Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 409 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | §. 22. |
||||||
| 02 | Si, quemadmodum a dato mundo ad causam omnium ipsius partium | ||||||
| 03 | unicam valet consequentia, ita etiam vice versa a data causa | ||||||
| 04 | communi omnibus ad nexum horum inter se, adeoque ad formam | ||||||
| 05 | mundi, similiter procederet argumentatio (quanquam fateor hanc conclusionem | ||||||
| 06 | mihi non aeque perspicuam videri), nexus substantiarum | ||||||
| 07 | primitivus non foret contingens, sed per sustentationem omnium a principio | ||||||
| 08 | communi necessarius, adeoque harmonia proficiscens ab ipsa earum | ||||||
| 09 | subsistentia, fundata in causa communi, procederet secundum regulas | ||||||
| 10 | communes. Harmoniam autem talem voco generaliter stabilitam, cum | ||||||
| 11 | illa, quae locum non habet, nisi quatenus status quilibet substantiae | ||||||
| 12 | individuales adaptantur statui alterius, sit harmonia singulariter stabilita | ||||||
| 13 | et commercium e priori harmonia sit reale et physicum, e posteriori | ||||||
| 14 | autem ideale et sympatheticum. Commercium itaque omne substantiarum | ||||||
| 15 | universi est externe stabilitum (per causam omnium communem), | ||||||
| 16 | et vel generaliter stabilitum per influxum physicum (emendatiorem), | ||||||
| 17 | vel individualiter ipsarum statibus conciliatum, posterius autem vel per | ||||||
| 18 | primam cuiusvis substantiae constitutionem originarie fundatum, vel | ||||||
| 19 | occasione cuiuslibet mutationis impressum, quorum illud harmonia | ||||||
| 20 | praestabilita, hoc occasionalismus audit. Si itaque per sustentationem | ||||||
| 21 | omnium substantiarum ab uno necessaria esset coniunctio omnium, qua | ||||||
| 22 | constituunt unum, commercium substantiarum universale erit per influxum | ||||||
| 23 | physicum, et mundus totum reale; sin minus, commercium erit | ||||||
| 24 | sympatheticum (h. e. harmonia absque vero commercio) et mundus | ||||||
| 25 | nonnisi totum ideale. Mihi quidem, quanquam non demonstratum, | ||||||
| 26 | tamen abunde etiam aliis ex rationibus probatum est prius. | ||||||
| 27 | Scholion. |
||||||
| 28 | Si pedem aliquantulum ultra terminos certitudinis apodicticae, | ||||||
| 29 | quae metaphysicam decet, promovere fas esset, operae pretium videtur | ||||||
| 30 | quaedam, quae pertinent ad intuitus sensitivi non solum leges, sed | ||||||
| 31 | etiam causas, per intellectum tantum cognoscendas, indagare. Nempe | ||||||
| 32 | mens humana non afficitur ab externis, mundusque ipsius adspectui | ||||||
| 33 | non patet in infinitum, nisi quatenus ipsa cum omnibus aliis sustentatur | ||||||
| 34 | ab eadem vi infinita unius. Hinc non sentit externa, nisi per praesentiam | ||||||
| [ Seite 408 ] [ Seite 410 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||