Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 399 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | ideam temporis repraesentari potest; neque successio gignit conceptum | ||||||
| 02 | temporis sed ad illum provocat. Ideoque temporis notio, veluti per | ||||||
| 03 | experientiam acquisita, pessime definitur per seriem actualium post se | ||||||
| 04 | invicem exsistentium. Nam, quid significet vocula post, non intelligo, | ||||||
| 05 | nisi praevio iam temporis conceptu. Sunt enim post se invicem, quae | ||||||
| 06 | exsistunt temporibus diversis, quemadmodum simul sunt, quae exsistunt | ||||||
| 07 | tempore eodem. | ||||||
| 08 | 2. Idea temporis est singularis, non generalis. Tempus enim | ||||||
| 09 | quodlibet non cogitatur, nisi tanquam pars unius eiusdem temporis | ||||||
| 10 | immensi. Duos annos si cogitas, non potes tibi repraesentare, nisi determinato | ||||||
| 11 | erga se invicem positu, et, si immediate se non sequantur, | ||||||
| 12 | nonnisi tempore quodam intermedio sibimet iunctos. Quodnam autem | ||||||
| 13 | temporum diversorum sit prius, quodnam posterius, nulla ratione per | ||||||
| 14 | notas aliquas intellectui conceptibiles definiri potest, nisi in circulum | ||||||
| 15 | vitiosum incurrere velis, et mens illud non discernit, nisi per intuitum | ||||||
| 16 | singularem. Praeterea omnia concipis actualia in tempore posita, non | ||||||
| 17 | sub ipsius notione generali, tanquam nota communi, contenta. | ||||||
| 18 | 3. Idea itaque temporis est intuitus, et quoniam ante omnem sensationem | ||||||
| 19 | concipitur, tanquam condicio respectuum in sensibilibus obviorum, | ||||||
| 20 | est intuitus non sensualis, sed purus. | ||||||
| 21 | 4. Tempus est quantum continuum et legum continui in mutationibus | ||||||
| 22 | universi principium. Continuum enim est quantum, quod non constat | ||||||
| 23 | simplicibus. Quia autem per tempus non cogitantur nisi relationes | ||||||
| 24 | absque datis ullis entibus erga se invicem relatis, in tempore, ceu quanto, | ||||||
| 25 | est compositio, quae, si tota sublata concipiatur, nihil plane reliqui | ||||||
| 26 | facit. Cuius autem compositi, sublata omni compositione, nihil omnino | ||||||
| 27 | remanet, illud non constat partibus simplicibus. Ergo etc. Pars itaque | ||||||
| 28 | temporis quaelibet est tempus, et, quae sunt in tempore, simplicia, | ||||||
| 29 | nempe momenta, non sunt partes illius, sed termini, quos interiacet | ||||||
| 30 | tempus. Nam datis duobus momentis non datur tempus, nisi quatenus | ||||||
| 31 | in illis actualia sibi succedunt; igitur praeter momentum datum necesse | ||||||
| 32 | est, ut detur tempus, in cuius parte posteriori sit momentum aliud. | ||||||
| 33 | Lex autem continuitatis metaphysica haec est: mutationes omnes | ||||||
| 34 | sunt continuae s. fluunt, h. e. non succedunt sibi status oppositi, nisi | ||||||
| 35 | per seriem statuum diversorum intermediam. Quia enim status duo | ||||||
| 36 | oppositi sunt in diversis temporis momentis, inter duo autem momenta | ||||||
| 37 | semper sit tempus aliquod interceptum, in cuius infinita momentorum | ||||||
| [ Seite 398 ] [ Seite 400 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||