Kant: AA XI, Briefwechsel 1792 , Seite 367 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | [Beilage.] | ||||||
| 02 | Nullus dubitat, quin cognitio humana ab experientia incipiat. | ||||||
| 03 | Quid enim aliud est, quod cognoscendi facultatem agitare queat, | ||||||
| 04 | exercereque, quid aliud, nisi qui sub sensus cadunt, objectus? quippe | ||||||
| 05 | qui aut ipsi repraesentationes producunt, aut etiam propriam intellectus | ||||||
| 06 | vim ad comparandas eas, conjungendas, separandasve inpellunt. | ||||||
| 07 | Sicque ex rudi materia, quam sensus exhibent, objectiva formatur | ||||||
| 08 | cognitio, quae experientia audit. Si itaque tempus spectas, nullam | ||||||
| 09 | quidem cognitionem certe habes experientia priorem. | ||||||
| 10 | Omnis vero cognitio, quamvis ab experientia incipiat, attamen | ||||||
| 11 | non est, quod ex eadem, quasi unico fonte hauriatur. Puta enim, | ||||||
| 12 | ipsam empiricam cognitionem non ex eo solum, quod animus inpressionum | ||||||
| 13 | ope accipiat; sed etiam ex eo, quod ipsa cognoscendi | ||||||
| 14 | facultas ex proprio suppeditet addatque, compositam esse; facile | ||||||
| 15 | apparet, additamentum hoc a rudi materia non distinctum iri, donec | ||||||
| 16 | longa prius exercitatio homines discrimini huic attentos, et ad utriusque | ||||||
| 17 | separationem aptos reddiderit. | ||||||
| 18 | Quaestio itaque: utrum cognitio exstet, quae ab experientia, | ||||||
| 19 | quid? quod ab omni sensuum inpressione vacua sit" altius repetenda | ||||||
| 20 | est, neque, quasi parvi momenti, obiter tractanda. Dicitur ejusmodi | ||||||
| 21 | cognitio a priori et ab empirica distinguitur, quae a posteriori i. e. | ||||||
| 22 | ab experientia originem ducit. | ||||||
| 23 | Attamen hoc cognitionis a priori vocabulum nondum satis circumscripte | ||||||
| 24 | congrueque sensum quaestionis institutae interpretari videtur. | ||||||
| 25 | At enim aliae atque aliae cognitiones quarum origo experientia | ||||||
| 26 | est, a priori dici solent, propterea quod non immediate ab experientia, | ||||||
| 27 | sed a regula quadam universali, (quae vero ipsa ab experientia | ||||||
| 28 | originem trahit,) deductae sunt. Sic de eo, qui domus suae fundamenta | ||||||
| 29 | quassit: poterat, inquiunt, ruinam a priori cognitam habere, | ||||||
| 30 | (i. e. non erat, quod exspectaret, donec experientia ipsam probaret | ||||||
| 31 | ruinam.) Attamen simpliciter a priori non poterat, ante enim necesse | ||||||
| 32 | erat, ut experientia ipsum edoceret, gravia, esse corpora, et | ||||||
| 33 | hinc fulcimentis deserta labi. | ||||||
| 34 | Oratione ergo progrediente non eae cognitiones a priori dicentur, | ||||||
| 35 | quae a quadam certa experientia, sed quae simpliciter ab omni omnino | ||||||
| 36 | experientia vacuae sunt. His empiricae opponentur cognitiones, | ||||||
| [ Seite 366 ] [ Seite 368 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||