Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 390 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | in censum hic non vocavi, nec talem determinationem gratis | ||||||
02 | in definitione recondo, postmodum, ut fit, eandem speciosa quadam | ||||||
03 | argutandi ratione indidem deprompturus, sed contingentiam e condicionibus | ||||||
04 | hic positis abunde concludi posse postea docebo. | ||||||
05 | 2. FORMA, quae consistit in substantiarum coordinatione, non subordinatione. | ||||||
06 | Coordinata enim se invicem respiciunt ut complementa ad | ||||||
07 | totum, subordinata ut causatum et causa, s. generatim ut principium | ||||||
08 | et principiatum. Prior relatio est reciproca et homonyma, ita, ut quodlibet | ||||||
09 | correlatum alterum respiciat ut determinans, simulque ut determinatum, | ||||||
10 | posterior est heteronyma, nempe ab una parte nonnisi dependentiae, | ||||||
11 | ab altera causalitatis. Coordinatio haec concipitur ut realis et | ||||||
12 | obiectiva, non ut idealis et subiecti mero arbitrio fulta, per quod, multitudinem | ||||||
13 | quamlibet pro lubitu summando, effingas totum. Plura enim | ||||||
14 | complectendo nullo negotio efficis totum repraesentationis, non ideo | ||||||
15 | autem repraesentationem totius. Ideo, si forte sint quaedam substantiarum | ||||||
16 | tota, nullo sibi nexu devincta, complexus illorum, per quem | ||||||
17 | mens multitudinem cogit in unum ideale, nihil amplius loqueretur, nisi | ||||||
18 | pluralitatem mundorum una cogitatione comprehensorum. Nexus autem, | ||||||
19 | formam mundi essentialem constituens, spectatur ut principium influxuum | ||||||
20 | possibilium substantiarum mundum constituentium. Actuales | ||||||
21 | enim influxus non pertinent ad essentiam, sed ad statum, et vires ipsae | ||||||
22 | transeuntes, influxuum causae, supponunt principium aliquod, per quod | ||||||
23 | possibile sit, ut status plurium, quorum subsistentia ceteroquin est a | ||||||
24 | se invicem independens, se mutuo respiciant ut rationata; a quo principio | ||||||
25 | si discesseris, vim transeuntem in mundo ut possibilem sumere | ||||||
26 | non licet. Et haec quidem forma mundo essentialis propterea est immutabilis | ||||||
27 | neque ulli vicissitudini obnoxia; idque primo ob rationem logicam, | ||||||
28 | quia mutatio quaelibet supponit identitatem subiecti, succedentibus | ||||||
29 | sibi invicem determinationibus. Hinc mundus, per omnes status sibi | ||||||
30 | successivos idem manens mundus, eandem tuetur formam fundamentalem. | ||||||
31 | Nam ad identitatem totius non sufficit identitatis partium, sed | ||||||
32 | requiritur compositionis characteristicae identitatis. Potissimum autem | ||||||
33 | idem e ratione reali sequitur. Nam natura mundi, quae est principium | ||||||
34 | primum internum determinationum variabilium quorumlibet ad statum | ||||||
35 | ipsius pertinentium, quoniam ipsa sibi non potest esse opposita, naturaliter, | ||||||
36 | h. e. a se ipsa, est immutabilis; adeoque datur in mundo quolibet | ||||||
37 | forma quaedam naturae ipsius accensenda, constans, invariabilis, ceu | ||||||
[ Seite 389 ] [ Seite 391 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |