|
CAPUT III.
PRAEDICATA ENTIS RELATIVA.
SECTIO I
IDEM ET DIVERSUM
§ 265
Similitudo minima est in duobus, in quibus unica minima qualitas est
communis, §. 174, 70. Iam vero in omnibus entibus quaedam qualitates communes
sunt, §. 8—100. Ergo omnia entia sibi sunt in aliquo gradu similia,
§. 246. Est hinc in entibus similitudo quaedam adeoque identitas universalis,
§. 70. Quo plures, quo maiores qualitates, quo pluribus sunt communes, hoc
maior est similitudo, §. 174, 70. Aequalitas minima est in duobus, in quibus
unica minima quantitas est communis, quo ergo plures, in quo pluribus, quo
maiores quantitates communes sunt, hoc maior est aequalitas, §. 174, 70.
§ 266
Congruentia minima est similitudo et aequalitas minima, quoque illae simul
maiores, hoc
[80]
maior est congruentia, §. 265, 70. IDENTITAS, SIMILITUDO, AEQUALITAS,
CONGRUENTIA essentialium ESSENTIALES*), essentialium et attributoruru
NECESSARIAE**), modorum CONTINGENTES, affectionum ACCIDENTALES***) vocantur.
*) wesentliche. **) nothwendige. ***) zufällige.
§ 267
IDENTITAS et DIVERSITAS, qua singula praedicata, est TOTALIS*), qua quaedam,
PARTIALIS**). Ergo similitudo, aequalitas, congruentia, sunt vel totales,
vel partiales, §. 70.
*) völlig, gänzlich. **) zum Theil statt findend.
§ 268
Cum sit omnium entium similitudo partialis, §. 265, non sunt entia totaliter
diversa, §. 267. Hanc propositionem dicamus principium. negatae totalis dissimilitudinis
et diversitatis.
§ 269
IDENTITAS totalis singularium est NUMERICA. Impossibilia sunt duo extra
se singularia prorsm seu totaliter eadem. Cum enim ponantur duo, ponuntur
multa, hinc partim eadem, partim diversa, §. 74. Ergo non sunt totaliter eadem,
§. 267. Quae sunt totaliter eadem singularia, sunt eadem numero, nec partim
eadem, partim diversa,
[81]
§. 267. Hinc non sunt multa, nec duo, §. 74. Haec
propositio dicitur principium (identitatis) indiscernibilium late sumptum, aut negatae
totalis identitatis.
§ 270
Impossibilia sunt plura extra se actualia totaliter congruentia. Dum enim
extra se invicem exsisterent, sua et propria cuilibet exsistentia conveniret, §. 86,
ab exsistentia alterius diversa, §. 38, hinc aut attributum, aut modus, saltim
unicus, §. 77, in altero esset, qui non esset in altero, §. 38, 55, adeoque aut
qualitas, aut quantitas, §. 69, nec essent hinc ambo totaliter congruentia, §. 70,
267. Totaliter congruentia, qua omnia discrimina interna, sunt eadem, §. 267,
70, hinc exsistentia unius non est diversa ab exsistentia alterius, §. 70, ergo
non exsistunt extra se invicem. Haec propositio sit principium negatae totalis
congruentiae.
§ 271
Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter similia. Aut enim
essent etiam totaliter aequalia, aut minus. Si prius, essent totaliter congruentia,
§. 70, 267, q. a., §. 270. Si non essent totaliter aequalia, esset in uno quantitas,
quae non esset in altero, §. 70, 38. Haec haberet rationem sufficientem, §. 22.
Hinc esset
[82]
in totaliter similium uno qualitas, quae non esset in altero, §. 69,
14, q. a., §. 70, 267. Haec propositio est principium (identitatis) indiscernibilium
stricte sumptum aut negatae totalis similitudinis.
§ 272
Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter aequalia. Aut enim
erunt simul totaliter similia, aut partialiter tantum, §. 265. Si prius, essent totaliter
congruentia, §. 70, 267, q. a., §. 270. Si partialiter tantum essent similia,
esset qualitas in uno, quae non esset in altero, §. 267, 70, hinc in utroque non
esset idem totaliter realitatis gradus, §. 248, adeoque quaedam quantitas unius
non esset quantitas alterius, §. 246, ergo nec essent totaliter aequalia, §. 267,
70. Haec propositio sit principium negatae totalis aequalitatis.
§ 273
Omnia extra se invicem actualia sunt partialiter diversa, §. 268, discongruentia,
§. 270, 70, dissimilia, §. 271, inaequalia, §. 272.
§ 274
Eadem A et C eidem tertio B, sunt eadem inter se. Quae enim sunt
in B, sunt in A, §. 38. Quae sunt in C, sunt in B, §. 38.
[83]
Ergo quae sunt
in C, sunt in A. Hinc A et C sunt eadem, §. 38.
§ 275
Congruentia, similia, aequalia eidem tertio sunt congruentia, similia,
aequalia inter se, §. 70, 274.
§ 276
Posita eadem, congruenti, simili, aequali ratione sufficiente, ponitur idem,
congruens, simile, aequale rationatum, et vice versa, §. 38, 70.
§ 277
Posita eadem essentia, ponuntur eadem attributa, et vice versa, §. 276, 50.
§ 278
Posita diversa, discongruenti, dissimili, inaequali ratione sufficiente, ponitur
diversum, dissimile, discongruens, inaequale rationatum, et vice versa, hinc
posita diversa essentia, ponuntur diversa attributa, et vice versa, §. 277, 276.
§ 279
Identitas, diversitas, §. 38, congruentia, discongruentia, similitudo, dissimilitudo,
aequalitas, inaequalitas, §. 70, extra se invicem actualium in nullo
eorum repraesentabiles
[84]
sunt, nisi spectetur in nexu cum iis, quae extra
illud ponuntur, §. 14, hinc sunt relationes, §. 37. Inter quae ergo intercedit,
ea sunt connexa, §. 14, 19. Iam intercedit inter singula extra se invicem actualia,
§. 265—273. Ergo singula actualia sunt connexa, §. 47. Hinc in omnibus
actualibus nexus, immo harmonia est universalis, §. 48, 167.
SECTIO II.
SIMULTANEA.
§ 280
Extensio cum sit qualitas compositi entis, qua spatium replet, §. 69, 241,
et spatium possit esse maius et minus, §. 239, 175, in extenso possibilis est
gradus extensionis, §. 246, i. e. FIGURA. Hinc monas non admittit, at totum
monadum admittit figuram, §. 242. Compositum extensionis maioris est SPATIOSUM*),
minoris ANGUSTUM**).
*) räumlich. **) eng.
§ 281
Positus simuitanei extra alia actualis eius LOCUS*) est, successivi positus
est AETAS**).
*) Ort. **) Alter.
[85]
§ 282
Simuitanei cuiuslibet locus ex coniunctione cum diversis extra illud actualibus
determinatur, §. 85, 281. Hinc diversus est a loco coexsistentium, §. 38.
Ergo simultanea sibi invicem extra se posita non sunt in eodem loco,
§. 281. Successivi cuiuslibet aetas ex coniunctione eius cum actualibus ante et
post illud positis determinatur, §. 85, 78, hinc diversa est ab eorum aetate,
§. 38. Hinc successiva sibi invicem non possunt esse in eadem aetate.
§ 283
Mutatio loci MOTUS*) est, hinc omnis motus est mutatio relationis, §. 281,
85, et minimus esset, si unici minimi unicus tantum positus erga unicum miniraum
extra ipsum actuale mutaretur, §. 161, hinc eo maior est, quo plures, quo
plurium, quo maiorum positus erga quo plura, quo maiora extra mobilia mutantur.
Quae non moventur, QUIESCUNT**), et absentia motus QUIES***) est.
*) Bewegung. **) ruhen. ***) Ruhe.
§ 284
Coordinata se mutuo contingentia sunt CONTIGUA*), non contigua
DISTANT**). Locus inter se distantium SITUS***) est.
[86]
Actio s. influxus
immediatus et proximus in distans est impossibilis in et per se, §. 223, 15.
*) zunächst an einander. **) von einander abstehend. ***) Lage.
§ 285
Ens simultaneum et successivum partium contiguarum est CONTINUUM*),
at ens simultaneum et successivum partium inter se distantmm est INTERRUPTUM**).
*) stetig, ununterbrochen, in einem fortgehend. **) unterbrochen.
§ 286
Partes extensi extra se positae vel simplices sunt, vel compositae, §. 224.
Priores quatenus extensae non sunt, §. 242, PUNCTA vocantur. Series punctorum
punctis distantibus interpositorum continua est LINEA.
§ 287
Extensio lineae ex numero punctorum, quibus constat, determinatur, §. 241,
286, et in qua datis distantibus paucissima interponuntur, est haec linea inter
ista BREvissiMA*). LINEA inter data puncta brevissima est RECTA**), non recta,
CURVA***) est.
*) die kürzeste. **) grade. ***) krumm.
[87]
§ 288
Linea recta inter distantia est eorum DISTANTIA*), quoque haec maior est,
hoc magis distantia inter se distant, §. 287, 284. Quod si maior fuerit distantia,
distantia sunt REMOTIORA**), si minor, PROPIORA***).
*) Entfernung. **) entfernter. ***) näher.
§ 289
Series linearum lineis distantibus interpositarum continua est SUPERFICIES*).
Extensio superficiei ex numero linearum, quibus constat, determinatur, §. 241,
175, eaque inter datas lineas distantes brevissima, est SUPERFICIES PLANA**), non
plana CURVA***) est (gibba). Series superficierum superficiebus distantibus interpositarum
continua est MATHEMATICE SOLIDUM****) (corpus, cf. §. 296, mathematicum).
*) Fläche. **) ebene. ***) gebogene. ****) das der dreifachen Ausmessung
fähige.
§ 290
Extensio in linea sola possibilis est LONGITUDO*), quae ad longitudinem
accedit in superficie est LATITUDO**), quae ad extensionem superficierum in
mathematice
[88]
solidis accedit, est (altitudo) seu PROFUNDITAS***).
*) Länge. **) Breite. ***) Dicke, Höhe, Tiefe.
§ 291
Si ex quantitate pro una assumpta aliam homogeneam, seu similem, intelligimus,
hanc MENSURATAM*) ex illa MENSURA**) METIMUR***), et ipsa haec
actio dicitur DIMENSIO****).
*) das gemessene. **) das Maass. ***) messen. ****) Ausmessung.
§ 292
Linea tantum admittit extensionis unicam dimensionem, §. 291, 287, superficies
duplicem, §. 291, 289, mathematice solidum triplicem, §. 280, 246.
§ 293
Spatii partes cum sint in simultaneis extra se positis, §. 239, 155, sunt
simultaneae, et spatium adeo est ens simultaneum, §. 238.
§ 294
Motus cum sit accidens, §. 283, non exsistere potest, nisi in substantiis,
et quidem posita vi, §. 210, quae VIS MOTRIX*) dicitur. Cumque quies sit impedimentum
[89]
motus, §. 221, 283, posita quiete ponitur vis motui resistens,
§. 222, quae vis INERTIAE**) (antitypia, ignavia, vis insita) vocatur.
*) bewegende Kraft. **) Kraft der Trägheit, widerstehende Kraft.
§ 295
Extensum, cui vis inertiae tribuitur, est MATERIA, cf. §. 344, et phaenomenon
substantiatum, §. 234, 201. MATERIA, cui haec sola vis tribuitur, est
PRIMA, cf. §. 423 (mere passiva).
§ 296
Materia, cui vis motrix tribuitur, est CORPUS physicum (cf. §. 289, materia
secunda, cf. §. 295) et phaenomenon substantiatum, §. 295, 201.
SECTIO III.
SUCCESSIVA.
§ 297
TEMPUS cogitationis de ipso simultaneum PRAESENS*) est, cui praesens succedit,
PRAETERITUM**), praesentis successivum FUTURUM***).
*) die gegenwärtige. **) vergangene. ***) zukünftige Zeit.
[90]
§ 298
Actualia temporis praesentis sunt EXSISTENTIA*) (tempore praesentia, entia
actu). Actualia temporis praeteriti, si non sint simul entia actu, s. si non
amplius exsistant, sunt PRAETERITA**) (res facti). Actualia temporis futuri sunt
FUTURA***), eaque, si non sint simul entia actu, sunt ENTIA IN POTENTIA****).
*) das jetzt daseiende. **) das vergangene. ***) das zukünftige. ****) das
noch werden soll.
§ 299
Exsistentiae continuatio est DURATIO*). In quo possibilis est duratio, PERDURABILE**)
dicitur. Actuale vero non perdurabile INSTANTANEUM***) (momentaneum).
Perdurabile durationis maioris est DIUTURNUM****) (stabile, constans, perpetuum,
aeternum), minoris est BREVE*****) (fluxum, transitorium, inconstans).
*) die Dauer. **) einer Dauer fähig. ***) keiner Dauer fähig. ****) dauerhaft.
*****) von kurzer Dauer.
§ 300
Tempus momentanei simultaneum INSTANS (momentum) dicitur*). Successivum
[91]
aliorum POSTERIUS**), cuius alia successiva sunt, PRIUS***), omnibus
prius, PRIMUM****), omnibus posterius, POSTREMUM*****) est.
*) ein Augenblick. **) das spätere. ***) das frühere. ****) das erste.
*****) das letzte der Zeit nach.
§ 301
Mutatio entis in praesens est INITIUM*), in praeteritum FINIS**). Unitio
est unionis initium, §. 79, 205, initium contactus ICTUS***) est.
*) Anfang. **) Ende. ***) Stoss.
§ 302
AETERNITAS*) (rigorose dicta, cf. §. 299) est duratio sine initio et fine.
Duratio sine fine tantum est AEVITERNITAS**), et omni tempori simultanea
SEMPITERNITAS***).
*) die Ewigkeit. **) das nur ohne Ende. ***) das zu aller Zeit sein.
§ 303
Exsistentiam continuans sine initio est simultaneum omni praeterito
tempori et praesenti, §. 301, 297, eandem continuaturum sine fine erit simultaneum
omni futuro tempori, §. 301, 297. Ergo omne aeternum sempiternum
est, §. 302.
[92]
§ 304
Ens in potentia vel rationem exsistentiae sufficientem proximam habet in
entibus actu, vel minus, §. 27, 10. Prius est ENS IN POTENTIA PROXIMA*), posterius
ENS IN POTENTIA EMOTA**).
*) das sogleich. **) das einmal werden soll.
§ 305
Ens actu, dum durat, non potest non durare, §. 9, 7, hinc exsistit necessario,
§. 299, 101, s. quicquid est, dum est, est necessario.
§ 306
Quae locum et aetatem sibi mutuo determinant, sunt connexa, §. 281, 85.
Hinc simultanea connexa sunt, qua spatium, successiva, qua tempus, §. 238, 239.
Iam vero singula actualia extra se invicem posita sunt vel simultanea, vel successiva,
§. 238, 298. Ergo inter singula actualia intercedit nexus et harmonia
universalis, §. 48, 167.
SECTIO IIII.
CAUSA ET CAUSATUM.
§ 307
Quod continet rationem alterius, eius est PRINCIPIUM*). Dependens a principio
[93]
PRINCIPIATUM**) est. Principium exsistentiae est CAUSA***), principiatum
causae CAUSATUM****). Quod non potest exsistere, nisi ut causatum
alterius extra se positi, est ENS AB ALIO*****) (dependens), quod potest etiam
exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, est ENS A SE******)
(independens).
*) die Quelle. **) das abgeleitete. ***) die Ursach. ****) das verursachte.
*****) abhängend. ******) selbstständig.
§ 308
Entis contingentis, hinc et finiti, exsistentia modus est, §. 134, 257. Hinc
non sufficienter determinatur per entis contingentis et finiti essentiam, §. 65.
Ergo nec per eius attributa, §. 64, 25. Ergo in internis entis contingentis et
finiti determinationibus non est eius exsistentiae ratio sufficiens, §. 52 At
necessaria est tamen enti contingenti et finito ad exsistendum, §. 22, 101. Ergo
extra ens contingens et finitum ratio exsistentiae eius sufficiens ut sit, necesse
est, quam quae continent cum causae sint, §. 307, ens finitum et contingens
non potest exsistere, nisi ut causatum extra se positi, i. e. est ens ab alio, §. 307.
§ 309
Ens a se non est contingens, nec finitum,
[94]
§. 308, 307, hinc necessarium,
§. 109, et infinitum, §. 258.
§ 310
Ens necessarium et infinitum, §. 258, potest exsistere, licet non sit causatum
alterius extra se positi, §. 109, 102, ergo est ens a se et independens, §. 307.
§ 311
Principium possibilitatis PRINCIPIUM ESSENDI*) (compositionis), causa PRINCIPIUM
FIENDI**) (generationis), principium cognitionis PRINCIPIUM COGNOSCENDI***)
dicitur, idque si nec plura, nec pauciora inde cognosci possunt, quam datum
principiatum, illi principiato ADAEQUATUM****) dicitur. Essentia est principium
essendi et cognoscendi modorum, §. 65, 50.
*) Quelle der Möglichkeit. **) Quelle der Wirklichkeit. ***) Erkenntniss-Quelle. ****) hinlänglich-eigen.
§ 312
Relatorum principium TERMINUS RELATIONIS*), dependens vero SUBIECTUM RELATIONIS**)
dicitur. Quorumque potest unum alterius fieri terminus relationis,
sunt CORRELATA***).
*) der Grund. **) der Gegenstand der Verhältniss. ***) beziehen sich
wechselweise auf einander.
[95]
§ 313
Inter causam et causatum NEXUS est, §. 307, 14, qui CAUSALIS*) dicitur, et,
quatenus causae tribuitur, CAUSALITAS**), quatenus causato, DEPENDENTIA***).
*) Zusammenhang der Ursachen. **) das Verursachen. ***) verursacht
sein, oder werden, die Abhänglichkeit.
§ 314
Causae plures unius eiusdemque causati sunt CONCAUSAE*), et ad causatum
COCURRERE**) dicuntur. CAUSA, quae non habet concausam, est SOLITARIA***).
Concausarum ea, quae maximam rationem causati inter reliquas continet, est
PRINCIPALIS (primaria)****). Concausae causae principalis sunt (minus principales)
SECUNDARIAE*****). Omnes concausae connectuntur inter se, §. 313, 33.
*) Mitursachen. **) zusammenkommen. ***) die einzige Ursach. ****) die
Haupt-Ursach. *****) Neben-Ursachen.
§ 315
Concausarum una vel est causa alterius, vel minus, §. 10. In casu priore
CONCAUSAE sunt SUBORDINATAE*), in posteriori COORDINATAE**). Subordinatarum
[96]
omnium CAUSA PRIMA***), reliquae SECUNDAE****) sunt.
*) unter einander. **) bei und neben einander geordnete Ursachen. ***) die
erste. ****) Unter-Ursachen.
§ 316
In concausis subordinatis aut in causa propiori idem dependebit a causa
ulteriori, a quo causatum propioris pendet, aut aliud quid, §. 315, 27. Si
prius, CONCAUSAE SUBORDINANTUR ESSENTIALITER*), si posterius, ACCIDENTALITER**).
*) so sind die Mitursachen in einerlei. **) in verschiedenen Stücken untereinander
geordnet.
§ 317
Causa causae essentialiter sibi subordinatae est etiam causa causati, §. 316, 25.
§ 318
Causa vel est sufficiens vel insufficiens, §. 307, 21, et ista vel secundum
quid, vel simpliciter talis, §. 28. Causa vel est mediata, a qua datum causatum
per aliam dependet, vel immediata, a qua datum causatum, sed non per aliam,
dependet, §. 27.
[97]
SECTIO V.
CAUSA EFFICIENS.
§ 319
CAUSA realitatis per actionem est EFFICIENS*), negationis vero DEFICIENS**).
Causa tam efficiens, quam deficiens agunt, hinc sunt substantiae, §. 210, adeoque
accidentia spectata, ut causae efficientes, sunt phaenomena substantiata, §. 201,
200. Causae efficientis deficientisve causata sunt EFFECTUS***).
*) eine wirkende. **) fehlende Ursach. ***) Wirkung.
§ 320
Causa efficiens et deficiens vel est mediata, quae per aliam causam efficientem
deficientemve, vel immediata, quae effectum, sed non per aliam causam
efficientem deficientemve, actuat. CAUSA efficiens et deficiens alteri efficienti et
deficienti coordinata eius SOCIA*) dicitur, et si altera sive socia una ad datum
effectum insufficiens fuerit, socia altera vocatur AUXILIARIS**).
*) vergesellschaftete Ursachen. **) eine helfende Ursach.
[98]
§ 321
AUXILIUM*) est complementum ad effectum causae sociae insufficientis.
Causam auxiliarem esse est IUVARE**). Ergo iuvans non est causa solitaria,
§. 320, et causa solitaria non iuvat, §. 314.
*) Hülfe. **) helfen.
§ 322
Causa efficiens deficiensve minus principalis efficienti deficientive subordinata
INSTRUMENTALIS*) (administra, et ministerialis) est.
*) ein Werkzeug.
§ 323
Actio singularis cum effectu suo EVENTUS*) dicitur. Relatio eventus est
OIRCUMSTANTIA**). Complexus relationum ad eventum concurrentium OCCASIO***),
eiusque causa CAUSA OCCASIONALIS est****). Paucissimarum minimarum circumstantiarum
minimus ad eventum datum consensus est occasio minima, §. 161. Quo
plures, quo maiores circumstantiae, quo magis ad eum consentiunt, hoc maior
est occasio, §. 160, donec sit maxima plurimarum maximarum circumstantiarum
ad datum eventum consensus maximus, §. 161. Occasio maior respectu loci
OPPORTUNITAS, eiusque oppositum INOPPORTUNITAS, respectu
[99]
temporis TEMPESTIVITAS,
eiusque oppositum INTEMPESTIVITAS est*****).
*) ein Vorfall, eine Begebenheit. **) ein Umstand. ***) die Gelegenheit.
****) eine gelegentliche Ursach. *****) bequemre und unbequemre Zeiten
und Orte.
§ 324
Si minima circumstantia sit in eventu A, quae non est in eventu B, eventus
A et B non sunt totaliter iidem, §. 267, 323, hinc partialiter diversi, §. 267,
i. e. minima circumstantia rariat rem externe.
§ 325
Sint eventus A et B interne in aliquo gradu iideiu, et spectentur in diversissimis
circumstantiis, diversitas inde pendens non est, nisi in relationibus,
§. 323, hinc externa, §. 37. Ergo interna eventuum identitas diversitate circumstantiarum,
loci, aetatis, §. 281, 85, e. c. nec augetur, nec minuitur, §. 162. i. e.
Locus et tempus non variant rem interne.
§ 326
Posito principio, ponitur principiatum, §. 307, 30. Posita causa, ponitur causatum,
§. 311. Posita causa e/iciente et deficiente, ponitur effectus, §. 319, posita
causa occasionali, ponitur occasio, §. 323, et v. v., §. 29.
[100]
§ 327
Posito eodem, simili, aequali, conaruenti principio, hinc causis, §. 307, efficientibus,
deficientibus, §. 319, occasionalibus, §. 323, ponuntur eadem, similia, aequalia,
congruentia principiata, §. 276, 307, causata, efectus, occasiones, et v. v.
§ 328
Sublato principio, hinc causa, §. 307, e/iciente, deficiente, §. 319, et occasionali,
§. 223, tollitur principiatum, causatum, effectus, occasio, §. 307, 31, et v. r., §. 32.
§ 329
Omnis effectus causae deficienti vel efficienti similis est, §. 265, i. e. qualis
causa, talis effectus, §. 70. Effectus causae efficienti vel similis, qua differentiam
utriusque specificam, vel minus, §. 10. Prior EFFECTUS UNIVOCUS*), posterior
AEQUIVOCUS**) dicitur.
*) eine Wirkung von einerlei. **) von verschiedener Art.
§ 330
EFFECTUS in data actione rationem exsistentiae proximam habens est effectus
eius IMMEDIATUS*) (proximus, et continuus, cf. §. 285). MEDIATI**) (remoti)
sunt, qui ulteriorem tantum rationem exsistentiae
[101]
suae in data actione
habent. Effectus actionis omnes in omni intensione sumpti sunt EFFECTUS PLENUS***).
MINUS PLENUS****) est vel quidam tantum, vel in minori gradu spectatus.
*) unmittelbare. **) mittelbare. ***) völlige. ****) Wirkung, die nicht
völlig ist.
§ 331
Effectus plenus tantus est, quanta actio, per quam actuatur, §. 330, 214,
hinc actioni aequalis est, §. 70. Iam actio tanta, quanta vis viva, per quam
actuatur, §. 220, 166, hinc actio viribus vivis, a quibus actuatur, aequalis est, §. 70.
Ergo actio causae efficientis aequalis est viribus eius vivis, §. 319. Hinc effectus
plenus aequalis (proportionatus) est viribus causae efficientis vivis, §. 275.
§ 332
Nobilitas seu dignitas alicuius effectus causae alicui efficienti essentialiter
subordinandi ad huius effectum plenum pertinet, §. 330, 317, 166. Ergo
effectus non est nobilior sua causa efficiente, cui essentialiter subordinatur, §. 331, 160.
§ 333
Ex effectu qualitates, §. 329, et quantitates, §. 331, hinc determinationes
causae
[102]
cognosci possunt, §. 70, 67. Ergo effectus est principium cognoscendi
causam, §. 311, i. e. effectus testatur de causa.
§ 334
Omne ens contingens et finitum est ens ab alio, §. 308. Ergo exsistenti
exsistentia non inhaeret per vim ipsi propriam, §. 307, hinc vis aliena extra
finitum et contingens reale posita est ratio sufficiens inhaerentis enti finito et
contingenti reali exsistentiae, §. 210. Ergo substantia extra ipsum posita in
illud agit exsistentiam influendo, §. 211. Hinc omne ens contingens et finitum
reale est effectus, §. 319, et habet causam efficientem, §. 326.
§ 335
NEXUS causalis inter causam efficientem, deficientem et effectum EFFECTIVCS
dicitur*). Hinc causae sociae connectuntur nexu effectivo, §. 320, 314.
*) Zusammenhang der Ursachen und Wirkungen.
SECTIO VI.
UTILITAS.
§ 336
UTILE*) est alteri bonum, non bonum alteri INUTILE**), alten malum NOXIUM***)
[103]
est. Hinc UTILITAS****) est bonitas respectiva, §. 37, quae si tribuitur
rei, cui alterum prodesse potest, PASSIVA*****), si illi, quod prodesse
potest, ACTIVA******) dici potest.
*) nützlich, nutzbar. **) unnütz. ***) schädlich. ****) Nutzbarkeit.
*****) des, dem genutzt werden kann. ******) die thätige Nutzbarkeit.
§ 337
Utilitas minima est, qua unicum minimum in altero unico minimo ponit
unicam minimam perfectionem, §. 336, 161, hinc augetur, quo plura, quo maiora.
in quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores perfectiones ponunt
§. 187. Gradus utilitatis VALOR*), et iudicium de valore PRETIUM**) (aestimatio)
dicitur. Hinc aestimatio cum pretio vel vera, vel apparens s. imaginaria est,
§. 12.
*) Werth. **) Preis, Achtung, Schätzung, Würdigung.
§ 338
Usus*) est utilitatis actuatio. ABUSUS vel usus apparens**), vel usus, quo
utile interit***). Cumque cognosci possit ex utili perfectio eius, cui prodest,
§. 336, 100, utile et illud, cui prodesse potest, connexa
[104]
sunt, eorumque
nexus NEXUS UTILITATIS****) dici potest.
*) der Gebrauch, Nutzen. **) Missbrauch. ***) Verbrauch. ****) Zusammenhang
der Nutzbarkeiten.
§ 339
Si quis utatur utili, actuatur per illud alterius perfectio, §. 338, 100, et
utile per usum fit causa perfectionis illius, cui prodest, §. 307. Et hic nexus
causalis dici potest NEXUS USUUM*). Quo quis utitur, est illud utile, §. 336, 57,
oranino inutili nemo utitur, §. 338, 58, quoddam tamen utile caret usu, §. 59,
hinc aliquid, quo nemo utitur, nihilo minus est utile, §. 60.
*) Zusammenhang der Nutzen.
§ 340
Utilia uni eidemque rei cum ea connexa sunt, §. 339. Ergo omnia utilia
ad unum connexa sunt inter se, §. 314. Utile A utili B essentialiter sibi subordinato,
utile est et illi C, cui prodest B, §. 317.
[105]
SECTIO VII.
RELIQUA CAUSSARUM GENERA.
§ 341
Si quis utitur vel abutitur aliquo ad bonum sibi visum actuandum: ipsum
honum agenti visum FINIS*), cf. §. 248, causae finis, quibus ad finem uti vel
abuti potest. MEDIA**) (destinata, finita, cf. §. 248, remedia), finisque repraesentatio
INTENTIO***) dicitur. Iam finis est principium usus vel abusus, §. 338,
3o7, hinc causa finalis, §. 338, 307.
*) Zweck. **) Mittel. ***) Absicht,
§ 342
Intentionis rationes in intendente vocantur CAUSAE IMPULSIVAE*). Finis
est effectus actionis et mediorum, quibus agens utitur vel abutitur, §. 341, 319.
Hinc finis plenus est aequalis actioni et mediis. Media et actio sunt aequalia
(proportionata) fini pleno, §. 331. Captatio occasionis, §. 323, et impedimentorum
remotio, §. 221, sunt media, §. 341.
*) Trieb oder bewegende Ursachen.
[106]
§ 343
Nexus causalis mediorum et finium FINALIS*) est, omnes cofines connectuntur
inter se, §. 314, 341. Finis finium essentialiter sibi subordinatorum est
et finis mediorum, §. 317, 341. FINIS primus, seu cui cofines omnes subordinantur,
ULTIMUS seu SCOPUS**) dicitur, et hic est vel simpliciter ultimus, vel
talis secundum quid in data finium subordinatione, §. 28, reliqui INTERMEDII***).
*) Zusammenhang der Mittel und Zwecke. **) Endzweck. ***) MittelZwecke.
§ 344
Si ens concipitur, ut determinabile, MATERIA, cf. §. 295, 296, EX QUA*),
in ipso determinationis actu MATERIA CIRCA QUAM (obiectum, subiectum occupationis)**),
facta determinatione MATERIA IN QUA, et haec cum materia ex qua
SUBIECTUM vocatur.
*) der Stoff, der Zeug. **) der Gegenstand.
§ 345
Materia et forma cum actualis determinationis rationem contineant, §. 344,
40, causae sunt, §. 307. Illa materialis, haec formalis. Concausae materiales
et
[107]
formales sunt inter se connexae, §. 314, earumque NEXUS cum suis
principiatis, §. 307, et inter se, §. 314, ille SUBIECTIVUS dici potest, hic FORMALIS
(essentialis).
§ 346
EXEMPLAR*) est, cui simile intenditu., et causa impulsiva cum sit, §. 342,
est causa, §. 307, quae exemplaris dicitur, eiusque causatum EXEMPLATUM**)
(ectypon, copia) vocatur. EXEMPLAR, quod non habet aliud, est ARCIIKTYPON***)
(originale). Exemplar et exemplatum et coexemplaria conuectimtur nexu eausali.
§. 313, qui NEXUS EXEMPLARIS est (typicus).
*) das Muster. **) der Abdruck. ***) das Urbild.
SECTIO VIII.
SIGNUM ET SIGNATUM.
§ 347
Medium cognoscendae alterius exsistentiae SIGNUM*) est, signi finis SIGNATUM**).
Hinc signum est signati principium cognoscendi, §. 311, et NEXUS inter
signum et signatum SIGNIFICATIVUS***)
[108]
est, signoque tributus SIGNIFICATUS****)
dicitur (vis, potestas).
*) das Zeichen. **) das bezeichnete. ***) der Zusammenhang der Zeichen.
****) die Bedeutung.
§ 348
Signatum actuale, §. 347, vel praesens est, tunc SIGNUM dicitur DEMONSTRATIVUM*);
vel praeteritum, tunc signum dicitur MNEMONICUM**) (rememorativum,
μνημοσυνον); vel futurum, §. 298, tunc signum dicitur PROGNOSTICON.
*) ein Anzeigungs-Zeichen. **) ein Erinnerungs-Zeichen.
§ 349
Scientia signorum est (semiotica, semiologia philosophica, symbolice) CHARACTERISTICA*),
eaque, I. HEURISTICA**), de inveniendis signis tam PRIMITIVIS***),
quae non habent signa pro partibus, quam DERIVATIVIS****), quae ex signis
sunt composita. Horum modus compositionis essentiae signati si sit similior,
sunt ea ESSENTIALIA*****). Heuristica signorum derivativorum est COMBINATORIA******),
et II. HERMENEUTICA*******), de cognoscendis
[109]
signorum signatis.
Haec HERMENEUTICA UNIVERSALIS est********). Characteristica prognosticorum
est MANTICA*********).
*) die allgemeine Zeichen-Kunst. **) die erfindende. ***) einfache.
****) zusammen gesetzte Zeichen. *****) wesentliche Zeichen. ******) die
verbindende. *******) die deutende. ********) die allgemeine Auslegungs-Kunst. *********)
die Kunst der Vorbedeutungen.
§ 350
Signum repraesentationis est TERMINUS (cf. §. 248, symbolum). Termini
per vocem humanam usitatiores sunt VOCABULA*). Series vocabulorum repraesentationes
connexas significantium est ORATIO (latius dicta)**). Complexus
vocabulorum in certa regione maiori usitatiorum est LINGUA PARTICULARIS***).
Lingua in certa minori regione usitatior, a se ipsa, uti in aliis minoribus regionibus
usitatior est, differens IDIOMA est****). Idioma perfectius est DIALECTUS.
Termini, ductus oculis observandi, sunt CHARACTERES STRICTIUS DICTI*****),
cf. §. 67. Hi vel vocabulorum, NOMINALES******), vel rerum signandarum voca«
bulis immediati, REALES*******), qui si aliam rem significent,
[110]
quam cui
simillimi sunt, sunt HIEROGLYPHICI, societatum INSIGNIA********), si in omni
lingua particulari legi possunt, eorum complexus est LINGUA UNIVERSALIS*********).
*) Wort. **) Rede. ***) besondre Sprache. ****) Mund-Art. *****) Züge.
******) Wort-*******) Sach-Charactere. ********) Siegel, Pettschaft,
Wapen. *********) die allgemeine Sprache.
|
|