Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 397

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 est passivus; adeoque eatenus tantum, quatenus aliquid sensus nostros      
  02 afficere potest, possibilis. Divinus autem intuitus, qui obiectorum est      
  03 principium, non principiatum, cum sit independens, est archetypus et      
  04 propterea perfecte intellectualis.      
           
  05
§. 11.
     
           
  06 Quanquam autem phaenomena proprie sint rerum species, non      
  07 ideae, neque internam et absolutam obiectorum qualitatem exprimant:      
  08 nihilo tamen minus illorum cognitio est verissima. Primo enim, quatenus      
  09 sensuales sunt conceptus s. apprehensiones, ceu causata testantur      
  10 de praesentia obiecti, quod contra idealismum; quatenus autem      
  11 iudicia spectas circa sensitive cognita, cum veritas in iudicando consistat      
  12 in consensu praedicati cum subiecto dato, conceptus autem subiecti,      
  13 quatenus est phaenomenon, non detur nisi per relationem ad facultatem      
  14 cognoscendi sensitivam, et secundum eandem etiam praedicata      
  15 dentur sensitive observabilia, patet, repraesentationes subiecti atque      
  16 praedicati fieri secundum leges communes, adeoque ansam praebere      
  17 cognitioni verissimae.      
           
  18
§. 12.
     
           
  19 Quaecunque ad sensus nostros referuntur ut obiecta, sunt phaenomena;      
  20 quae autem, cum sensus non tangant, formam tantum singularem      
  21 sensualitatis continent, pertinent ad intuitum purum (i. e. a sensationibus      
  22 vacuum, ideo autem non intellectualem). Phaenomena recensentur      
  23 et exponuntur, primo sensus externi in PHYSICA, deinde sensus      
  24 interni in PSYCHOLOGIA empirica. Intuitus autem purus (humanus) non      
  25 est conceptus universalis s. logicus, sub quo, sed singularis, in quo sensibilia      
  26 quaelibet cogitantur, ideoque continet conceptus spatii et temporis;      
  27 qui, cum quoad qualitatem nihil de sensibilibus determinent, non      
  28 sunt obiecta scientiae, nisi quoad quantitatem. Hinc MATHESIS PURA      
  29 spatium considerat in GEOMETRIA, tempus in MECHANICA pura. Accedit      
  30 hisce conceptus quidam, in se quidem intellectualis, sed cuius tamen      
  31 actuatio in concreto exigit opitulantes notiones temporis et spatii      
  32 (successive addendo plura et iuxta se simul ponendo), qui est conceptus      
  33 numeri, quem tractat ARITHMETICA. Mathesis itaque pura, omnis      
  34 nostrae sensitivae cognitionis formam exponens, est cuiuslibet intuitivae      
           
     

[ Seite 396 ] [ Seite 398 ] [ Inhaltsverzeichnis ]