Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 400 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | serie substantia nec est in uno statuum datorum, nec in altero, nec | ||||||
| 02 | tamen in nullo: erit in diversis, et sic porro in infinitum. | ||||||
| 03 | Celeb. Kaestnerus, hanc Leibnizii legem examini subiecturus, provocat | ||||||
| 04 | eius defensores*), ut demonstrent: motum puncti continuum per | ||||||
| 05 | omnia latera trianguli esse impossibilem, quod utique, concessa lege continuitatis, | ||||||
| 06 | probari necesse esset. En igitur demonstrationem quaesitam. | ||||||
| 07 | Denotent literae |
||||||
| 08 | mobile incedat motu continuo per lineas ab bc ca h. e. totum perimetrum | ||||||
| 09 | figurae, necesse est, ut per punctum b in directione ab per | ||||||
| 10 | idem autem punctum b etiam in directione bc moveatur. Cum autem | ||||||
| 11 | hi motus sint diversi, non possunt esse simul. Ergo momentum praesentiae | ||||||
| 12 | puncti mobilis in vertice b, quatenus movetur in directione ab | ||||||
| 13 | est diversum a momento praesentiae puncti mobilis in eodem vertice b, | ||||||
| 14 | quatenus movetur secundum directionem bc. Sed inter duo momenta | ||||||
| 15 | est tempus, ergo mobile in eodem puncto per tempus aliquod praesens | ||||||
| 16 | est, i. e. quiescit, ideoque non incedit motu continuo, quod contra hypothesin. | ||||||
| 17 | Eadem demomstratio valet de motu per quaslibet rectas, angulum | ||||||
| 18 | includentes dabilem. Ergo corpus non mutat directionem in motu continuo, | ||||||
| 19 | nisi secundum lineam, cuius nulla pars est recta, h. e. curvam, | ||||||
| 20 | secundum placita Leibnizii. | ||||||
| 21 | 5. Tempus non est obiectivum aliquid et reale, nec substantia, nec | ||||||
| 22 | accidens, nec relatio, sed subiectiva condicio per naturam mentis humanae | ||||||
| 23 | necessaria, quaelibet sensibilia certe lege sibi coordinandi, et | ||||||
| 24 | intuitus purus. Substantias enim pariter ac accidentia coordinamus, | ||||||
| 25 | tam secundum simultaneitatem, quam successionem, nonnisi per conceptum | ||||||
| 26 | temporis; ideoque huius notio, tanquam principium formae, | ||||||
| 27 | istorum conceptibus est antiquior. Quod autem relationes attinet s. respectus | ||||||
| 28 | quoscunque, quatenus sensibus sunt obvii, utrum nempe simul | ||||||
| 29 | sint, an post se invicem, nihil aliud involvunt, nisi positus in tempore | ||||||
| 30 | determinandos, vel in eodem ipsius puncto, vel diversis. | ||||||
| 31 | Qui realitatem temporis obiectivam asserunt, aut illud tanquam | ||||||
| 32 | fluxum aliquem in exsistendo continuum, absque ulla tamen re exsistente | ||||||
| 33 | (commentum absurdissimum!), concipiunt, uti potissimum | ||||||
| 34 | Anglorum philosophi, aut tanquam abstractum reale a successione | ||||||
| 35 | statuum internorum, uti Leibnizius et asseclae statuunt. Posterioris | ||||||
| *) Höhere Mechanick, S. 354. | |||||||
| [ Seite 399 ] [ Seite 401 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||