Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 406 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | mens notiones suas conferre possit; sic, quid sit impossibile, iudicare | ||||||
| 02 | non possum, nisi de eodem subiecto eodem tempore praedicans A et non | ||||||
| 03 | A. Et praesertim, si intellectum advertimus ad experientiam, respectus | ||||||
| 04 | causae et causati in externis quidem obiectis indiget relationibus spatii, | ||||||
| 05 | in omnibus autem tam externis quam internis, nonnisi temporis respectu | ||||||
| 06 | opitulante, quid sit prius, quidnam posterius, s. causa et causatum, | ||||||
| 07 | edoceri mens potest. Et vel ipsius spatii quantitatem intelligibilem | ||||||
| 08 | reddere non licet, nisi illud, relatum ad mensuram tanquam unitatem, | ||||||
| 09 | exponamus numero, qui ipse non est nisi multitudo numerando, h. e. | ||||||
| 10 | in tempore dato successive unum uni addendo, distincte cognita. | ||||||
| 11 | Tandem quasi sponte cuilibet oboritur quaestio, utrum conceptus | ||||||
| 12 | uterque sit connatus, an acquisitus. Posterius quidem per demonstrata | ||||||
| 13 | iam videtur refutatum, prius autem, quia viam sternit philosophiae pigrorum, | ||||||
| 14 | ulteriorem quamlibet indagationem per citationem causae primae | ||||||
| 15 | irritam declaranti, non ita temere admittendum est. Verum conceptus | ||||||
| 16 | uterque procul dubio acquisitus est, non a sensu quidem obiectorum | ||||||
| 17 | (sensatio enim materiam dat, non formam cognitionis humanae) | ||||||
| 18 | abstractus, sed ab ipsa mentis actione, secundum perpetuas leges sensa | ||||||
| 19 | sua coordinante, quasi typus immutabilis, ideoque intuitive cognoscendus. | ||||||
| 20 | Sensationes enim excitant hunc mentis actum, non influunt intuitum, | ||||||
| 21 | neque aliud hic connatum est nisi lex animi, secundum quam | ||||||
| 22 | certa ratione sensa sua e praesentia obiecti coniungit. | ||||||
| 23 | SECTIO IV |
||||||
| 24 | De principio formae mundi intelligibilis. |
||||||
| 25 | §. 16. |
||||||
| 26 | Qui spatium et tempus pro reali aliquo et absolute necessario | ||||||
| 27 | omnium possibilium substantiarum et statuum quasi vinculo habent, | ||||||
| 28 | haud quidquam aliud requiri putant ad concipiendum, quipote exsistentibus | ||||||
| 29 | pluribus quidam respectus originarius competat, ceu influxuum | ||||||
| 30 | possibilium condicio primitiva et formae essentialis universi principium. | ||||||
| 31 | Nam quia, quaecunque exsistunt, ex ipsorum sententia necessario sunt | ||||||
| 32 | alicubi, cur sibi certa ratione praesto sint, inquirere supervacaneum | ||||||
| 33 | ipsis videtur, quoniam id ex spatii, omnia comprehendentis, universitate | ||||||
| [ Seite 405 ] [ Seite 407 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||