Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 391

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 principium perenne formae cuiuslibet contingentis et transitoriae, quae      
  02 pertinet ad mundi statum. Qui hanc disquisitionem insuper habent,      
  03 frustrantur conceptibus spatii ac temporis, quasi condicionibus per se      
  04 iam datis atque primitivis, quarum ope, scilicet, absque ullo alio principio,      
  05 non solum possibile sit, sed et necessarium, ut plura actualia se      
  06 mutuo respiciant uti compartes et constituant totum. Verum mox      
  07 docebo, has notiones plane non esse rationales atque ullius nexus ideas      
  08 obiectivas, sed phaenomena, et testari quidem principium aliquod nexus      
  09 universalis commune, non autem exponere.      
           
  10 3. UNIVERSITAS, quae est omnitudo compartium absoluta. Nam      
  11 respectu ad compositum aliquod datum habito, quanquam illud adhuc      
  12 sit pars alterius, tamen semper obtinet omnitudo quaedam comparativa,      
  13 nempe partium ad illud quantum pertinentium. Hic autem, quaecunque      
  14 se invicem ut compartes ad totum quodcunque respiciunt, coniunctim      
  15 posita intelliguntur. Totalitas haec absoluta, quanquam conceptus      
  16 quotidiani et facile obvii speciem prae se ferat, praesertim cum negative      
  17 enuntiatur, sicuti fit in definitione, tamen penitius perpensa crucem      
  18 figere philosopho videtur. Nam statuum universi in aeternum sibi succedentium      
  19 nunquam absolvenda series quomodo redigi possit in totum,      
  20 omnes omnino vicissitudines comprehendens, aegre concipi potest.      
  21 Quippe per infinitudinem ipsam necesse est, ut careat termino, ideoque      
  22 non datur succedentium series, nisi quae est pars alterius, ita, ut eandem      
  23 ob causam completudo omnimoda s. totalitas absoluta hinc plane      
  24 exsulare videatur. Quanquam enim notio partis universaliter sumi      
  25 possit, et, quaecunque sub hac notione continentur, si posita spectentur      
  26 in eadem serie, constituant unum: tamen omnia illa simul sumenda esse      
  27 per conceptum totius exigi videtur; quod in casu dato est impossibile.      
  28 Nam quoniam toti seriei nihil succedit, posita autem successivorum      
  29 serie non datur, cui nihil succedat, nisi ultimum: erit in aeternitate      
  30 ultimum; quod est absonum. Quae infiniti successivi totalitatem premit      
  31 difficultas, ab infinito simultaneo abesse forsitan quisquam putaverit,      
  32 propterea, quod simultaneitas complexum omnium eodem tempore diserte      
  33 profiteri videatur. Verum si infinitum simultaneum admittatur,      
  34 concedenda etiam est totalitas infiniti successivi, posteriori autem negata,      
  35 tollitur et prius. Nam infinitum simultaneum inexhaustam aeternitati      
  36 materiam praebet, ad successive progrediendum per innumeras      
  37 eius partes in infinitum, quae tamen series omnibus numeris absoluta      
           
     

[ Seite 390 ] [ Seite 392 ] [ Inhaltsverzeichnis ]