Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 404 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | et nonnisi in actualibus cogitabilem, uti, post Leibnizium, nostratum | ||||||
| 02 | plurimi statuunt. Quod attinet primum illud inane rationis commentum, | ||||||
| 03 | cum veras relationes infinitas absque ullis erga se relatis | ||||||
| 04 | entibus fingat, pertinet ad mundum fabulosum. Verum qui in sententiam | ||||||
| 05 | posteriorem abeunt, longe deteriori errore labuntur. Quippe cum | ||||||
| 06 | illi nonnisi conceptibus quibusdam rationalibus s. ad noumena pertinentibus | ||||||
| 07 | offendiculum ponant, ceteroquin intellectui maxime absconditis, | ||||||
| 08 | e. g. quaestionibus de mundo spirituali, de omnipraesentia etc., | ||||||
| 09 | hi ipsis phaenomenis et omnium phaenomenorum fidissimo interpreti, | ||||||
| 10 | geometriae, adversa fronte repugnant. Nam ne apertum in definiendo | ||||||
| 11 | spatio circulum, quo necessario intricantur, in medium proferam, geometriam, | ||||||
| 12 | ab apice certitudinis deturbatam, in earum scientiarum censum | ||||||
| 13 | reiiciunt, quarum principia sunt empirica. Nam si omnes spatii | ||||||
| 14 | affectiones nonnisi per experientiam a relationibus externis mutuatae | ||||||
| 15 | sunt, axiomatibus geometricis non inest universalitas nisi comparativa, | ||||||
| 16 | qualis acquiritur per inductionem, h. e. aeque late patens ac observatur, | ||||||
| 17 | neque necessitas nisi secundum stabilitas naturae leges, neque praecisio | ||||||
| 18 | nisi arbitrario conficta, et spes est, ut fit in empiricis, spatium aliquando | ||||||
| 19 | detegendi aliis affectionibus primitivis praeditum, et forte etiam | ||||||
| 20 | bilineum rectilineum. | ||||||
| 21 | E. Quanquam conceptus spatii, ut obiectivi alicuius et realis entis | ||||||
| 22 | vel affectionis, sit imaginarius, nihilo tamen secius respective ad sensibilia | ||||||
| 23 | quaecunque non solum est verissimus, sed et omnis veritatis in | ||||||
| 24 | sensualitate externa fundamentum. Nam res non possunt sub ulla specie | ||||||
| 25 | sensibus apparere, nisi mediante vi animi, omnes sensationes secundum | ||||||
| 26 | stabilem et naturae suae insitam legem coordinante. Cum itaque | ||||||
| 27 | nihil omnino sensibus sit dabile nisi primitivis spatii axiomatibus eiusque | ||||||
| 28 | consectariis (geometria praecipiente) conformiter, quanquam horum | ||||||
| 29 | principium non sit nisi subiectivum, tamen necessario hisce consentiet, | ||||||
| 30 | quia eatenus sibimet ipsi consentit, et leges sensualitatis erunt leges | ||||||
| 31 | naturae, quatenus in sensus cadere potest. Natura itaque geometriae | ||||||
| 32 | praeceptis ad amussim subiecta est, quoad omnes affectiones spatii ibi | ||||||
| 33 | demonstratas, non ex hypothesi ficta, sed intuitive data, tanquam condicione | ||||||
| 34 | subiectiva omnium phaenomenorum, quibus unquam natura | ||||||
| 35 | sensibus patefieri potest. Certe, nisi conceptus spatii per mentis naturam | ||||||
| 36 | originarie datus esset (ita, ut, qui relationes quascunque alias, quam | ||||||
| 37 | per ipsum praecipiuntur, mente effingere allaboraret, operam luderet, | ||||||
| [ Seite 403 ] [ Seite 405 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||