Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 417 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | igitur vim originariam ut possibilem sumere licet, nisi datam ab experientia, | ||||||
| 02 | neque ulla intellectus perspicacia eius possibilitas a priori concipi | ||||||
| 03 | potest. | ||||||
| 04 | §. 29. |
||||||
| 05 | TERTIAE speciei axiomata subrepticia e condicionibus subiecto propriis, | ||||||
| 06 | a quibus in obiecta temere transferuntur, non ita pullulant, ut | ||||||
| 07 | (quemadmodum fit in iis, quae sunt classis secundae) ad conceptum | ||||||
| 08 | intellectualem per sensitive data sola pateat via, sed quia his tantum | ||||||
| 09 | auxiliantibus ad datum per experientiam casum applicari, h. e. cognosci | ||||||
| 10 | potest, utrum aliquid sub certo conceptu intellectuali contineatur, | ||||||
| 11 | necne. Eiusmodi est tritum illud in quibusdam scholis: quicquid exsistit | ||||||
| 12 | contingenter, aliquando non exsistit. Oritur hoc principium suppositicium | ||||||
| 13 | e penuria intellectus, contingentiae aut necessitatis notas nominales | ||||||
| 14 | plerumque, reales raro perspicientis. Hinc utrum oppositum alicuius | ||||||
| 15 | substantiae possibile sit, cum per notas a priori depromptas vix | ||||||
| 16 | perspiciatur, aliunde non cognoscetur, quam si eam aliquando non fuisse | ||||||
| 17 | constet; et mutationes verius testantur contingentiam, quam contingentia | ||||||
| 18 | mutabilitatem, ita ut, si nihil in mundo obveniret fluxum et | ||||||
| 19 | transitorium, vix aliqua nobis notio contingentiae oboriretur. Ideoque | ||||||
| 20 | propositio directa cum sit verissima: quicquid aliquando non fuit, est | ||||||
| 21 | contingens, inversa ipsius non indigitat nisi condiciones, sub quibus | ||||||
| 22 | solis, utrum aliquid exsistat necessario an contingenter, dinoscere licet; | ||||||
| 23 | ideoque si ceu lex subiectiva (qualis revera est) enuntietur, ita efferri | ||||||
| 24 | debet: de quo non constat, quod aliquando non fuerit, illius contingentiae | ||||||
| 25 | notae sufficientes per communem intelligentiam non dantur; quod | ||||||
| 26 | tandem tacite abit in condicionem obiectivam, quasi absque hoc annexo | ||||||
| 27 | contingentiae plane locus non sit. Quo facto exsurgit axioma | ||||||
| 28 | adulterinum et erroneum. Nam mundus hic, quanquam contingenter | ||||||
| 29 | exsistens, est sempiternus h. e. omni tempori simultaneus, ut ideo | ||||||
| 30 | tempus aliquod fuisse, quo non exstiterit, perperam asseratur. | ||||||
| 31 | §. 30. |
||||||
| 32 | Accedunt principiis subrepticiis magna affinitate alia quaedam, | ||||||
| 33 | quae quidem conceptui dato intellectuali nullam sensitivae cognitionis | ||||||
| 34 | maculam affricant, sed quibus tamen intellectus ita luditur, ut ipsa | ||||||
| [ Seite 416 ] [ Seite 418 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||