Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 410 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | eiusdem causae sustentatricis communis, ideoque spatium, quod | ||||||
| 02 | est condicio universalis et necessaria compraesentiae omnium sensitive | ||||||
| 03 | cognita, dici potest OMNIPRAESENTIA PHAENOMENON. (Causa enim universi | ||||||
| 04 | non est omnibus atque singulis propterea praesens, quia est in | ||||||
| 05 | ipsorum locis, sed sunt loca h. e. relationes substantiarum possibiles, | ||||||
| 06 | quia omnibus intime praesens est.) Porro, quoniam possibilitas mutationum | ||||||
| 07 | et successionum omnium, cuius principium, quatenus sensitive | ||||||
| 08 | cognoscitur, residet in conceptu temporis, supponit perdurabilitatem | ||||||
| 09 | subiecti, cuius status oppositi succedunt, id autem, cuius status fluunt, | ||||||
| 10 | non durat, nisi sustentetur ab alio: conceptus temporis tanquam unici | ||||||
| 11 | infiniti et immutabilis*), in quo sunt et durant omnia, est causae generalis | ||||||
| 12 | aeternitas phaenomenon. Verum consultius videtur littus legere | ||||||
| 13 | cognitionum per intellectus nostri mediocritatem nobis concessarum, | ||||||
| 14 | quam in altum indagationum eiusmodi mysticarum provehi, quemadmodum | ||||||
| 15 | fecit Malebranchius, cuius sententia ab ea, quae hic exponitur, | ||||||
| 16 | proxime abest: nempe nos omnia intueri in Deo. | ||||||
| 17 | SECTIO V |
||||||
| 18 | De methodo circa sensitiva et intellectualia in metaphysicis. |
||||||
| 19 | §. 23. |
||||||
| 20 | In omnibus scientiis, quarum principia intuitive dantur, vel per | ||||||
| 21 | intuitum sensualem (experientiam), vel per intuitum sensitivum quidem, | ||||||
| 22 | at purum (conceptus spatii, temporis et numeri), h. e. in scientia | ||||||
| 23 | naturali et mathesi, usus dat methodum, et tentando atque inveniendo, | ||||||
| 24 | postquam scientia ad amplitudinem aliquam et concinnitatem provecta | ||||||
| 25 | est, elucescit, qua via atque ratione incedendum sit, ut fiat consummata | ||||||
| 26 | et, abstersis maculis tam errorum quam confusarum cogitationum, | ||||||
| 27 | purior nitescat; perinde ac grammatica post usum uberiorem sermonis, | ||||||
| 28 | stilus post poematum aut orationum elegantia exempla regulis et disciplinae | ||||||
| 29 | ansam praebuerunt. Usus autem intellectus in talibus scientiis, | ||||||
| *) Temporis momenta non sibi videntur succedere, quia hoc pacta aliud adhuc tempus ad momentorum successionem praemittendum esset; sed per intuitum sensitivum actualia quasi per seriem continuam momentorum descendere videntur. | |||||||
| [ Seite 409 ] [ Seite 411 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||