Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 394 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | e sensitive datis (per intuitum purum) secundum regulas logicas, | ||||||
| 02 | tamen non excedunt sensitivorum classem. In sensualibus autem et | ||||||
| 03 | phaenomenis id, quod antecedit usum intellectus logicum, dicitur apparentia, | ||||||
| 04 | quae autem apparentiis pluribus per intellectum comparatis | ||||||
| 05 | oritur cognitio reflexa, vocatur experientia. Ab apparentia itaque ad | ||||||
| 06 | experientiam via non est, nisi per reflexionem secundum usum intellectus | ||||||
| 07 | logicum. Experientiae conceptus communes dicuntur empirici, | ||||||
| 08 | et obiecta phaenomena, leges autem tam experientiae quam generatim | ||||||
| 09 | omnis cognitionis sensitivae vocantur leges phaenomenorum. Conceptus | ||||||
| 10 | itaque empirici per reductionem ad maiorem universalitatem non fiunt | ||||||
| 11 | intellectuales in sensu reali, et non excedunt speciem cognitionis sensitivae, | ||||||
| 12 | sed, quousque abstrahendo adscendant, sensitivi manent in indefinitum. | ||||||
| 14 | §. 6. |
||||||
| 15 | Quod autem intellectualia stricte talia attinet, in quibus usus intellectus | ||||||
| 16 | est realis, conceptus tales tam obiectorum quam respectuum | ||||||
| 17 | dantur per ipsam naturam intellectus, neque ab ullo sensuum usu sunt | ||||||
| 18 | abstracti, nec formam ullam continent cognitionis sensitivae, qua talis. | ||||||
| 19 | Necesse autem hic est, maximam ambiguitatem vocis abstracti notare, | ||||||
| 20 | quam, ne nostram de intellectualibus disquisitionem maculet, antea | ||||||
| 21 | abstergendam esse satius duco. Nempe proprie dicendum esset: ab aliquibus | ||||||
| 22 | abstrahere, non aliquid abstrahere. Prius denotat, quod in conceptu | ||||||
| 23 | quodam ad alia quomodocunque ipsi nexa non attendamus; | ||||||
| 24 | posterius autem, quod non detur, nisi in concreto et ita, ut a coniunctis | ||||||
| 25 | separetur. Hinc conceptus intellectualis abstrahit ab omni sensitivo, | ||||||
| 26 | non abstrahitur a sensitivis, et forsitan rectius diceretur abstrahens quam | ||||||
| 27 | abstractus. Quare intellectuales consultius est ideas puras, qui autem | ||||||
| 28 | empirice tantum dantur conceptus, abstractos nominare. | ||||||
| 29 | §. 7. |
||||||
| 30 | Ex hisce videre est, sensitivum male exponi per confusius cognitum, | ||||||
| 31 | intellectuale per id, cuius est cognitio distincta. Nam haec sunt | ||||||
| 32 | tantum discrimina logica et quae data, quae omni logicae comparationi | ||||||
| 33 | substernuntur, plane non tangunt. Possunt autem sensitiva admodum | ||||||
| 34 | esse distincta et intellectualia maxime confusa. Prius animadvertimus | ||||||
| [ Seite 393 ] [ Seite 395 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||