Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 398 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | et distinctae cognitionis organon; et, quoniam eius obiecta ipsa | ||||||
02 | sunt omnis intuitus non solum principia formalia, sed ipsa intuitus | ||||||
03 | originarii, largitur cognitionem verissimam simulque summae evidentiae | ||||||
04 | in aliis exemplar. Sensualium itaque datur scientia, quanquam, | ||||||
05 | cum sint phaenomena, non datur intellectio realis, sed tantum logica; | ||||||
06 | hinc patet, quo sensu, qui e schola Eleatica hauserunt, scientiam phaenomenis | ||||||
07 | denegasse censendi sint. | ||||||
08 | SECTIO III |
||||||
09 | De principiis formae mundi sensibilis. |
||||||
10 | §. 13. |
||||||
11 | Principium formae universi est, quod continet rationem nexus | ||||||
12 | universalis, quo omnes substantiae atque earum status pertinent ad | ||||||
13 | idem totum, quod dicitur mundus. Principium formae mundi sensibilis | ||||||
14 | est, quod continet rationem nexus universalis omnium, quatenus sunt | ||||||
15 | phaenomena. Forma mundi intelligibilis agnoscit principium obiectivum, | ||||||
16 | h. e. causam aliquam, per quam exsistentium in se est colligatio. Mundus | ||||||
17 | autem, quatenus spectatur ut phaenomenon, h. e. respective ad | ||||||
18 | sensualitatem mentis humanae, non agnoscit aliud principium formae | ||||||
19 | nisi subiectivum, h. e. certam animi legem, per quam necesse est, ut | ||||||
20 | omnia, quae sensuum obiecta (per istorum qualitatem) esse possunt | ||||||
21 | necessario pertinere videantur ad idem totum. Quodcunque igitur tandem | ||||||
22 | sit principium formae mundi sensibilis, tamen non complectitur | ||||||
23 | nisi actualia, quatenus in sensus cadere posse putantur, ideoque nec | ||||||
24 | immateriales substantias, quae, qua tales, iam per definitionem a sensibus | ||||||
25 | externis omnino excluduntur, nec mundi causam, quae, cum per | ||||||
26 | illam mens ipsa exsistat et sensu aliquo polleat, sensuum obiectum esse | ||||||
27 | non potest. Haec principia formalia universi phaenomeni absolute prima, | ||||||
28 | catholica et cuiuslibet praeterea in cognitione humana sensitivi quasi | ||||||
29 | schemata et condiciones, bina esse, tempus et spatium, iam demonstrabo. | ||||||
30 | §. 14. |
||||||
31 | De tempore. |
||||||
32 | 1. Idea temporis non oritur, sed supponitur a sensibus. Quae enim | ||||||
33 | in sensus incurrunt, utrum simul sint, an post se invicem, nonnisi per | ||||||
[ Seite 397 ] [ Seite 399 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |