| Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 414 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | cognoscantur, condicionibus spatii atque temporis in exsistendo | ||||||
| 02 | adstringuntur. Hinc de substantiarum immaterialium (quarum | ||||||
| 03 | tamen eandem ob causam nullus datur intuitus sensitivus, nec sub tali | ||||||
| 04 | forma repraesentatio) locis in universo corporeo, de sede animae, et id | ||||||
| 05 | genus aliis quaestiones iactant inanes, et cum sensitiva intellectualibus, | ||||||
| 06 | ceu quadrata rotundis, improbe misceantur, plerumque accidit, ut disceptantium | ||||||
| 07 | alter hircum mulgere, alter cribrum supponere videatur. | ||||||
| 08 | Est autem immaterialium in mundo corporeo praesentia virtualis, non | ||||||
| 09 | localis (quanquam ita improprie vocitetur); spatium autem non continet | ||||||
| 10 | condiciones possibilium actionum mutuarum, nisi materiae; quidnam | ||||||
| 11 | vero immaterialibus substantiis relationes externas virium tam | ||||||
| 12 | inter se quam erga corpora constituat, intellectum humanum plane | ||||||
| 13 | fugit, uti vel perspicacissimus Eulerus, cetera phaenomenorum magnus | ||||||
| 14 | indagator et arbiter (in literis ad principem quandam Germaniae missis) | ||||||
| 15 | argute notavit. Cum autem ad entis summi et extramundani conceptum | ||||||
| 16 | pervenerint, dici non potest, quantum hisce obvolitantibus intellectui | ||||||
| 17 | umbris ludificentur. Praesentiam Dei sibi fingunt localem, Deumque | ||||||
| 18 | mundo involvunt, tanquam infinito spatio simul comprehensum, hanc | ||||||
| 19 | ipsi limitationem compensaturi, videlicet, localitate quasi per eminentiam | ||||||
| 20 | concepta, h. e. infinita. At in pluribus locis simul esse absolute | ||||||
| 21 | impossibile est, quia loca diversa sunt extra se invicem, ideoque, quod | ||||||
| 22 | est in pluribus locis, est extra semet ipsum sibique ipsi externe praesens, | ||||||
| 23 | quod implicat. Quod autem tempus attinet, postquam illud non | ||||||
| 24 | solum legibus cognitionis sensitivae exemerunt, sed ultra mundi terminos | ||||||
| 25 | ad ipsum ens extramundanum, tanquam condicionem exsistentiae | ||||||
| 26 | ipsius, transtulerunt, inextricabili labyrintho sese involvunt. Hinc absonis | ||||||
| 27 | quaestionibus ingenia excruciant, v. g. cur Deus mundum non | ||||||
| 28 | multis retro saeculis condiderit. Facile quidem concipi posse sibi persuadent, | ||||||
| 29 | quipote Deus praesentia, h. e. actualia temporis in quo est, | ||||||
| 30 | cernat; at quomodo futura, h. e. actualia temporis in quo nondum est, | ||||||
| [ Seite 413 ] [ Seite 415 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||