| Kant: AA X, Briefwechsel 1771 , Seite 117 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | Iahres:Wechsel sehr verbunden. Ich nehme jederzeit an Dero vollkommenen | ||||||
| 02 | Wohlergehen aufrichtig Antheil, und wünsche daher deßen nie | ||||||
| 03 | unterbrochene Dauer auch in diesem und vielen folgenden Iahren. | ||||||
| 04 | Gleichwie ich mit beständiger Ergebenheit verharre. | ||||||
| 05 | Berlin d. 17ten Jan: | Ew: Hochedelgeb: | |||||
| 06 | 1771. | ergebener Diener | |||||
| 07 | Fürst | ||||||
| 65. | |||||||
| 09 | Von David Ruhnken | ||||||
| 10 | 10. März 1771. | ||||||
| 11 | Clarissimo Cantio | ||||||
| 12 | S. P. D. | ||||||
| 13 | D. Ruhnkenius. | ||||||
| 14 | Anni triginta sunt ipsi, cum uterque tetrica illa quidem, sed | ||||||
| 15 | utili tamen nec poenitenda fanaticorum disciplina continebamur. | ||||||
| 16 | Erat tum ea de ingenio Tuo opinio, ut omnes praedicarent, posse Te, | ||||||
| 17 | si studio nihil intermisso contenderes, ad id, quod in literis summum | ||||||
| 18 | est, pervenire. Cui tantae exspectationi quid Te satisfecisse dicam, | ||||||
| 19 | qui illam ita viceris, ut omnium, quos sive patria, sive Germania | ||||||
| 20 | adeo habet, philosophorum luminibus offecisse videare. Quo mihi | ||||||
| 21 | fuit gratius et jucundius, ex communi amico, Wielkesio intelligere, | ||||||
| 22 | mei memoriam, ne post tantum quidem temporis intervallum, apud | ||||||
| 23 | Te exolevisse. Ego quoque de Te, mi optime Canti, saepe multumque | ||||||
| 24 | cogitavi, crebrius, mihi crede, cogitaturus, si, quod centies optavi, | ||||||
| 25 | ingenii Tui monimenta videre potuissem. Verum, quaecunque | ||||||
| 26 | Germanico sermone scripta sunt, raro aut nunquam ad Batavos | ||||||
| 27 | afferuntur. Teneo librorum Tuorum argumenta e diariis literariis, | ||||||
| 28 | et laudibus, quibus ornantur, delector. At nihil nisi Dissertationem | ||||||
| 29 | de Evidentia vidi, semel mihi ostensam a peregrinatore Borusso. | ||||||
| 30 | Omnino vos, qui patria potius, quam communi eruditorum lingua | ||||||
| 31 | scribendum putatis, parum aut famae vestrae consulitis, aut exterorum | ||||||
| 32 | utilitati. Audio, Te multum tribuere philosopho Anglorum populo, | ||||||
| 33 | eique placere malle, quam ceteris gentibus ad humanitatem excultis. | ||||||
| 01 | Quod facis merito, et me approbante. Quin igitur Latine scribis, | ||||||
| 02 | praesertim cum magnam hujus rei facultatem jam olim consecutus | ||||||
| 03 | sis, ut gens, cui tantopere faves, Te vicissim miretur et in oculis | ||||||
| 04 | ferat? Batavi tametsi illud philosophiae genus, quod nuper Germania | ||||||
| 05 | celebravit, fastidiunt velut barbarum et expers elegantiae de priscis | ||||||
| 06 | fontibus ductae, tamen, non dubito, quin libros Tuos, Latine | ||||||
| 07 | scriptos, sint cupidissime lecturi, quippe qui severitatem metaphysicam | ||||||
| 08 | temperes venusti ingenii lepore et suavitate. Ceterum ut ego ex | ||||||
| 09 | praestantissimo Wielkesio, in cujus Tu ore habitas, laetus intellexi, | ||||||
| 10 | quomodo valeres, quam bene rem gereres, quantus amor in Te | ||||||
| 11 | esset civium, ita Tibi quoque, ni fallor, jucundum futurum est, quae | ||||||
| 12 | fuerit ante, sitque etiamnunc vitae meae ratio, plane cognoscere. | ||||||
| 13 | Relicto Regio monte, Saxoniam petii, et ibi cum philosophiae, tum | ||||||
| 14 | literis elegantioribus biennium dedi. Inde in Bataviam profectus | ||||||
| 15 | sum eo animo, ut, triennio in Academia Leidensi transacto, patrios | ||||||
| 16 | Lares repeterem. Verum cum hic tales reperissem humaniorum | ||||||
| 17 | literarum magistros, quales reperiri vix speraveram posse, nec precibus | ||||||
| 18 | parentum, nec minis poteram ab illorum disciplina divelli. Leidae | ||||||
| 19 | igitur totos octo annos transegi, nisi quod per anni spatium excurri | ||||||
| 20 | in vicinam Galliam, ut mediocrem doctrinae apparatum, librorum | ||||||
| 21 | Msstorum copiis, quas Parisinae bibliothecae suppeditabant, locupletarem. | ||||||
| 22 | Cepi tandem fructum diuturni, quod bonis literis impenderam, | ||||||
| 23 | studii. Nam Leidensis Academiae Curatores primum | ||||||
| 24 | Professionem Graecarum literarum extraordinariam, mox Eloquentiae | ||||||
| 25 | et Historiarum ordinariam ad me detulerunt: cui nuper Bibliothecarii | ||||||
| 26 | munus accessit. Quid multa? Batavi sua me munificentia tam | ||||||
| 27 | beatum reddiderunt, ut non solum Pomeraniae meae facile obliviscerer, | ||||||
| 28 | sed etiam opimam Gesneri provinciam, quae mihi cum | ||||||
| 29 | novis honorum titulis a Gottingensibus offerebatur, repudiarem. | ||||||
| 30 | Interea non pauca edidi ad Graecas Latinasque literas illustrandas | ||||||
| 31 | comparata, quae laudem aliquam invenerunt apud Batavos et | ||||||
| 32 | Britannos, jacent fortasse aut ignorantur in Borussia. Nec tamen | ||||||
| 33 | me totum a philosophia, quam juvenis acerrimo studio sequebar, | ||||||
| 34 | removi. Verum antiquitatis amor me ad Platonem detulit, in cujus | ||||||
| 35 | placitis maxime acquiesco, verissimum esse expertus, quod scribit | ||||||
| 36 | idoneus judex, Leibnitius in Epistola quadam ad Huetium: Doctrina | ||||||
| 37 | Platonis metaphysica et moralis, quam pauci ex fonte | ||||||
| [ Seite 116 ] [ Seite 119 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||