Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 415

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 potest; si alterutrum aliquarum saltem causam, hä cum reliquis nihil habere      
  02 possunt commercii. Aut tibi statündum est, unum horum principiorum vel      
  03 ab altero vel utrumqü a communi causa pendere, quod pariter contrariatur      
  04 hypothesi.      
           
  05 5. Porro, cum determinationes substantiarum se invicem respiciant, h. e.      
  06 substantiä a se diversä mutuo agant (quippe una in altera nonnulla determinat),      
  07 spatii notio implicatis substantiarum actionibus absolvitur, cum quibus      
  08 reactionem semper iunctam esse necesse est. Cuius actionis et reactionis universalis      
  09 per omnem spatii, in quo corpora se respiciunt, ambitum, si phänomenon      
  10 externum sit mutua ipsorum appropinquatio, dicitur attractio, quä cum      
  11 per solam compräsentiam efficiatur, in distantias quaslibet pertingit, et est      
  12 attractio Newtoniana s. universalis gravitas; quam adeoqü eodem substantiarum      
  13 nexu effici probabile est, quo spatium determinant, hinc maxime primitivam,      
  14 cui materia adstricta est, naturä legem esse, quä nonnisi Deo immediato      
  15 statore iugiter durat, secundum ipsam eorum sententiam, qui se Newtoni      
  16 asseclas profitentur.      
           
  17 6. Cum substantiarum omnium, quatenus spatio eodem continentur, sit      
  18 mutuum commercium, hinc dependentia mutua in determinationibus, actio      
  19 universalis spirituum in corpora corporumqü in spiritus inde intelligi potest.      
  20 Verum quia quälibet substantia non per ea, quä ipsi interne competunt, potestatem      
  21 habet alias a se diversas determinandi (per demonstrata), sed tantum      
  22 vi nexus, quo in idea entis infiniti colligantur, quäcunqü in quavis reperiuntur      
  23 determinationes et mutationes, semper respiciunt quidem externa, sed influxus      
  24 physicus proprie sic dictus excluditur, et est rerum harmonia universalis.      
  25 Neqü tamen prästabilita illa Leibniziana, quä proprie consensum, non dependentiam      
  26 mutuam substantiis inducit, inde progignitur; nec enim artificiorum      
  27 technis in rationum concinnatarum serie adaptatis ad conspirationem substantiarum      
  28 efficiendam Deus utitur, neqü porro specialis semper Dei influxus, i. e.      
  29 commercium substantiarum per causas occasionales Malebranchii hic statuitur;      
  30 eadem enim, quä substantias exsistentes reddit et conservat individua actio,      
  31 mutuam ipsis universalemqü dependentiam conciliat, ita ut divinä actioni non      
  32 aliter atqü aliter pro circumstantiis determinari opus sit; sed est realis substantiarum      
  33 in se invicem facta actio, s. commercium per causas vere efficientes,      
  34 quoniam idem, quod exsistentiam rerum stabilit, principium ipsas huic legi alligatas      
  35 exhibet, hinc per eas, quä exsistentiä suä origini adhärent, determinationes      
  36 mutuum commercium sit stabilitum; quare eodem iure mutationes      
  37 externä causis efficientibus produci hoc pacto dici possunt, quo, quä in internis      
  38 accidunt, internä substantiä vi adscribuntur, quanquam huius naturalis      
  39 efficacia non minus ac illud relationum externarum firmamentum divina nitatur      
  40 sustentatione. Interim systema universalis substantiarum commercii ita informatum      
           
     

[ Seite 414 ] [ Seite 416 ] [ Inhaltsverzeichnis ]