Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 393 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | quemadmodum sensatio, quae sensualis repraesentationis materiam | ||||||
| 02 | constituit, praesentiam quidem sensibilis alicuius arguit, sed quoad | ||||||
| 03 | qualitatem pendet a natura subiecti, quatenus ab isto obiecto est modificabilis; | ||||||
| 04 | ita etiam eiusdem repraesentationis forma testatur utique | ||||||
| 05 | quendam sensorum respectum aut relationem, verum proprie non est | ||||||
| 06 | adumbratio aut schema quoddam obiecti, sed nonnisi lex quaedam | ||||||
| 07 | menti insita, sensa ab obiecti praesentia orta sibimet coordinandi. Nam | ||||||
| 08 | per formam seu speciem obiecta sensus non feriunt; ideoque, ut varia | ||||||
| 09 | obiecti sensum afficientia in totum aliquod repraesentationis coalescant, | ||||||
| 10 | opus est interno mentis principio, per quod varia illa secundum stabiles | ||||||
| 11 | et innatas leges speciem quandam induant. | ||||||
| 12 | §. 5. |
||||||
| 13 | Ad sensualem itaque cognitionem pertinet tam materia, quae est | ||||||
| 14 | sensatio, et per quam cognitiones dicuntur sensuales, quam forma, per | ||||||
| 15 | quam, etiamsi reperiatur absque omni sensatione, repraesentationes | ||||||
| 16 | vocantur sensitivae. Quod ab altera parte attinet intellectualia, ante | ||||||
| 17 | omnia probe notandum est, usum intellectus s. superioris animae facultatis | ||||||
| 18 | esse duplicem: quorum priori dantur conceptus ipsi vel rerum vel | ||||||
| 19 | respectuum, qui est USUS REALIS; posteriori autem undecunque dati | ||||||
| 20 | sibi tantum subordinantur, inferiores nempe superioribus (notis communibus) | ||||||
| 21 | et conferuntur inter se secundum princ. contrad., qui USUS | ||||||
| 22 | dicitur LOGICUS. Est autem usus intellectus logicus omnibus scientiis | ||||||
| 23 | communis, realis non item. Data enim quomodocunque cognitio spectatur | ||||||
| 24 | vel contenta sub nota pluribus communi, vel illi opposita, idque | ||||||
| 25 | vel immediate et proxime, ut fit in iudiciis ad distinctam, vel mediate, | ||||||
| 26 | ut in ratiociniis ad adaequatam cognitionem. Datis igitur cognitionibus | ||||||
| 27 | sensitivis, per usum intellectus logicum sensitivae subordinantur aliis | ||||||
| 28 | sensitivis, ut conceptibus communibus, et phaenomena legibus phaenomenorum | ||||||
| 29 | generalioribus. Maximi autem momenti hic est, notasse, | ||||||
| 30 | cognitiones semper habendas esse pro sensitivis, quantuscunque circa | ||||||
| 31 | illas intellectui fuerit usus logicus. Nam vocantur sensitivae propter | ||||||
| 32 | genesin, non ob collationem quoad identitatem vel oppositionem. Hinc | ||||||
| 33 | generalissimae leges empiricae sunt nihilo secius sensuales et, quae in | ||||||
| 34 | geometria reperiuntur, formae sensitivae principia (respectus in spatio | ||||||
| 35 | determinati), quantumcunque intellectus circa illa versetur, argumentando | ||||||
| [ Seite 392 ] [ Seite 394 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||