Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 479 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | naturalis discrimine utuntur, exceptione quadam elabantur. Sunt quidem et | ||||||
| 02 | aliä eiusdem sententiä demonstationes in promptu, quarum ut unicam | ||||||
| 03 | allegem, triangulum äquilaterum e monadibus, si ita arridet, constructum concipe, | ||||||
| 04 | cuius si duo latera producantur in indefinitum, inqü hisce sumpseris distantias | ||||||
| 05 | duplo, triplo, quintuplo, centuplo etc. lateribus trianguli dati maiores, | ||||||
| 06 | harum extremitates lineis physicis iungi possunt, quä erunt in eadem ratione, | ||||||
| 07 | ut illä, tertio trianguli latere maiores tantundemqü pluribus particulis simplicissimis | ||||||
| 08 | constabunt. Quia vero inter quamlibet harum monadum atqü eam, | ||||||
| 09 | quä in vertice anguli constituta est, lineä physicä ductä concipi possunt, | ||||||
| 10 | hä basin trianguli dati infinities dividunt, adeoqü spatii divisibilitatem infinitam | ||||||
| 11 | egregie tüntur. Sed qui demonstrationem superius allatam absqü präiudicatarum | ||||||
| 12 | opinionum impedimentis perspexerit, omnibus aliis vacare meo | ||||||
| 13 | quidem iudicio potest. | ||||||
| 14 | PROP. IV THEOREMA. Compositum in infinitum divisibile non | ||||||
| 15 | constat partibus primitivis s. simplicibus. | ||||||
| 16 | Cum in composito in infinitum divisibili nunquam perveniatur dividendo | ||||||
| 17 | in partes omni compositione exutas, quä autem dividendo non tolli potest | ||||||
| 18 | compositio, tolli plane non possit, nisi omnem compositi exsistentiam abrogaveris; | ||||||
| 19 | quia vero, quä in composito remanent compositione omni sublata, | ||||||
| 20 | partes audiunt simplices Prop. 1: compositum infinities divisibile talibus non | ||||||
| 21 | constare liqüt. | ||||||
| 22 | SCHOLION. Non alienum fore ab instituti ratione autumavi, post vindicatas | ||||||
| 23 | corpori cuilibet partes primitivas simplices, et post assertam infinitam | ||||||
| 24 | spatii sui divisionem, cavere, ne quisquam monades pro infinite parvis corporis | ||||||
| 25 | particulis habeat. Etenim spatium, quod est substantialitatis plane expers et | ||||||
| 26 | relationis externä unitarum monadum phänomenon, vel in infinitum continuata | ||||||
| 27 | divisione plane non exhauriri, abunde hoc pacto patescit; in quocunqü | ||||||
| 28 | autem composito compositio est nonnisi accidens, et sunt substantialia compositionis | ||||||
| 29 | subiecta, illud infinitam pati divisionem absonum est. Inde enim etiam | ||||||
| 30 | seqüretur, partem quamlibet corporis primitivam ita esse comparatam, ut nec | ||||||
| 31 | mille aliis, nec myriadibus, nec millionum millionibus, uno verbo, non, quotcunqü | ||||||
| 32 | assignare libürit, iuncta particulam quamlibet materiä constituat, quod | ||||||
| 33 | certe haud obscure omnem substantialitatem compositi tollit, neqü itaqü in | ||||||
| 34 | corpora naturä cadere potest. | ||||||
| 35 | COROLLARUIM. Corpus igitur quodlibet definito constat elementorum | ||||||
| 36 | simplicium numero. | ||||||
| [ Seite 478 ] [ Seite 480 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||