Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 411 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | quarum tam conceptus primitivi quam axiomata sensitivo intuitu dantur, | ||||||
| 02 | non est nisi logicus, h. e. per quem tantum cognitiones sibi invicem | ||||||
| 03 | subordinamus quoad universalitatem conformiter principio contradictionis, | ||||||
| 04 | phaenomena phaenomenis generalioribus, consectaria intuitus | ||||||
| 05 | puri axiomatibus intuitivis. Verum in philosophia pura, qualis est metaphysica, | ||||||
| 06 | in qua usus intellectus circa principia est realis, h. e. conceptus | ||||||
| 07 | rerum et relationum primitivi atque ipsa axiomata per ipsum intellectum | ||||||
| 08 | purum primitive dantur, et, quoniam non sunt intuitus, ab erroribus | ||||||
| 09 | non sunt immunia, methodus antevertit omnem scientiam, et, quidquid | ||||||
| 10 | tentatur ante huius praecepta probe excussa et firmiter stabilita, | ||||||
| 11 | temere conceptum et inter vana mentis ludibria reiiciendum videtur. | ||||||
| 12 | Nam, cum rectus rationis usus hic ipsa principia constituat, et tam | ||||||
| 13 | obiecta quam, quae de ipsis cogitanda sunt, axiomata per ipsius indolem | ||||||
| 14 | solam primo innotescant, expositio legum rationis purae est ipsa | ||||||
| 15 | scientiae genesis, et earum a legibus suppositiciis distinctio criterium | ||||||
| 16 | veritatis. Hinc, quoniam methodus huius scientiae hoc tempore celebrata | ||||||
| 17 | non sit, nisi qualem logica omnibus scientiis generaliter praecipit, | ||||||
| 18 | illa autem, quae singulari metaphysicae ingenio sit accomodata, plane | ||||||
| 19 | ignoretur, mirum non est, quod huius indaginis studiosi saxum suum | ||||||
| 20 | Sisypheum volvendo in aevum vix aliquid adhucdum profecisse videantur. | ||||||
| 21 | Quanquam autem mihi hic nec animus est nec copia fusius de tam | ||||||
| 22 | insigni et latissime patenti argumento disserendi, tamen, quae partem | ||||||
| 23 | huius methodi haud contemnendam constituunt, nempe sensitivae cognitionis | ||||||
| 24 | cum intellectuali contagium, non quatenus solum incautis obrepit | ||||||
| 25 | in applicatione principiorum, sed ipsa principia spuria sub specie axiomatum | ||||||
| 26 | effingit, brevibus iam adumbrabo. | ||||||
| 27 | §. 24. |
||||||
| 28 | Omnis metaphysicae circa sensitiva atque intellectualia methodus | ||||||
| 29 | ad hoc potissimum praeceptum redit: sollicite cavendum esse, ne principia | ||||||
| 30 | sensitivae cognitionis domestica terminos suos migrent ac intellectualia | ||||||
| 31 | afficiant. Nam quia praedicatum in quolibet iudicio, intellectualiter | ||||||
| 32 | enuntiato, est condicio, absque qua subiectum cogitabile non esse asseritur, | ||||||
| 33 | adeoque praedicatum sit cognoscendi principium: si est conceptus | ||||||
| 34 | sensitivus, non erit nisi condicio sensitivae cognitionis possibilis, adeoque | ||||||
| 35 | apprime quadrabit in subiectum iudicii, cuius conceptus itidem est | ||||||
| [ Seite 410 ] [ Seite 412 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||