| Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 415 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | prospiciat, difficile intellectu putant. (Quasi exsistentia entis necessarii | ||||||
| 02 | per omnia temporis imaginarii momenta successive descendat et, parte | ||||||
| 03 | durationis suae iam exhausta, quam adhuc victurus sit aeternitatem | ||||||
| 04 | una cum simultaneis mundi eventibus prospiciat.) Quae omnia notione | ||||||
| 05 | temporis probe perspecta fumi instar evanescunt. | ||||||
| 06 | §. 28. | ||||||
| 07 | SECUNDAE speciei praeiudicia, cum intellectui imponant per condiciones | ||||||
| 08 | sensitivas, quibus mens adstringitur, si in quibusdam casibus | ||||||
| 09 | ad conceptum intellectualem pertingere vult, adhuc magis se abscondunt. | ||||||
| 10 | Horum unum est quod quantitatis, alterum quod qualitatum | ||||||
| 11 | generaliter afficit cognitionem. Prius est: omnis multitudo actualis est | ||||||
| 12 | dabilis numero ideoque omne quantum finitum, posterius: quicquid est | ||||||
| 13 | impossibile, sibi contradicit. In utroque conceptus temporis quidem non | ||||||
| 14 | ingreditur notionem ipsam praedicati, neque censetur nota esse subiecti, | ||||||
| 15 | attamen ut medium inservit conceptui praedicati informando, adeoque | ||||||
| 16 | ceu condicio afficit conceptum intellectualem subiecti, quatenus nonnisi | ||||||
| 17 | ipsius subsidio ad hunc pertingimus. | ||||||
| 18 | Quod itaque attinet prius, cum omne quantum atque series quaelibet | ||||||
| 19 | non cognoscatur distincte, nisi per coordinationem successivam, | ||||||
| 20 | conceptus intellectualis quanti et multitudinis opitulante tantum hoc | ||||||
| 21 | conceptu temporis oritur et nunquam pertingit at completudinem, nisi | ||||||
| 22 | synthesis absolvi possit tempore finito. Inde est, quod infinita series | ||||||
| 23 | coordinatorum secundum intellectus nostri limites distincte comprehendi | ||||||
| 24 | non possit, adeoque per vitium subreptionis videatur impossibilis. | ||||||
| 25 | Nempe secundum leges intellectus puri quaelibet series causatorum | ||||||
| 26 | habet sui principium, h. e. non datur regressus in serie causatorum | ||||||
| 27 | absque termino, secundum leges autem sensitivas quaelibet series coordinatorum | ||||||
| 28 | habet sui initium assignabile, quae propositiones, quarum | ||||||
| 29 | posterior mensurabilitatem seriei, prior dependentiam totius involvit, | ||||||
| 30 | perperam habentur pro identicis. Pari modo argumento intellectus, quo | ||||||
| 31 | probatur, quod dato composito substantiali dentur compositionis principia, | ||||||
| 32 | h. e. simplicia, se adiungit suppositicium aliquod, a sensitiva | ||||||
| 33 | cognitione subornatum, quod nempe in tali composito regressus in partium | ||||||
| 34 | compositione non detur in infinitum, h. e. quod definitus detur in | ||||||
| 35 | quolibet composito partium numerus, cuius certe sensus priori non est | ||||||
| [ Seite 414 ] [ Seite 416 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||