Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 389 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | gravissimo illos errore labi, qui tam perversa argumentandi ratione | ||||||
02 | utuntur. Quicquid enim repugnat legibus intellectus et rationis, utique | ||||||
03 | est impossibile; quod autem, cum rationis purae sit obiectum, legibus | ||||||
04 | cognitionis intuitivae tantummodo non subest, non item. Nam hic | ||||||
05 | dissensus inter facultatem sensitivam et intellectualem (quarum indolem | ||||||
06 | mox exponam) nihil indigitat, nisi, quas mens ab intellectu acceptas fert | ||||||
07 | ideas abstractas, illas in concreto exsequi et in intuitus commutare saepenumero | ||||||
08 | non posse. Haec autem reluctantia subiectiva mentitur, ut | ||||||
09 | plurimum, repugnantiam aliquam obiectivam, et incautos facile fallit, | ||||||
10 | limitibus, quibus mens humana circumscribitur, pro iis habitis, quibus | ||||||
11 | ipsa rerum essentia continetur. | ||||||
12 | Ceterum compositis substantialibus sensuum testimonio aut utcunque | ||||||
13 | aliter datis, dari tam simplicia quam mundum, cum facile patescat, | ||||||
14 | argumento ab intellectus rationibus deprompto: in definitione | ||||||
15 | nostra causas etiam in subiecti indole contentas digito monstravi, ne | ||||||
16 | notio mundi videatur mere arbitraria et, ut fit in mathematicis, ad deducenda | ||||||
17 | tantum inde consectaria conficta. Nam mens, in conceptum | ||||||
18 | compositi, tam resolvendo quam componendo, intenta, in quibus tam | ||||||
19 | a priori quam a posteriori parte acquiescat, terminos sibi exposcit et | ||||||
20 | praesumit. | ||||||
21 | §. 2. |
||||||
22 | Momenta, in mundi definitione attendenda, haec sunt: |
||||||
23 | 1. Materia (in sensu transscendentali) h. e. partes, quae hic sumuntur | ||||||
24 | esse substantiae. Poteramus consensus nostrae definitionis cum significatu | ||||||
25 | vocis communi plane esse incurii, cum non sit nisi veluti quaestio | ||||||
26 | quaedam problematis, secundum leges rationis oborti: quipote plures | ||||||
27 | substantiae possint coalescere in unum, et quibus condicionibus nitatur, | ||||||
28 | ut hoc unum non sit pars alterius. Verum vis vocis mundi, quatenus | ||||||
29 | usu vulgari celebratur, ultro nobis occurrit. Nemo enim accidentia, | ||||||
30 | tanquam partes, accenset mundo, sed, tanquam determinationes, statui. | ||||||
31 | Hinc mundus sic dictus egoisticus, qui absolvitur unica substantia simplici | ||||||
32 | cum suis accidentibus, parum apposite vocatur mundus, nisi forte | ||||||
33 | imaginarius. Eandem ob causam ad totum mundanum non licet seriem | ||||||
34 | successivorum (nempe statuum) tanquam partem referre; modificationes | ||||||
35 | enim non sunt partes subiecti, sed rationata. Tandem naturam substantiarum, | ||||||
36 | quae mundum constituunt, utrum sint contingentes an necessariae, | ||||||
[ Seite 388 ] [ Seite 390 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |