Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 412

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 sensitivus. At si admoveatur conceptui intellectuali, iudicium tale      
  02 nonnisi secundum leges subiectivas erit validum, hinc de notione intellectuali      
  03 ipsa non praedicandum et obiective efferendum, sed tantum      
  04 ut condicio, absque qua sensitivae cognitioni conceptus dati locus non      
  05 est*). Quoniam autem praestigiae intellectus, per subornationem conceptus      
  06 sensitivi, tanquam notae intellectualis, dici potest (secundum      
  07 analogiam significatus recepti) vitium subreptionis, erit permutatio intellectualium      
  08 et sensitivorum vitium subreptionis metaphysicum (phaenomenon      
  09 intellectuatum, si barbarae voci venia est), adeoque axioma      
  10 tale hybridum, quod sensitiva pro necessario adhaerentibus conceptui      
  11 intellectuali venditat, mihi vocatur axioma subrepticium. Et ex hisce      
  12 quidem axiomatibus spuriis prodierunt principia fallendi intellectus per      
  13 omnem metaphysicam pessime grassata. Ut autem habeamus, quod in      
  14 promptu sit et luculenter cognoscibile, horum iudicorum criterium et      
  15 veluti Lydium lapidem, quo illa dinoscamus a genuinis, simulque, si      
  16 forsan firmiter adhaerere intellectui videantur, artem quandam docimasticam,      
  17 cuius ope, quantum pertineat ad sensitiva, quantum ad intellectualia,      
  18 aequa fieri possit aestimatio, altius in hanc quaestionem      
  19 descendendum esse puto.      
           
  20
§. 25.
     
           
  21 En igitur PRINCIPIUM REDUCTIONIS axiomatis cuiuslibet subrepticii:      
  22 si de conceptu quocunque intellectuali generaliter quicquam praedicatur,      
  23 quod pertinet ad respectus SPATII ATQUE TEMPORIS: obiective non est      
  24 enuntiandum et non denotat nisi condicionem, sine qua conceptus datus      
           
    *) Fecundus et facilis est huius criterii usus in dinoscendis principiis, quae tantum leges cognitionis sensitivae enuntiant, ab iis, quae praeterea aliquid circa obiecta ipsa praecipiunt. Nam si praedicatum sit conceptus intellectualis, respectus ad subiectum iudicii, quantumvis sensitive cogitatum, denotat semper notam objecto ipsi competentem. At si praedicatum sit conceptus sensitivus, quoniam leges cognitionis sensitivae non sunt condiciones possibilitatis rerum ipsarum, de subiecto iudicii intellectualiter cogitato non valebit, adeoque obiective enuntiari non poterit. Sic in vulgari illo axiomate: quicquid exsistit, est alicubi, cum praedicatum contineat condiciones cognitionis sensitivae, non poterit de subiecto iudicii, nempe exsistenti quolibet, generaliter enuntiari; adeoque formula haec obiective praecipiens falsa est. Verum si convertatur propositio, ita ut praedicatum fiat conceptus intellectualis, emerget verissima, uti: quicquid est alicubi, exsistit.      
           
     

[ Seite 411 ] [ Seite 413 ] [ Inhaltsverzeichnis ]