| Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 416 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | geminus, adeoque temere illi substituitur. Quod itaque quantum mundanum | ||||||
| 02 | sit limitatum (non maximum), quod agnoscat sui principium, | ||||||
| 03 | quod corpora constent simplicibus, sub rationis signo utique certo cognosci | ||||||
| 04 | potest. Quod autem universum, quoad molem, sit mathematice | ||||||
| 05 | finitum, quod aetas ipsius transacta sit ad mensuram dabilis, quod simplicium, | ||||||
| 06 | quodlibet corpus constituentium, sit definitus numerus, sunt | ||||||
| 07 | propositiones, quae aperte ortum suum e natura cognitionis sensitivae | ||||||
| 08 | loquuntur, et utcunque ceteroquin haberi possint pro veris, tamen macula | ||||||
| 09 | haud dubia originis suae laborant. | ||||||
| 10 | Quod autem posterius concernit axioma subrepticium, oritur temere | ||||||
| 11 | convertendo contradictionis principium. Adhaeret autem huic primitivo | ||||||
| 12 | iudicio conceptus temporis eatenus, quod, datis eodem tempore contradictorie | ||||||
| 13 | oppositis in eodem, liqueat impossibilitas, quod ita enuntiatur: | ||||||
| 14 | quicquid simul est ac non est, est impossibile. Hic, cum per intellectum aliquid | ||||||
| 15 | praedicetur in casu, qui secundum leges sensitivas datus est, iudicium | ||||||
| 16 | apprime verum est et evidentissimum. Contra ea, si convertas | ||||||
| 17 | idem axioma ita ut dicas: omne impossibile simul est ac non est s. involvit | ||||||
| 18 | contradictionem, per sensitivam cognitionem generaliter aliquid | ||||||
| 19 | praedicas de obiecto rationis, ideoque conceptum intellectualem de | ||||||
| 20 | possibili aut impossibili subiicis condicionibus cognitionis sensitivae, | ||||||
| 21 | nempe respectibus temporis, quod quidem de legibus, quibus adstringitur | ||||||
| 22 | et limitatur intellectus humanus, verissimum est, obiective autem | ||||||
| 23 | et generaliter nullo modo concedi potest. Nempe noster quidem intellectus | ||||||
| 24 | impossibilitatem non animadvertit, nisi ubi notare potest simultaneam | ||||||
| 25 | oppositorum de eodem enuntiationem, h. e. tantummodo ubi | ||||||
| 26 | occurrit contradictio. Ubicunque igitur talis condicio non obvenit, ibi | ||||||
| 27 | nullum intellectui humano de impossibilitate iudicium vacat. Quod | ||||||
| 28 | autem ideo nulli plane intellectui liceat, adeoque, quicquid non involvit | ||||||
| 29 | contradictionem, ideo sit possibile, temere concluditur, subiectivas iudicandi | ||||||
| 30 | condiciones pro obiectivis habendo. Hinc tot vana commenta | ||||||
| 31 | virium, nescio quarum, pro lubitu confictarum, quae absque obstaculo | ||||||
| 32 | repugnantiae e quolibet ingenio architectonico, seu si mavis, ad chimaeras | ||||||
| 33 | proclivi turbatim prorumpunt. Nam, cum vis non aliud sit, quam | ||||||
| 34 | respectus substantiae A ad aliud quiddam B (accidens) tanquam rationis | ||||||
| 35 | ad rationatum: vis cuiusque possibilitas non nititur identitate | ||||||
| 36 | causae et causati, s. substantiae et accidentis, ideoque etiam impossibilitas | ||||||
| 37 | virium falso confictarum non pendet a sola contradictione. Nullam | ||||||
| [ Seite 415 ] [ Seite 417 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||