Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 405 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | quia hoc ipso conceptu in figmenti sui subsidium uti coactus esset), | ||||||
02 | geometriae in philosophia naturali usus parum tutus foret; dubitari | ||||||
03 | enim posset, an ipsa notio haec ab experientia deprompta satis cum | ||||||
04 | natura consentiat, negatis forsitan, a quibus abstracta erat, determinationibus, | ||||||
05 | cuius aliquibus etiam suspicio in mentem incidit. Spatium | ||||||
06 | itaque est principium formale mundi sensibilis absolute primum non | ||||||
07 | solum propterea, quod nonnisi per illius conceptum obiecta universi | ||||||
08 | possint esse phaenomena, sed potissimum hanc ob rationem, quod per | ||||||
09 | essentiam non est nisi unicum, omnia omnino externe sensibilia complectens, | ||||||
10 | adeoque principium constituit universitatis, h. e. totius, quod | ||||||
11 | non potest esse pars alterius. | ||||||
12 | COROLLARIUM. |
||||||
13 | En itaque bina cognitionis sensitivae principia, non, quemadmodum | ||||||
14 | est in intellectualibus, conceptus generales, sed intuitus singulares, | ||||||
15 | attamen puri; in quibus, non sicut leges rationis praecipiunt, partes et | ||||||
16 | potissimum simplices continent rationem possibilitatis compositi, sed, | ||||||
17 | secundum exemplar intuitus sensitivi, infinitum continet rationem partis | ||||||
18 | cuiusque cogitabilis ac tandem simplicis s. potius termini. Nam, nonnisi | ||||||
19 | dato infinito tam spatio quam tempore, spatium et tempus quodlibet | ||||||
20 | definitum limitando est assignabile, et tam punctum quam momentum | ||||||
21 | per se cogitari non possunt, sed non concipiuntur nisi in dato | ||||||
22 | iam spatio et tempore, tanquam horum termini. Ergo omnes affectiones | ||||||
23 | primitivae horum conceptuum sunt extra cancellos rationis, ideoque | ||||||
24 | nullo modo intellectualiter explicari possunt. Nihilo tamen minus sunt | ||||||
25 | substrata intellectus, e datis intuitive primis secundum leges logicas | ||||||
26 | consectaria concludentis, maxima qua fieri potest certitudine. Horum | ||||||
27 | quidem conceptuum alter proprie intuitum obiecti, alter statum concernit, | ||||||
28 | inprimis representativum. Ideo etiam spatium temporis ipsius conceptui | ||||||
29 | ceu typus adhibetur, repraesentando hoc per lineam eiusque terminos | ||||||
30 | (momenta) per puncta. Tempus autem universali atque rationali | ||||||
31 | conceptui magis appropinquat, complectendo omnia omnino suis respectibus, | ||||||
32 | nempe spatium ipsum et praeterea accidentia, quae in relationibus | ||||||
33 | spatii comprehensa non sunt, uti cogitationes animi. Praeterea | ||||||
34 | autem tempus leges quidem rationi non dictitat, sed tamen praecipuas | ||||||
35 | constituit condiciones, quibus faventibus secundum rationis leges | ||||||
[ Seite 404 ] [ Seite 406 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |