Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 414 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | efficiatur, intellectu proclive est. Schema intellectus divini, exsistentiarum | ||||||
| 02 | origo, est actus perdurabilis (conservationem appellitant), in quo si substantiä | ||||||
| 03 | quävis solitario et absqü determinationum relatione a Deo conceptä sunt, | ||||||
| 04 | nullus inter eas nexus nullusqü respectus mutuus orietur; si vero in ipsius | ||||||
| 05 | intelligentia respective concipiantur, huic ideä in continuatione exsistentiä | ||||||
| 06 | conformiter postea determinationes semet semper respiciunt, h. e. agunt | ||||||
| 07 | reaguntqü, statusqü quidam singularum externus est, qui, si ab hoc principio | ||||||
| 08 | discesseris, per solam ipsarum exsistentiam nullus esse potest. | ||||||
| 09 | USUS. |
||||||
| 10 | 1. Quoniam locus, situs, spatium sunt relationes substantiarum, quibus | ||||||
| 11 | alias a se realiter distinctas determinationibus mutuis respiciunt, hacqü ratione | ||||||
| 12 | nexu externo continentur; quoniam porro per demonstrata innotuit, solam substantiarum | ||||||
| 13 | exsistentiam per se nexum cum aliis non involvere: patet, si plures | ||||||
| 14 | substantias exsistere ponas, inde non simul locum et situm et, quod hisce | ||||||
| 15 | relationibus omnimodis conflatur, spatium determinari. Sed quia nexus substantiarum | ||||||
| 16 | mutuus requirit intellectus divini in efficaci repräsentatione respective | ||||||
| 17 | conceptam delineationem, häc vero repräsentatio Deo plane arbitraria | ||||||
| 18 | est, adeoqü admitti pro ipsius beneplacito pariter ac omitti potest: sequitur, | ||||||
| 19 | substantias exsistere posse ea lege, ut nullo sint in loco, nullaqü plane, respectu | ||||||
| 20 | rerum universitatis nosträ, relatione. | ||||||
| 21 | 2. Quoniam substantiä tales, universitatis nosträ nexu solutä, pro lubitu | ||||||
| 22 | divino plures esse possunt, quä nihilo secius inter se determinationum | ||||||
| 23 | quodam nexu colligatä sint, hinc locum, situm et spatium efficiant: mundum | ||||||
| 24 | component illius, cuius partes nos sumus, ambitu exemptum, i.e. solitarium. | ||||||
| 25 | Hacqü ratione plures esse posse mundos etiam sensu metaphysico, si Deo ita | ||||||
| 26 | volupe fürit, haud absonum est. | ||||||
| 27 | 3. Cum itaqü exsistentia substantiarum simpliciter ad commercium mutuum | ||||||
| 28 | et determinationum respectus plane sit insufficiens, adeoqü nexu externo | ||||||
| 29 | arguat communem omnium causam, in qua respective informata sit earum | ||||||
| 30 | exsistentia, neqü sine hac principii communione nexus universalis concipi | ||||||
| 31 | possit, evidentissimum inde depromitur summä rerum omnium causä, i. e. | ||||||
| 32 | Dei, et quidem unius, testimonium, quod mea quidem sententia demonstrationem | ||||||
| 33 | illam contingentiä longe antecellere videtur. | ||||||
| 34 | 4. Insana etiam Manichäorum opinio, qui duo principia pariter prima | ||||||
| 35 | atqü a se haud dependentia mundi imperio präficiebant, nostro principio funditus | ||||||
| 36 | evellitur. Non enim potest substantia cum rebus universi quicquam | ||||||
| 37 | habere commercii, nisi vel earum communis sit causa, vel ab eadem cum his | ||||||
| 38 | causa profecta sit. Ideoqü si horum principiorum alterutrum substantiarum | ||||||
| 39 | omnium causam dictites, alterum nullo modo quicquam in ipsis determinare | ||||||
| [ Seite 413 ] [ Seite 415 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||