| Kant: AA X, Briefwechsel 1761 , Seite 036 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | Fefellit vero consilium, quod antea minus diligenter animo agitaram. | ||||||
| 02 | Cum itaque e litteris Tuis perspexissem, nulla plane ratione fieri | ||||||
| 03 | posse, vt munus hoc mihi demandetur; statim mentem mutaui et | ||||||
| 04 | a consilio discessi. Nihil interest, vbi dego, dego Regiomonti nec | ||||||
| 05 | ne. Deus vbiuis est, vbiuis saluti meae prospicere potest. Non adeo | ||||||
| 06 | flagrans desiderium meum est, vt non possit mitigari. Animum | ||||||
| 07 | componam et sorte mea contentus viuam. Agas, Fautor honoratissime, | ||||||
| 08 | vt Tibi videbitur. Quidquid ages et quod a me actum velis, | ||||||
| 09 | semper placebit, statim efficiam. Nihil est in me consilii, quod | ||||||
| 10 | suppeditare possem. Nihil patronus meus ad me remunerandum, | ||||||
| 11 | vt Tu opinaris, conferet praeter istam pecuniam ducentorum imperialium, | ||||||
| 12 | quam Tu postulasti. Me vero timor abstrahit et pudor, vt | ||||||
| 13 | quidpiam ab illo desiderarem precando. Hoc interim conieci, | ||||||
| 14 | vltimas litteras patroni mei Te nondum legisse, Tuis ad me scriptis. | ||||||
| 15 | Est etiam, quod fatear, scrupulum hunc et forsitan haud immerito | ||||||
| 16 | animum sollicitauisse, vtrum iuuenis noster nobilis in scholis nostris | ||||||
| 17 | permaneret, pace restituta. Mirabili enim cupiditate flagrat, vexilla | ||||||
| 18 | sequendi et militum cohortes. Speciem prae se fert hominis litterarum | ||||||
| 19 | studiosi, vt hac persona indutus opportunitatem eo felicius | ||||||
| 20 | nancisci possit, relinquendi patrios lares; iuxta quos nulla libertas, | ||||||
| 21 | nullus hominum conuentus, vbi frater aetate inferior crucem ipsi | ||||||
| 22 | saepenumero figit, contumeliis adficiendo. | ||||||
| 23 | Ducentos istos imperiales auus iuuenis nostri nobilis soluet. | ||||||
| 24 | Qui linguam gallicam doceat filios suos, Mons. Chanchon in domum | ||||||
| 25 | suam iam recepit patronus meus. | ||||||
| 26 | Haec Tibi scripsi, Fautor ex animo diligende, colende, vt scias, | ||||||
| 27 | quidquid agere debeas. Sed per Deum Te rogo, omnia silentio tradas. | ||||||
| 28 | Praeter opinionem si accideret, vt in sententia sua persisteret | ||||||
| 29 | patronus, vt Regiomontum filium suum comitarer, quod ipse desiderauit: | ||||||
| 30 | scribere posses, si visum fuerit, vt etiam aliquam mercedem | ||||||
| 31 | vna cum vidua ista nobili mihi statuat. Tu pro Tua prudentia | ||||||
| 32 | rem ita geres, scio, vt mihi gratissima acciderit. | ||||||
| 33 | Maiora erga salutem meam studia, quam erant expectanda, e litteris | ||||||
| 34 | Tuis cognoui. Gratias Tibi ago, Fautor honoratissime, habeoque maximas | ||||||
| 35 | et numen supremum referat, quod satis est. Quod adhuc superest | ||||||
| 36 | tempus, in illo Te mei amantissimum fore, confido, in omni varietate | ||||||
| 37 | rerum mearum. Sedatae iam sunt, quae paullo ante maxime erant | ||||||
| [ Seite 035 ] [ Seite 037 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||