, §. 18. Ergo quoddam in et per se
contingens est hypothetice necessarium. Omne hypothetice contingens est et in
se, §. 104.
§ 106
Essentiae rerum sunt in iis absolute necessariae, §. 40, 103.
§ 107
Sublatis essentialibus et attributis tollitur essentia, §. 63, 64, hinc ponitur
impossibilitas entis interna, §. 81, 40. Sunt ergo tam essentialia, quam attributa
absolute necessariae entis determinationes, §. 103.
§ 108
Modorum oppositum est in ente absolute possibile, §. 65, 81, hinc modi
sunt determinationes
[31]
entis in se contingentes, §. 104. Ergo non absolute
necessariae, §. 105. Absolute necessariarum in ente determinationum oppositum
est in eodem absolute impossibile, §. 102. Ergo ipsae sunt in ente absolute
possibiles, §. 81, hinc in eodem in se spectato repraesentabiles, §. 15. Relationes
autem non sunt in ente in se spectato repraesentabiles, §. 37. Ergo
nullae relationes entis sunt absolute necessariae, omnes contingentes, §. 101.
§ 109
Cum exsistentiae oppositum in aliquo sit possibile, §. 54, 55, exsistentia
aut erit absolute necessaria, aut in se contingens, §. 102, 10. Ens, cuius exsistentia
est absolute necessaria, est ENS NECESSARIUM*), cuius exsistentia est
intrinsecus contingens, est ENS CONTINGENS**)
*) das nothwendige Ding. **) ein zufälliges Ding.
§ 110
Omnes entis necessarii determinationes internae sunt absolute necessariae.
Pertinent enim aut ad essentiam, aut ad exsistentiam, §. 56. Tam haec, quam
illa est in ente necessario absolute necessaria, §. 109, 106.
§ 111
In ente necessario non sunt modi, §. 110,
[32]
108. Ergo cui modi insunt,
est ens contingens, §. 109.
§ 112
Omne ens contingens habet modos. Pone enim alicui enti contingenti
nullos modos inesse, omnes affectiones eius sunt absolute necessariae, §. 52,
107, hinc et exsistentia eius absolute necessaria est, §. 55, q. a., §. 109.
§ 113
Determinationes unius sunt inseparabiles, §. 73, hinc cuiuslibet oppositum
impossibile, §. 72, 81, sunt ergo determinationes unius necessariae, §. 101, et
absolute quidem absolute unius, hypothetice hypothetice unius, §. 102, 76.
Unita sunt necessario coniuncta, §. 79, vel in se, vel hypothetice, §. 102.
§ 114
Necessaria sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia.
Nam sunt aut A, aut non - A. Tertius modus, tertia ratio determinabilitatis impossibilis
est, §. 10. Iam pone necessarium esse determinabile per A; non - A est huius
determinationis oppositum, §. 81, hinc impossibile, §. 101. Non sunt ergo
plures determinabilitatis modi ac rationes, praeter A unicum, §. 77. Unico tantum
modo ac ratione determinabilia sint A, oppositum eorum esset
[33]
non - A,
§. 81, sed hoc impossibile est, §. 77. Sint non - A, oppositum eorum esset A,
§. 81, sed hoc impossibile est, §. 77. Tertium non datur, §. 10. Ergo unico
tantum modo ac ratione determinabilium oppositum est impossibile,
adeoque ipsa necessaria sunt, §. 102. Contingentia non sunt necessaria, hinc
nec sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia, nec pluribus ac duobus,
§. 10. Sunt ergo duplici modo determinabilia. Duplici modo ac ratione determinabilia
non sunt necessaria, hinc contingentia, §. 102. Possunt itaque definiri
1) NECESSARIUM, per unico tantum, 2) CONTINGENS, per duplici modo determinabile,
3) NECESSITAS per unicitatem, 4) CONTINGENTIA per duplicitatem determinabilitatis.
§ 115
Unum hypothetice tale habet determinationes in se separabiles, §. 76, 18,
hinc unitas eius est intrinsecus contingens, §. 104.
§ 116
Unitas transcendentalis est absolute necessaria, §. 73, 102, hinc nullum
eius est oppositum, §. 102, 15.
§ 117
Ordinis opposita cum sint confusio, §. 79, 78, et non facta coniunctio.
§. 78, 81,
[34]
ordo absolute necessarius est in per se necessario coniunctis et
quidem eodem modo, §. 102. Ubicumque ergo non est absolute necessaria tam
coniunctio, quam coniunctionis identitas, ibi est ordo in se contingens, §. 104.
§ 118
Veritas transcendentalis est ordo in essentialibus et attributis, §. 89, hinc
necessario per se coniunctis, §. 78, 107, et quidem eodem modo, §. 7, 22, hinc
veritas transcendentalis est absolute necessaria, §. 117, et nullum habet oppositum,
§. 102, 15.
§ 119
Ordo plurium in uno, quorum non coniunctio aut confusio est interne
possibilis in ente, est veritas in se contingens, §. 117, 89.
§ 120
Somnium obiective sumptum et mundus fabulosus sunt nonentia, §. 118,
91, et si videantur entia, sunt entia ficta, §. 62.
§ 121
Perfectionis oppositum est IMPERFECTIO*), et quidem 1) non consensus
simplex, si in pluribus simul sumptis quaedam non sunt rationes unius: haec
est IMPERFECTIO PRIVATIVE DICTA, 2) dissensus,
[35]
si in pluribus simul sumptis
quaedam consentiunt ad unum, quaedam ad oppositum eius: haec est IMPERFECTIO
CONTRARIE DICTA, §. 81, 94.
*) Unvollkommenheit.
§ 122
Perfectio eorum, quorum non consensus, hinc et dissensus est in se impossibilis,
est absolute necessaria, §. 121, 102. At perfectio in iis, quae non
consentire aut etiam dissentire est in se possibile, est in se contingens, §. 104,121.
§ 123
Perfectio transcendentalis est absolute necessaria, §. 122, 94, hinc nullam
habet oppositam imperfectionem, §. 121, 102.
SECTIO II.
MUTABILE ET IMMUTABILE.
§ 124
SUCCEDUNT*) sibi (successiva sibi sunt), quorum unum post aliud exsistit.
Determinatio entium, qua sibi successiva sunt, est eorum SUCCESSIO**).
*) Folgen aufeinander. **) die Folge.
[36]
§ 125
Cuius determinationes sibi succedunt, MUTATUR*): hinc MUTABILE**) (variabile)
est, cuius determinationes sibi possunt succedere; cuius determinationes
sibi non possunt succedere, est IMMUTABILE***) (fixum, invariabile, constans).
Ipsa autem determinationum in ente successio, est eius, et simul determinationum
eius, MUTATIO****).
*) wird verändert. **) veränderlich. ***) unveränderlich. ****) Veränderung.
§ 126
MUTATIO entis vel est INTERNA*) internorum, vel EXTERNA**) seu relativa
relationum, §. 125, 37.
*) eine innre. *) äussre Veränderung.
§ 127
MUTABILITAS*) entis, s. possibilitas mutationum in eodem, vel est absoluta,
§. 125, 15, vel hypothetica, §. 125, 16. IMMUTABILITAS**) entis, s. im possibilitas
mutationum in eodem, vel est absoluta, §. 125, 15, vel hypothetica, §. 125, 17.
*) Veränderlichkeit. **) Unveränderlichkeit.
§ 128
Nullum per se immutabile est hypothetice mutabile. Ergo nullum hypothetice
[37]
mutabile est absolute immutabile. Omne hypothetice immutabile est
in se mutabile. Omne hypothetice mutabile est in se mutabile. Ergo absolute
immutabilia nec sunt hypothetice mutabilia, nec immutabilia. Quoddam absolute
mutabile est hypothetice immutabile, §. 127, 18.
§ 129
Mutabilium determinationes sibi possunt succedere, §. 125, hinc mutabilia
sunt pluribus modis determinabilia, §. 74, 34. Necessaria non sunt pluribus
modis determinabilia, §. 114. Ergo necessaria sunt immutabilia, §. 125.
§ 130
Absolute necessaria sunt absolute immutabilia, hypothetice necessaria sunt
hypothetice immutabilia, §. 129, 127.
§ 131
Nullum mutabile est necessarium, §. 129, hinc omne mutabile est contingens,
§. 101, et in se quidem mutabile est in se contingens, hypothetice mutabile
est hypothetice contingens, §. 104, 127.
§ 132
Essentiae rerum, §. 106, essentialia et attributa, §. 107, exsistentia entis
necessarii,
[38]
§. 109, omnes eius determinationes internae, §. 110, unitas, §. 116,
veritas. §. 118, et perfectio, transcendentales, §. 123, sunt absolute et interne
immutabiles, §. 130, 126.
§ 133
Modi entis sibi in eo in se spectato possunt succedere, §. 124, 65, hinc
et ipsi, et ens, cui insunt, sunt absolute mutabilia, §. 125, 127. Iam omne ens
contingens habet modos, §. 112. Ergo omne ens contingens est absolute et interne
mutabile, §. 126. Relationes entis sunt intrinsecus contingentes, §. 108.
Ergo possunt sibi in eo in se spectato succedere, §. 124, 104. Hinc sunt in
omni ente absolute mutabiles, §. 127. Omne ens, qua omnes suas relationes,
est mutabile, §. 125.
§ 134
Essentia non est mutabilis, §. 132, hinc omne ens contingens mutabile
est, qua exsistentiam, §. 133, 56. Hinc exsistentia entis contingentis est mutabilis,
§. 125, nec est adeo essentiale, nec attributum, §. 132, interna tamen
determinatio, §. 55, ergo modus, §. 52. Cuius exsistentia modus est, eius exsistentia
est absolute mutabilis, §. 133, hinc et intrinsecus contingens, §. 131.
Ergo cuius exsistentia modus est, est ens contingens, §. 109. Potest hinc ENS
CONTINGENS definiri per ens, cuius exsistentia modus est.
[39]
SECTIO III.
REALE ET NEGATIVUM.
§ 135
Negatione posita realitas tollitur. §. 36, 10. Hinc negationes et realitates
sunt sibi invicem oppositae, §. 81. Tam realitates ipsae, quam
entia, quibus insunt, ENTIA REALIA*) seu positiva dicuntur. Negationes autem
ENTIA NEGATIVA**).
*) etwas bejahendes. **) etwas verneinendes.. . . .
§ 136
Ens mere negativum esset, cui nulla inesset realitas, hinc nec possibilitas,
§. 8, nec rationalitas, §. 19, nec actualitas, §. 55, nec unitas, §. 73, nec veritas,
§. 89, nec perfectio, §. 94, realitates, §. 36. Ergo ens mere negativum est non
ens, et, si videtur ens, est ens fictum, §. 62. Cum ergo omni enti quaedam insit
realitas, omne ens est reale, §. 135.
§ 137
Omne ens cum sit reale, §. 136, aut nulla ipsi inerit negatio, aut quaedam
cum realitatibus eius una inerit, §. 10, et haec quidem aut absolute necessaria,
aut in se contingens, §. 102, 104. Prior est NEGATIO STRICTE DICTA*) (ens negativum
[40]
stricte dictum). Posterior est PRIVATIO**) seu ens privativum. Essentialia
et attributa negativa sunt negationes stricte dictae, §. 106, 107, modi negativi
sunt privationes, §. 108.
*) eine Verneinung in engerer Bedeutung. **) eine Beraubung.
§ 138
Nullae privationes sunt in ente absolute ntcessariae, §. 137, 105, hinc
internae non sunt essentialia, nec attributa, §. 107. Ergo modi, §. 52. Ens
itaque necessarium non habet privationes internas, §. 111, et cui insunt, est
ens contingens, §. 111.
§ 139
Ens negativum, qua tale, non est positivum, §. 135, at, si consentiret, qua
negatio, ad unam realitatem, esset realitas, §. 94, 36, hinc ens negativum, qua
tale, non consentit in ente reali, cui inest, §. 137, ad unam realitatem.
§ 140
Realitates, qua tales, non consentiunt, nisi ad realitates. Rationatum
enim merarum realitatum esse est realitas, §. 36, 14.
§ 141
Omne ens est perfectum, §. 99, et reale, §. 137, hinc eius perfectio, qua
talis, est consensus realitatum ad unam, §. 94, 140.
[41]
§ 142
Positis in ente negationibus ponitur non consensus, §. 141, 139, hinc imperfectio,
§ 121, hinc positis in ente negationibus stricte dictis, ponitur imperfectio
absolute necessaria, §. 137.
§ 143
Imperfectio entis absolute necessaria, aut est attributum eius, aut essentiale,
§. 107, 108, at, quia in realitatibus non est ratio sufficiens negationum,
§. 139, non est in entis attributis imperfectio, in cuius non sit etiam essentialibus,
§. 50, nec est in essentialibus entis imperfectio, in cuius non esset
etiam affectionibus, §. 23.
§ 144
Positis in ente privationibus ponitur imperfectio, §. 142, at in se contingens,
§. 138.
§ 145
Non est perfectio essentialis sine accidentali, §. 98, 140-, nee accidentalis
sine essentiali, §. 98, non est imperfectio essentialis sine accidentali, nee accidentalis
sine essentiali, §. 143, 98, nec sunt perfectio et imperfectio essentialis
opposita, §. 81, 142.
§ 146
Quo posito ponitur imperfectio, MALUM*) est, hinc negationes sunt malum,
§. 142,
[42]
eaeque vel stricte dictae, MALUM METAPHYSICUM**), quo posito ponitur
imperfectio absolute necessaria, §. 142, vel privationes, MALUM CONTINGENS ***)
(physicum late dictum, cf. §. 788), quo posito ponitur imperfectio in se contingens,
§. 144.
*) Das Übel, Böse. **) das schlechterdings notwendige. ***) das zufällige.
§ 147
Positis entis realitatibus ponitur eius perfectio, §. 141, hinc realitates sunt
bona, §. 100, et absolute quidem necessariae, BONUM METAPHYSICUM*), in se contingentes,
BONUM CONTINGENS**) (physicum late dictum, cf. §.787).
*) das schlechterdings nothwendige. **) das zufällige Gute.
SECTIO IIII.
SINGULARE ET UNIVERSALE.
§ 148
Complexus omnium determinationum in ente compossibilium est OMNIMODA
eius DETERMINATIO*). Hinc ens aut est omnimode determinatum, aut minus,
§. 10. Illud est SINGULARE**) (individuum), hoc UNIVERSALE***). Utrumque
respectu omnium minus determinatorum, quae in se
[43]
continet, INFERIUS****)
dicitur, illa respectu huius, SCPERIORA *****).
*) durchgängige, völlige, vollständige Bestimmung. **) einzeln. ***) allgemeine.
****) das untere, niedrigere, tiefere, bestimmtere. *****) die
obern, höheren, allgemeinem, unbestimmtem.
§ 149
ENS universale spectatum in suo inferiori, et singulare spectatum, qua
alia etiam sua praedicata, praeter certum universale, SPECTATUR IN CONCRETO *) et
tunc CONCRETUM**) dicitur. ENS universale quod attenditur quidem, non tamen
in inferiori suo, et singulare, in quo tamen certum tantum eius superius attenditur,
SPECTATUR IN ABSTRACTO***), et tunc ABSTRACTUM****) dicitur. Universale
in concreto est UNIVERSALE PHYSICUM*****) (in multis, in re), universale in abstracto
est LOGICUM ******) (post multa, post rem).
*) in mehrerer Bestimmung betrachtet. **) unabgesondert. ***) nur in
gewisser Bestimmung betrachtet. ****) abgesondert. *****) das allgemeine
im bestimmtem. ******) das allgemeine im denkenden.
§ 150
Universale in solis individuis in concreto repraesentabile, seu, quod sola
individua sub se continet, est SPECIES*), quod
[44]
etiam in universalibus in
concreto repraesentabile est, seu, quod universalia etiam sub se continet, est
GENUS**), et horum INFIMUM***) quod in nullo genere est, s. quod nullum genus
sub se continet, SUMMUM****) in quo nullum genus s. quod sub nullo genere
continetur, SUBALTERNA *****) denique vocantur, quae non sunt summa.
*) Art, Gattung. **) Geschlecht. ***) das Unterste. ****) das Oberste.
*****) untergeordnete, oder Untergeschlechte.
§ 151
Determinationes inferioris entis, indeterminatae in eius superiore sunt
illius DIFFERENTIA*). Hinc DIFFERENTIA GENERICA**) est complexus determinationum
in genere determinatarum, indeterminatarum in eius superiori. DIFFERENTIA
SPECIFICA***) est complexus determinationum speciei indeterminatarum
in genere eius infimo. DIFFERENTIA NUMERICA****) (haecceitas, principium individuationis)
est complexus determinationum individui indetermmatarum in
specie, §. 148.
*) die genauere Bestimmung. **) eines Geschlechtes. ***) einer Art
****) eines jeden einzeln.
§ 152
Singularia sunt interne prorsus determinata, §. 148, hinc actualia, §. 54.
[45]
§ 153
Cum in inferiori sit superius, §. 149, 148, est in individuo species, genus
infimum, subalterna, summum, in specie genera, in genere infimo et subalterno
superiora, in inferioribus omnibus summum, §. 150.
§ 154
Determinationes generis summi sunt in inferioribus eius, §. 148, i. e. generibus
subalternis, infimo, speciebus et individuis; determinationes generis
subalterni sunt in inferioribus eius generibus, speciebus, et individuis; determinationes
generis infimi sunt in speciebus et individuis; determinationes
speciei sunt in individuis, §. 153, 35, i. e. determinationes superioris sunt in eius
inferiori, seu positivae fuerint seu negativae, §. 36. Haec propositio dicitur dictum
de O. et N.
SECTIO V.
TOTALE ET PARTIALE.
§ 155
Unum prorsus idem cum multis simul sumptis est TOTUM*), et multa simul
sumpta prorsus eadem cum toto sunt PAKTES**) eius. Quae cum data parte
simul sumenda sunt, ut sit prorsus eadem cum toto,
[46]
sunt eius compartes,
seu COMPLEMENTA AD TOTUM***) (supplementa).
*) das Ganze. **) Theile. ***) Ergänzungen.
§ 156
Quaelibet pars simul sumpta cum suis complementis ad totum est PARS
ACTUALIS*), cum aliis simul sumpta est PARS POTENTIALIS**).
*) ein wirklicher. **) ein möglicher Theil.
§ 157
Totum est prorsus idem cum suis partibus actualibus, §. 155, 156, hinc et
aequale, et simile et congruens, §. 70.
§ 158
Ens, cuius essentia est pars alterius, est ENS INCOMPLETUM*), cuius essentia
non est pars alterius, est ENS COMPLETUM**).
*) ein unvollständiges. **) ein vollständiges Ding.
§ 159
Multitudo partium est MAGNITUDO*) (absoluta, cf. §. 161) seu quantitas,
§. 75, continua. Multitudo totorum est NUMERUS**) (absolutus, cf. 161) seu quantitas,
§. 75, discreta. Si tota, quorum est numerus, herum spectentur, ut partes,
NUMERUS est
[47]
FRACTUS***) (fractio, minutia), sin minus, NUMERUS est INTEGER****).
*) die Grösse des Ganzen. **) eine Zahl. ***) ein Bruch. ****) eine
ganze Zahl.
§ 160
Cuius pars toti aequalis est, MAIUS > est*), totum parti aequale MINUS <
est**).
*) das grössere. **) das kleinere.
§ 161
MINIMUM*) est solo nihilo maius, seu, quo minus impossibile est, MAXIMUM**)
est, solo nihilo minus, seu, quo maius impossibile est. Multitudo maior
est MULTITUDO COMPARATIVA***), cf. §. 74, minor, PAUCITAS****). Magnitudo
maior est MAGNITUDO COMPARATIVA*****), cf. §. 159, minor, PARVITAS******). NUMERUS
maior est COMPARATIVUS, cf. §. 159, minor, RARITAS°°).
*) das kleinste. **) das grösseste. ***) eine Menge. ****) Wenigkeit.
*****) eine Grösse des Ganzen und Zahl, auch in der Vergleichung.
******) Kleinigkeit. °°) Seltenheit.
§ 162
Mutari in minus est MINUI*), mutari in maius AUGERI**). Quicquid ergo
potest augeri vel minui, est mutabile, §. 125, et
[48]
quidem, qua quantitatem,
§. 160, 70, hinc interne, §. 126, 69.
*) vermindert. **) vermehrt werden.
§ 163
Essentiae rerum, essentialia et attributa, omnes entis necessarii determinationes
internae, unitas in entibus, veritas, et perfectio, transcendentales augeri
vel minui intrinsecus nequeunt, §. 162, 132.
§ 164
Determinatio entis interna, quae potest augeri vel minui, modus est, §. 163,
52, et in quo talis occurrit determinatio interna, quae in ipso potest augeri vel
minui, illud est ens contingens, §. 111.
SECTIO VI.
PRIMA MATHESEOS INTENSORUM PRINCIPIA.
§ 165
Possibilitas minima est non repugnantia minimorum paucissimorum, §. 161,
8. Quo ergo plura, quo maiora sunt coinpossibilia, hoc maior est possibilitas,
§. 160, donec maxima sit, ubi plurima maxima sunt compossibilia, §. 161. Hinc
omnis possibilitas entis hypothetica maior est eiusdem possibilitate intrinseca,
§. 16, 15.
§ 166
Ratio minima est, quae unicum minimum rationatum
[49]
habet, §. 161.
Quo ergo plura, quo maiora rationata habet, hoc maior est, §. 160, donec
maxima fiat maxima plurima rationata habens, §. 161. Magnitudo rationis ex
numero rationatorum est FECUNDITAS*), ex magnitudine eorum PONDUS**) (gravitas,
dignitas, nobilitas).
*) Fruchtbarkeit. **) Wichtigkeit.
§ 167
Nexus minimus est unicae rationis minimae, §. 166, 14. Quo ergo plures,
quo maiores rationes, hoc maior nexus, §. 160, donec fiat maximus plurimarum
maximarum rationum, §. 161, i. e. fecundissimarum et gravissimarum, §. 166.
Nexus maior est HARMONIA.
§ 168
Possibilitas hypothetica minima est, qua ens unicum minimum in minimo
nexu gaudet, §. 16, 161. Quo ergo plura, quo maiora, quo maiore in nexu possibilia
sunt, hoc maior est possibilitas hypothetica §. 160, donec maxima sit, ubi
plurima maxima in maximo nexu possibilia sunt, §. 161, i. e. fecundissimarum
gravissimarumque rationum rationata fecundissima, gravissima, §. 167.
§ 169
Ratio sufficiens est rationum fecundissima, §. 166, 21, in sufficientibus
tamen minima est, quae unico minimo rationato sufficit, §. 166,
[50]
161. Quo
ergo pluribus, quo maioribus rationatis sufficit, hoc maior est, §. 160, donec sit
maxima, plurimis maximis rationatis sufficiens, §. 161, eademque fecundissima
et nobilissima, §. 166.
§ 170
Ratio ulterior propiore maior est, §. 166, 27, hinc sufficiens simpliciter
talis maior omnibus secundum quid sufficientibus, §. 169, 28.
§ 171
Essentia minima est, complexus paucissimorum minimorum essentialium,
§. 40, 161. Quo plura, quo maiora sunt essentialia, hoc est maior, §. 160,
donec maxima sit, complexus plurimorum maximorum essentialium, §. 161.
§ 172
Nexus universalis minimus est, ubi singula aut sunt rationes minimae,
aut earum rationata, §. 48, 167. Quo ergo aut maiores rationes, aut maiorum
rationum rationata, aut utrumque fiunt singula, hoc maior est nexus universalis,
§. 160, donec sit maximus, ubi singula maximae rationes sunt, §. 161, i. e.
fecundissimae gravissimaeque, §. 166.
§ 173
Unitas minima est, si paucissimae minimae determinationes unici minimi
sint inseparabiles, §. 73, 161. Quo ergo plures, quo maiores determinationes,
[51]
quo plurium, quo maiorum sunt inseparabiles, hoc unitas maior est,
§. 160, donec sit maxima, ubi plurimae maximae determinationes plurimorum
maximorumque sunt inseparabiles, §. 161. Unicitas minima est, qna unum minimum
a paucissimis minimis unico minimo discrimine differt, §. 77, 161. Quo
ergo maius, a quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores per differentias
distinguitur, hoc maior est unicitas, §. 160, donec sit maxima, qua maximum
ob omnibus, inaximis etiam in suo genere, per plurimas maximas differentias
distinguitur, §. 161.
§ 174
Identitas minima est, si unica minima determinatio sit paucissimis minimis
communis, §. 38, 161. Hinc quo plures, quo maiores determinationes, quo
pluribus, quo maioribus sunt communes, hoc maior est identitas, §. 160, donec
sit maxima, plurimarum maximarumque determinationuni in plurimis maximis
communio, §. 161.
§ 175
Ordo minimus est minima in coniunctione identitas, §. 78, 161. Ergo quo
maior est coniunctionis identitas, hoc maior fit ordo, §. 160, 174, donec sit
maximus, ubi maxima coniunctionis identitas, §. 161, i. e. ubi plurima maxima,
toties, tantumque coniunguntur eodem modo, quoties, quantumque possunt,
§. 174. Unitio minima est paucissimorum minimorum minime
[52]
necessaria
coniunctio, §. 79, 113, 161. Quo ergo plura coniunguntur, hoc est extensive
maior, quo maiora, quo maiori necessitate coniunguntur, hoc est intensive
maior unitio, donec plurimorum coniunctio necessaria sit extensive, vel duorum
tantum, triumve, sed maximorum et maxime necessaria, quae potest esse inter
ea, sit intensive maxima unitio.
§ 176
DETERMINATIONIS ex ratione cognoscibilitas cum sit CONFORMITAS eius CUM
RATIONE*), §. 80, haec conformitas erit minima, si determinatio ex minima ratione
tantum cognoscibilis, §. 161, 166, in minima cognitionis possibilitate,
§. 165. Quo maior ratio, ex qua cognoscenda determinatio, quo magis possibilis
haec cognitio, hoc maior conformitas determinationis cum ratione, §. 160,
donec sit maxima ex maxima ratione maxime cognoscibilis, §. 161.
*) die Übereinstimmung einer Bestimmung mit ihrem Grunde.
§ 177
Determinatio rationi sufficienti, fecundiori, graviori conformis, §. 166, 169,
hinc ulteriori et simpliciter tali, §. 170, maiorem habet conformitatem, quam insufficienti,
minus fecundae, minusque gravi, §. 166, 169, propiori aut secundum
quid sufficienti, §. 170, tantum conformis, §. 176.
[53]
§ 178
Defectus minimus est oppositus determinationi minimae conformitatis cum
ratione, §. 82, 161, hinc eo maior est, quo maior in opposito eius conformitas,
§. 160, 176, donec sit maximus, oppositus determinationi, in qua maxima conformitas,
§. 176, 161.
§ 179
Defectus rationi sufficienti, fecundiori, graviori, ulteriori et simpliciter tali
contrarius maior est contrario rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi,
propiori et sufficienti secundum quid tantum, §. 178, 177.
§ 180
Magnitudo conformitatis cum ratione in determinatione, quam lex enuntiat,
est ROBUR LEGIS*). LEX enuntians determinationem conformitatis cum ratione
comparative magnae est FORTIS**), parvae DEBILIS***) est. Hinc lex maxime
debilis seu minimi roboris est, quae enuntiat determinationem minimae conformitatis
cum ratione, §. 161, 176. Quo maior conformitas cum ratione determinationi
a lege enuntiatae, hoc lex est fortior, §. 160, donec fortissima sit
enuntians determinationem, in qua maxima conformitas, §. 161.
*) Stärke der Richtschnur. **) ein starkes. ***) schwaches Gesetz.
[54]
§ 181
Lex enuntians determinationem rationi sufficienti, fecundiori, graviori,
ulteriori, cuius rationatum sit, seu cui subordinetur comparanda propior, et
simpliciter tali conformem fortior est, quam lex debilior enuntians determinationem
rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi, propiori, quae subordinetur
illi, cum qua comparatur, ulteriori, et secundum quid sufficienti tantum
conformem, §. 180, 177.
§ 182
LEX enuntians determinationem rationi sufficienti ulteriori conformem
SUPERIOR*), propiori conformem enuntians INFERIOR**) dicitur. Ergo leges superiores
fortiores sunt inferioribus, et summa lex est fortissima, §. 181.
*) eine höhere. **) niedrigere Richtschnur.
§ 183
Ordo maximus plurimas regulas communes habet, §. 175, 86, hinc est
maxime compositus, §. 88, adeoque ordo simplex, quantuscumque sit, non tamen
est maximus, §. 175, 88.
§ 184
Veritas metaphysica minima est ordo plurium in uno minimus, §. 175, 89,
seu minima cum principiis catholicis conformitas, §. 176, 92.
[55]
Quo ergo
plura in ente, quo maiora, secundum quo plures, quo fortiores regulas coniuncta
sunt, hoc maior est in illo veritas, §. 175, 180, donec sit maxima, ubi
plurima maxima, fortissimis (principiorum catholicorum, §. 182) regulis convenientissima
deprehenduntur, §. 160, 161.
§ 185
Perfectio minima est consensus paucissimorum minimorum ad unutn minimum
unicus minimus, §. 94, 161, hinc quo plura, quo maiora, in quo plura, in
quo maiora, quo pluries, quo magis consentiunt, hoc maior est perfectio, §. 160,
donec sit maxima plurimorum maximorum maximus consensus ad unum, §. 161,
169. At summa perfectio cum adeo sit maxime composita, §. 183, 96, simplex
perfectio, quantacumque sit, non tamen est maxima, §. 96.
§ 186
Exceptio minima est a inaxime debili perfectionis regula ob fortissimam
facta, §. 178, 97. Ergo quo fortior est regula perfectionis, a qua, quo debilior,
ob quam excipitur, hoc maior est exceptio, §. 160, donec sit maxima a fortissima,
hinc summa perfectionis regula, §. 182, ob maxime debilem legem excipiens,
§. 161. Si collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens, exceptio a
sufficiente maior, ab insufficiente minor est. Si collidantur fecundior et minus
fecunda, exceptio a fecundiori maior,
[56]
a minus fecunda minor est. Si collidantur
ratio perfectionis gravior et minus gravis, exceptio a graviori maior, a
minus gravi minor est. Si collidantur ulterior et ipsi subordinanda propior,
exceptio ab ulteriori maior, a propiori minor est. Si collidantur ratio simpliciter
sufficiens et talis secundum quid, exceptio a simpliciter tali maior, a tali
secundum quid, minor est, §. 181. Si collidantur regula perfectionis superior
et inferior, exceptio a superiori maior, ab inferiori minor est, §. 182. Hinc exceptio
summae perfectionis legi contraria, i. e. quae fit a summa perfectionis
regula ob minimam, i. e. minimae conformis, est maxima, §. 187, 182.
§ 187
Bonum minimum est, quo posito ponitur minima perfectio, §. 100, 161.
Quo maior est perfectio posito bono ponenda, hoc maius est bonum, §. 160,
donec OPTIMUM*) sit, quo posito ponitur summa perfectio, §. 161.
*) das Beste.
§ 188
Minime contingens est, cuius oppositum est minime possibile, §. 104, 161.
Quo maior ergo possibilitas unius oppositorum, hoc maior alterius contingentia,
§. 160. Maxima contingentia est illius, cuius oppositum habet maximam possibilitatem,
§. 161.
[57]
§ 189
Quo maior est determinationum hypothetice unius separabilitas, hoc maior
est huius unitatis contingentia, §. 115, 188. Quo magis tam non coniunctio,
quam confusio est possibilis, hoc oppositus ordo magis est contingens, §. 117,
188. Quo magis non coniunctio vel confusio quorundam entis variorum possibilis
est, hoc veritas eius opposita magis est contingens, §. 119, 188. Quo
magis imperfectio possibilis est, hoc magis opposita perfectio contingens est,
§. 122, 188.
§ 190
Minima mutatio est unici minimi in unico minimo successio, §. 161, 125.
Ergo quo plura, quo maiora, in quo pluribus, quo maioribus succedunt, hoc
maior est mutatio, §. 160, donec sit maxima, plurimorum maximorum in pluribus
maximis successio. Minima minimae mutationis in ente possibilitas est
eius mutabilitas minima, §. 161, 127. Ergo quo magis possibilis, quo maior in
ente mutatio, hoc est eius maior mutabilitas, donec sit maxima, maxima maximae
mutationis possibilitas, §. 161. Realitas in ente minima est summa paucitas et
parvitas in eodem determinationum vere positivarum, §. 135, 161. Quo harum
plures, quo maiores habet, hoc est realius. REALISSIMUM ergo est, in quo maxiinae
plurimae realitates, §. 161, 36. Hae absolute necessariae sunt SUMMUM
BONUM, s. optimum
[58]
METAPHYSICUM*), §. 187, 147, in se contingentes SUMMUM
BONUM CONTINGENS**) (physicum late dictum).
*) das nothwendige höchste Gut. **) das zufällige höchste Gut.
SECTIO VII.
SUBSTANTIA ET ACCIDENS.
§ 191
Ens vel non potest exsistere, nisi ut determinatio alterius (in alio), vel
potest, §. 10. Prius ACCIDENS*) (praedicamentale s. physicum, cf. §. 50, cuius
esse est inesse, συμβεβηκος), posterius est SUBSTANTIA**) (ens per se subsistens,
forma, έντελεχεια, ούσια, ΰττοστασις, ένεργεία), quod potest exsistere, licet non sit
in alio, licet non sit determinatio alterius.
*) ein nur in ändern. **) ein vor sich bestehendes Ding.
§ 192
Exsistentia accidentis, qua talis, est INHAERENTIA*), exsistentia substantiae,
qua talis, est SUBSISTENTIA**).
*) das nur in ändern. **) das vor sich bestehn.
§ 193
Accidentia si videntur per se subsistentia, sunt PHAENOMENA SUBSTANTIATA*).
*) das vor sich zu bestehn scheinende.
[59]
§ 194
Accidentia non exsistere possunt, nisi in aliis. Iam non sunt diversa ab
accidentibus, nisi substantiae, §. 191. Ergo accidentia non exsistere possunt,
nisi in substantiis, seu non exsistunt extra suas substantias, §. 58.
§ 195
Essentialia, attributa, modi, relationes accidentia, §. 191, 52, non exsistere
possunt, nisi in substantiis, §. 194.
§ 196
Id in substantia, cui inhaerere possunt accidentia, s. substantia, quatenus
est subiectum (cf. §. 344) id, cui accidentia inhaerere possunt, SUBSTANTIALE
vocatur, nec accidentia exsistunt extra substantiale, §. 194.
§ 197
Si substantiae inhaerent accidentia, est aliquid inhaerentiae ratio, §. 20,
s. vis LATIUS DICTA*) (efficacia, energia, activitas, cf. §. 216), et sufficiens, §. 22.
Hoc est vis (STRICTIUS DICTA**), et brevitatis causa nonnumquam simpliciter).
*) eine Kraft in weiterer. **) eine Kraft in engerer Bedeutung.
[60]
§ 198
Vis strictius dicta aut est substantia, aut accidens, §. 191. Iam non est
accidens, eorum omnium cum sit ratio sufficiens, §. 197. Ergo est substantia,
et quatenus ipsi inhaerere possunt accidentia, ut subiecto, substantiale, §. 196.
§ 199
Omnis substantia est substantiali, §. 191, 196, hinc vi praedita, §. 198, est
substantiale, §. 196, 191, hinc vis tam latius, quam strictius dicta, §. 198, 197.
§ 200
Substantiae si videntur accidentia, sint SUBSTANTIAE PRAEDICATAE, singulares
sunt SUPPOSITA*).
*) einzle vor sich bestehende Dinge.
§ 201
Phaenomenis substantiatis vis tribuitur, §. 199, 193, et sunt etiam vires
latius dictae, aut viribus latius dictis praedita, §. 197, 23. Quod si vero strictius
dicta vis tribuitur accidentibus, sunt ea phaenomena substantiata, §. 198, 193.
§ 202
Omnis substantia habet essentialia et attributa absolute necessario, §. 107,
hinc
[61]
omnis substantia habet accidentia, §. 191, 195. Sed modos vel habet,
vel non habet, §. 10. Quae modos habet, est ens contingens, quae non habet,
ens necessarium, §. 111. Ergo substantia vel est necessaria vel contingens.
Substantiae contingentis subsistentia modus est, §. 134, 192.
§ 203
Vis minima unici tantum minimi inhaerentis accidentis est ratio, §. 197,
166. Quo ergo plurium, quo maiorum inhaerentium accidentium ratio est, hoc
maior est, donec sit maxima plurimorum maximorum inhaerentium accidentium,
§. 197, 16G.
§ 204
Scientia virium est DYNAMICA tam philosophica, quam mathematica, DYNAMEOMETRIA.
SECTIO VIII.
STATUS.
§ 205
Suppositum contingens est determinatum, qua modos et relationes, §. 184,
200. Hinc coexsistunt in eo fixa, seu, intrinsecus immutabilia, §. 107, 132, cum
mutabilibus, §. 133. Eiusmodi coexsistentia status*)
[62]
est. Ergo suppositum
contingens habet statum. Status unitorum est UNIO**).
*) Zustand. **) Einigkeit.
§ 206
Coexsistentia modorum cum fixis est STATUS INTERNUS*), hinc suppositum
contingens habet statum internum, §. 205.
*) der innre Zustand.
§ 207
Relationes substantiae sunt in ea intrinsecus mutabiles, §. 133. Ergo fixis
coexsistentes dant STATUM, §. 205, qui EXTERNUS dicitur*),
*) der äussre Zustand.
§ 208
Mutato modo mutatur status internus, §. 125, 200, mutata relatione, mutatur
status externus, §. 125, 207. Iam modi et relationes sunt mutabiles, §. 133,
207. Ergo in substantia contingenti mutationes status sunt possibiles. §. 206, 207.
§ 209
Mutatio modi est MODIFICATIO*). Ergo modificatio est mutatio status
interni, §. 208, et substantia contingens est modificabilis,
[63]
§. 128. Mutatio
relationis VARIATIO est**).
*) eine innre. **) eine äussre Veränderung.
§ 210
Mutationes status sunt accidentia, §. 191, hinc non exsistere possunt, nisi
in substantiis, §. 194, et quidem posita vi, etiam strictius dicta, §. 197, 22.
Vis illa mutationis, aut in genere inhaerentis acciclentis, ratio sufficiens, §. 197,
vel est substantiale, quod mutatur, aut in genere, cui accidens inhaeret, vel vis
ab eo diversa, §. 10, 38. Si prius est, substantia, cuius status mutatur, vel in
genere, cui accidens inhaeret, AGIT*); si posterius est, substantia, cuius status
mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, PATITUR. Hinc ACTIO**) (actus,
operatio) est mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per
vim ipsius: PASSIO***) mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia,
per vim alienam.
*) thun, handeln. **) Handlung. ***) Leiden.
§ 211
Substantia in substantiam extra se agens in eam INFLUIT, adeo INFLUXUS*)
(actio transiens) est actio substantiae in substantiam extra se. αCτιο, quae non
est influens, est IMMANENS.
*) Einfluss.
[64]
§ 212
Si passio illius substantiae, in quam altera infinit, simul est ipsius patientis
actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur IDEALES. Si vero passio non est patientis
actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur REALES.
§ 213
Actio patientis in agens est REACTIO"*) et mutua substantiarum actio et
reactio CONFLICTUS**).
*) Gegenwirkung. **) Streit.
§ 214
Actio et passio reactioque minimae sunt. per quas non nisi unicum minimum
accidens actuatur, §. 161, 210. Quo ergo plura, quo maiora accidentia
actuantur, hoc maior actio, passio, reactio, §. 160, 213, donec sint maximae, ubi
plurima maxima aetuantur accidentia, §. 161, 210.
§ 215
ACTIO et PASSIO SIMPLEX*) dicitur, quae non est totum aliarum, quae est,
COMPOSITA**); et quo pluribus partialibus constat, hoc magis est composita,
§. 160. Hinc actio et passio maxima est maxime composita, §. 214, 161.
*) ein einfaches. **) ein zusammengesetztes Thun und Leiden.
[65]
§ 216
Omnis substantia exsistens agit, §. 210, 199, hinc habet possibilitatem agendi
seu FACULTATEM*) (potentiam activam, vim, cf. §. 197), §. 57, si patitur, habet possibilitatem
patiendi, i. e. (potentiam passivam, capacitatem) RECEPTIVITATEM**). §. 57.
*) Vermögen. **) Fähigkeit, Empfänglichkeit.
§ 217
FACULTAS et RECEPTIVITAS influxuum realium REALES, idealium IDEALES, actionum
simplicium SIMPLICES*), compositarum COMPOSITAE**) sunt.
*) einfache. **) zusammengesetzte Vermögen und Fähigkeiten.
§ 218
Facultates et receptivitates vel absolutae sunt, §. 216, 15, vel hypotheticae,
§. 16. Hae quidem semper maiores illis, §. 105, 216.
§ 219
Facultas hypothetica minima esset, qua unica tantum actio in minimo
nexu substantiae possibilis esset, §. 216, 161. Quo plures, quo maiores actiones,
quo maiori in nexu sunt substantiae possibiles, hoc maior est facultas hypothetica,
§. 168, 160. Maior facultas hypothetica est HABITUS*) (promptitudo,
dexteritas).
*) Fertigkeit.
[66]
§ 220
Posita facultate et receptivitate cum non ponatur actio vel passio, §. 216,
259, ponatur tamen posita vi strictius dicta, §. 210, 30, haec erit complementum
facultatis ad actum, i. e. quod accedit ad facultatem, ut exsistat actio. Hinc
data certa vis STRICTIUS DICTA ad datam certam actionem vel sufficit, vel minus,
§. 21, 210, prior VIVA*), posterior MORTUA**) sollicitatio dicitur.
*) eine lebendige. **) eine todte Kraft.
§ 221
IMPEDIMENTUM*) (obstaculum) est oppositum accidentis inhaerentiae, hinc
et oppositum mutationibus est impedimentum, §. 210.
*) Hinderniss.
§ 222
RESISTENTIA*) est impedimentum actionis. Cumque oppositum inhaerentiae
accidentium et mutationum sit accidens, §. 191, 81, impedimenta resistentiaeque
rationem habent in vi sufficientem, §. 197, 27. Posito impedimento ponitur vis
impediens: posita resistentia ponitur vis resistens, §. 22.
*) Wiederstand.
[67]
§ 223
Substantia in substantiam propius influens illi PRAESENS*) est, et proxime
praesentes sibi invicem substantiae, SE CONTINGUNT, sunt contigua**), ut adeo
sit PRAESENTIA***) influxus propior, et immediata praesentia mutua, s. immediatus
conflictus, CONTACTUS****). Quatenus aliquid in aliud non influit, nec ab
eo patitur, propius, ABSENS*****) ab illo dicitur.
*) gegenwärtig, zugegen. **) sich einander berühren. ***) Gegenwart.
****) Berührung. *****) abwesend.
SECTIO VIIII.
SIMPLEX ET COMPOS1TUM.
§ 224
ENS COMPOSITUM (stricte et simpliciter dictum)*) est totum partium extra
partes, ENS non compositum SIMPLEX (simpliciter et rigorose dictum)**) est. ENS
COMPOSITUM LATIUS DICTUM***) est quicquid partes habet, et SIMPLEX COMPARATIVE****)
minus compositum.
*) ein zusammengesetztes Ding in enger Bedeutung. **) einfach in genauer
Bedeutung. ***) zusammengesetzt in weiterer Bedeutung. ****) einfach
in Vergleichung.
[68]
§ 225
Partes compositorum vel singulae et simul sumptae sunt accidentia, vel
aliquae compositorum partes sunt substantiae, §. 10, 191. Si prius est, ens
compositum est accidens, §. 224, 155. Posterius est ENS COMPOSITUM STRICTIUSDICTUM
(reale)*).
*) ein zusammengesetztes Ding in engerer Bedeutung.
§ 226
Pone extra se invicem posita nullo modo totum constituere, seu COMPONI*),
posse: compositum erit intrinsecus impossibile, §. 224, 15. Modus ergo compositionis
est internae impossibilitatis oppositum in compositis, §. 81, i. e. interna
possibilitas et compositorum essentia, §. 40.
*) zusammengesetzt werden.
§ 227
ORTUS*) est mutatio ex non exsistente in exsistens. Mutatio ex exsistenti
in non exsistens est IXTERITUS**). Hinc entis necessarii et substantiae necessariae
ortus et interitus est absolute impossibilis, §. 132, 202.
*) das Entstehn. **) der Untergang.
§ 228
ORTUS EX NIHILO*) est ortus eius, cuius nulla pars ipsi praeexsistit, et
ANNIHILATIO**)
[69]
interitus eius, cuius nulla pars exsistit superstes. Entis et
substantiae necessariae ortus ex nihilo et annihilatio est absolute impossibilis,
§. 227.
*) das aus nichts entstehn. **) Vernichtung.
§ 229
Ortus et ortus ex nihilo, interitus et annihilatio non possunt exsistere,
nisi in substantiis, §. 227, 228, quia sunt aecidentia, §. 210, sed non in necessaria,
§. 227, 228. Ergo in contingentibus, §. 202.
SECTIO X.
MONAS.
§ 230
Substantia vel est simplex, vel composita, §. 224. Prior MONAS (atomus,
perfecta unitas) dicitur.
§ 231
Substantiae compositae pars omnis est vel substantiale vel accidens. Accidentia
non sunt extra substantiale, §. 196. Ergo substantiae compositae substantialia
sunt extra se posita, §. 224.
§ 232
Substantia composita habet vires, hinc substantias extra se positas pro
partibus,
[70]
§. 231, 198, hinc est ens compositum strictius dictum, §. 225.
§ 233
Substantia composita non potest exsistere, nisi ut complexus substantiarum
aliarum extra se invicem positarum, §. 232, 155, certoque modo compositarum,
§. 226. Ergo non potest exsistere, nisi ut determinatio aliorum, §. 36, 38. Ergo
est accidens, §. 191, et, si videtur per se subsistere, ipsique vis tribuitur, est
phaenomenon substantiatum, §. 193, 201.
§ 234
Omnis substantia monas est, §. 233, 230, ens compositum strictius dictum
non est monas, §. 225. Ergo phaenomenon substantiatum, §. 193, 201.
§ 235
Compositum strictius dictum monadibus constat, §. 225, 234.
§ 236
Monas non oriri potest, nisi ex nihilo. Partes enim eius sunt substantiale
et accidentia ipsi inhaerentia, §. 196. Substantiale non praeexsistit substantiae;
eo enim exsistente exsistit vis, hinc Substantia, §. 198. Accidentium nullum
praeexsistit suae substantiae,
[71]
§. 194. Ergo oriundae monados nulla pars
praeexsistit, hinc non oriri potest, nisi ex nihilo, §. 228.
§ 237
Substantiali superstite, nondum interiit substantia, §. 198, accidens vero
nullum suae substantiae superstes est, §. 194. Ergo monas non potest interire,
nisi per annihilationem, §. 228, 196.
§ 238
Coniuncta iuxta se posita sunt SIMULTANEA*), post se posita SUCCESSIVA**)*
Totum simultaneorum est ENS SIMULTANEUM, successivorum ENS SUCCESSIVUM.
*) neben einander seiende. **) aufeinanderfolgende.
§ 239
Ordo simultaneorum extra se invicem positorum est SPATIUM*), successivorum
TEMPUS**).
*) Raum. **) Zeit.
§ 240
Positis siinultaneis extra se, ponitur spatium. Posito spatio extra se invicem
ponuntur simultanea. Positis successivis, ponitur tempus, et posito tempore
ponuntur
[72]
diversa, §. 74, sibi succedentia, §. 239, 78.
§ 241
In quo spatium est, EXTENSUM*) est, et spatium vel locum replere (esse in
spatio, vel loco, repletive scilicet) dicitur. Iam in omni composito stricte dicto
spatium est, §. 240, 224. Ergo omne compositum stricte dictum extensum est
et spatium replet. Omne extensum habet partes extra partes simultaneas, §. 240,
hinc compositum est, §. 224.
*) ausgedehnt.
§ 242
Monas non extensa est, nec spatium replet, §. 241, 230. At totum
monadum, §. 235, est extensum, §. 241.
§ 243
Omne compositum habet magnitudinem, §. 159, 224. MAGNITUDO compositi
stricte et strictius dicti est QUANTITATIVA*). Hinc monas non habet magnitudinem
quantitativam, §. 230.
*) ausgedehnte Grösse.
§ 244
DIVISIO PHysicA*) est imminutio magnitudinis quantitativae. Sicut individui
impossibilis est divisio logica, §. 148, ita INDIVISIBILE**)
[73]
est, cuius
impossibilis est divisio physica. Ergo indivisibilitas est vel absoluta vel hypothetica,
§. 15, 17. Nullum absolute indivisibile est hypothetice divisibile. Quoddam
absolute divisibile est hypothetice indivisibile, §. 18. Hinc monas est indivisibilis,
§. 243, et quidem per se, §. 15.
*) Zerlegung, Theilung. **) untheilbar.
§ 245
Composita non possunt exsistere, nisi ut determinationes aliorum, §. 225,
233. Iam non sunt alia, praeter composita, quam simplicia, §. 224, 38. Ergo
exsistente composito exsistunt monades, §. 230, 233.
SECTIO XI.
FINITUM ET INFINITUM.
§ 246
Quantitas qualitatis est GRADUS*) (quantitas virtutis). Hinc gradum non
nisi alio assumpto intelligere possumus, §. 69.
*) eine Stufe, Staffel.
§ 247
Gradus infimus seu minimus est, quo minor impossibilis, quo maior impossibilis,
[74]
maximus est, §. 246, 161. Gradus maiores sunt plurium minimorum
tota, §. 155, 160. Hinc ab affirmato gradu maiore ad affirmandum minorem,
a negato gradu minore ad negandum gradum maiorem valet consequentia, §. 157. In
quovis gradu maiore est multitudo graduum, quae INTENSIO*) dicitur, §. 159.
Haec si augetur, QUALITAS, cuius gradus est, INTENDITUR**), si minuitur, qualitas,
cuius gradus est, REMITTITUR***).
*) das höhere. **) zunehmen, stärker, angestrengt. ***) schwächer werden,
nachlassen, abnehmen.
§ 248
Ens reale esse est qualitas, §. 69, omni enti conveniens, §. 136. Cumque
in omni ente sit certus realitatum numerus, §. 136, 159, omne ens habet certum
realitatis gradum, §. 246, 159. Hinc vel erit maximus, vel non maximus, §. 10,
247. Cumque gradus realitatis, quo maior possibilis est, seu non maximus,
§. 247, LIMES*) (terminus, cf. §. 350, finis, cf. §. 341) dicatur, limitem autem
habens FINITUM**) (cf. §. 341, limitatum), non habens limitem INFINITUM***) (reale,
illimitatum) erit. Ens ergo gradum realitatis maximum habens s. realissimum,
§. 190, est infinitum, finita reliqua omnia. Finitum, cuius limites determinare
vel non possumus,
[75]
vel non placet, est INDEFINITUM****) (infinitum
imaginarium, mathematice tale).
*) der Schranken. **) endlich, eingeschränkt. ***) uneingeschränkt.
****) mathematisch unendlich, unendlichscheinend.
§ 249
Finita habent limitem, hinc gradum, §. 248, ergo quantitatem, §. 246, hinc
omnium finitorum possibilis est cognitio philosophica et mathematica, §. 93, 22.
LIMES dati finiti, citra quem plus ultra in eodem per eius essentiam impossibile
est, est ESSENTIALIS*). MATHESIS non extensorum INTENSORUM**) est, §. 247.
*) der wesentliche Schranken. **) Wissenschaft unausgedehnter Grössen.
§ 250
In omni finito quaedam realitas tollenda est, §. 248, 247. Ergo quaedam
ponenda negatio, §. 135, 81, adeoque imperfectio, §. 142, tam essentialis, quam
accidentalis, §. 143, hinc absolute necessaria, §. 107, negatio, §. 36, stricte dicta,
§. 137, malum metaphysicum, §. 146.
§ 251
Infiniti gradus realitatis maximus est
[76]
absolute necessarius, §. 248, 102,
hinc absolute immutabilis, §. 130.
§ 252
Si ens infinitum esset interne mutabile, determinationes, quae aliis succederent,
mutarent realitatis gradum, §. 246, 125. At hic interne immutabilis est,
§. 251. Ergo ens infinitum est interne immutabile.
§ 253
Interne immutabile est, qua determinationes internas, actu quicquid esse
potest, §. 125. Ergo ens infinitum, qua determinationes internas, est actu, quicquid
esse potest, §. 252.
§ 254
Quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest,
est ens finitum, §. 253, 248.
§ 255
Interne mutabile est ens finitum, §. 252, 126. Ergo omne ens contingens
est finitum, §. 133, licet esse possit multis rationibus indefinitum et mathematice
infinitum, §. 248.
§ 256
Ens infinitum est ens necessarium, §. 255, 109.
[77]
§ 257
Quod habet gradum realitatis, quo maior possibilis est, eius qualitas quaedam,
§. 248, hinc interna determinatio intendi potest, §. 247, 69, hinc mutari,
§. 247, 162. Ergo ens finitum est interne mutabile, §. 248, 126, hinc non est
ens necessarium, §. 132, eius exsistentia modus est, §. 134, et ipsum ens contingens,
§. 109.
§ 258
Ens necessarium est infinitum, §. 257, 248.
§ 259
Quod est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, est ens
irecessarium, §. 132, ergo infinitum, §. 258. Hinc definiri potest ens infinitum
per ens, quod actu est, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §. 253.
§ 260
Ens contingens non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse
potest, §. 133. Ens finitum est ens contingens, §. 257. Ergo ens finitum definiri
potest per ens, quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid
esse potest, §. 254. Quod et hinc patet, quia contradictorie oppositorum uno
definito affirmative,
[78]
alterum iisdem notis, sed negativis, definiri potest,
§. 81, 248.
§ 261
Infinitudo est realitas, §. 36, cuius ratio est gradus realitatis maximus,
§. 248, 14, finitudo seu limitatio est negatio, §. 36, cuius ratio limes est, §. 248, 14.
§ 262
Modi et relationes entis vel sunt realitates, vel negationes, §. 36, hinc iis
in ente finito mutatis mutatur limes eius, §. 248. Iam omnis mutatio entis
fiuiti est rautatio modi aut relationis, §. 52, 132. Ergo omnis mutatio entis
finiti est mutatio limitum eius, hinc et limitationis, §. 261, 30.
§ 263
Ens finitum habet modos, §. 257, 112. Hi vel realitates sunt, vel negationes,
§. 36. Utrarumque oppositum est in ente finito absolute possibile, §. 108.
Hinc privationes sunt in omni ente finito absolute possibiles, §. 137. Hinc et
imperfectio et malum contingens, §. 144, 146 (physicum late dictum).
§ 264
Omne ens finitum partim malum, partim bonum est, §. 147, 137, et omni
finito
[79]
bonum malumque contingens est intrinsecus possibile, §. 147, 263.
|
|