Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 392 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | actu daretur in infinito simultaneo, ideoque, quae successive addendo | ||||||
| 02 | nunquam est absolvendo series, tamen tota esset dabilis. Ex hac spinosa | ||||||
| 03 | quaestione semet extricaturus notet: tam successivam quam simultaneam | ||||||
| 04 | plurium coordinationem (quia nituntur conceptibus temporis) non | ||||||
| 05 | pertinere ad conceptum intellectualem totius, sed tantum ad condiciones | ||||||
| 06 | intuitus sensitivi; ideoque, etiamsi non sint sensitive conceptibiles, tamen | ||||||
| 07 | ideo non cessare esse intellectuales. Ad hunc autem conceptum | ||||||
| 08 | sufficit: dari quomodocunque coordinata et omnia cogitari tanquam | ||||||
| 09 | pertinentia ad unum. | ||||||
| 10 | SECTIO II |
||||||
| 11 | De sensibilium atque intelligibilium discrimine generatim. |
||||||
| 12 | §. 3. |
||||||
| 13 | Sensualitas est receptivitas subiecti, per quam possibile est, ut status | ||||||
| 14 | ipsius repraesentativus obiecti alicuius praesentia certo modo afficiatur. | ||||||
| 15 | Intelligentia (rationalitas) est facultas subiecti, per quam, quae in sensus | ||||||
| 16 | ipsius per qualitatem suam incurrere non possunt, repraesentare valet. | ||||||
| 17 | Obiectum sensualitatis est sensibile; quod autem nihil continet, nisi | ||||||
| 18 | per intelligentiam cognoscendum, est intelligibile. Prius scholis veterum | ||||||
| 19 | phaenomenon, posterius noumenon audiebat. Cognitio, quatenus subiecta | ||||||
| 20 | est legibus sensualitatis, est sensitiva, intelligentiae, est intellectualis | ||||||
| 21 | s. rationalis. | ||||||
| 22 | §. 4. |
||||||
| 23 | Cum itaque, quodcunque in cognitione est sensitivi, pendeat a | ||||||
| 24 | speciali indole subiecti, quatenus a praesentia obiectorum huius vel | ||||||
| 25 | alius modificationis capax est, quae, pro varietate subiectorum, in diversis | ||||||
| 26 | potest esse diversa; quaecunque autem cognitio a tali condicione | ||||||
| 27 | subiectiva exempta est, nonnisi obiectum respiciat: patet, sensitive cogitata | ||||||
| 28 | esse rerum repraesentationes, uti apparent, intellectualia autem, | ||||||
| 29 | sicuti sunt. Repraesentationi autem sensus primo inest quiddam, quod | ||||||
| 30 | diceres materiam, nempe sensatio, praeterea autem aliquid, quod vocari | ||||||
| 31 | potest forma, nempe sensibilium species, quae prodit, quatenus varia, | ||||||
| 32 | quae sensus afficiunt, naturali quadam animi lege coordinantur. Porro, | ||||||
| [ Seite 391 ] [ Seite 393 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||