Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 413 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | nisi quatenus a communi exsistentiä suä principio, divino nempe intellectu, | ||||||
| 02 | mutuis respectibus conformatä sustinentur. | ||||||
| 03 | DEMONSTRATIO. Substantiä singulä, quarum neutra est causa exsistentiä | ||||||
| 04 | alterius, exsistentiam habent separatam h. e. absqü omnibus aliis | ||||||
| 05 | prorsus intelligibilem. Posita igitur cuiuslibet exsistentia simpliciter, nihil ipsi | ||||||
| 06 | inest, quod arguat exsistentiam aliarum a se diversarum. Quoniam vero relatio | ||||||
| 07 | est determinatio respectiva, h. e. in ente absolute spectato haud intelligibilis, | ||||||
| 08 | häc pariter ac ratio eius determinans per exsistentiam substantiä in se positam | ||||||
| 09 | intelligi nequit. Si präter hanc igitur nihil insuper accesserit, nulla inter omnes | ||||||
| 10 | relatio nullumqü plane commercium foret. Cum ergo, quatenus substantiarum | ||||||
| 11 | singulä independentem ab aliis habent exsistentiam, nexui earum mutuo | ||||||
| 12 | locus non sit, in finita vero utiqü non cadat, substantiarum aliarum causas | ||||||
| 13 | esse, nihilo tamen minus omnia in universo mutuo nexu colligata reperiantur, | ||||||
| 14 | relationem hanc a communione causä, nempe Deo, exsistentium generali principio, | ||||||
| 15 | pendere confitendum est. Quoniam vero inde, quia Deus simpliciter | ||||||
| 16 | ipsarum stabiliverit exsistentiam, mutuus inter easdem respectus etiam non | ||||||
| 17 | consequitur, nisi idem, quod exsistentiam dat, intellectus divini schema, quatenus | ||||||
| 18 | exsistentias ipsarum correlatas concepit, eorum respectus firmaverit, universale | ||||||
| 19 | rerum omnium commercium huius divinä ideä conceptui soli acceptum ferri, | ||||||
| 20 | liquidissime apparet. | ||||||
| 21 | DILUCIDATIO. |
||||||
| 22 | Coexsistentiam substantiarum universi ad nexum inter eas stabiliendum | ||||||
| 23 | non sufficere, sed communionem quandam originis et harmonicam ex hoc dependentiam | ||||||
| 24 | insuper requiri, primus evidentissimis rationibus adstruxisse mihi | ||||||
| 25 | videor. Etenim ut nervum demonstrationis aliquantulum resumam: si substantia | ||||||
| 26 | A exsistit, et exsistit präterea B, häc ideo in A nihil ponere censeri | ||||||
| 27 | potest. Fac enim, in A aliquod determinare, hoc est, rationem continere determinationis | ||||||
| 28 | C; quia häc est prädicatum quoddam relativum, non intelligibile, | ||||||
| 29 | nisi präter B adsit A, substantia B per ea, quä sunt ratio του C, supponet exsistentiam | ||||||
| 30 | substantiä A. Quoniam vero, si substantia B sola exsistat, per ipsius | ||||||
| 31 | exsistentiam plane sit indeterminatum, utrum quoddam A exsistere debeat necne, | ||||||
| 32 | ex exsistentia ipsius sola non intelligi potest, quod ponat quicquam in aliis a se | ||||||
| 33 | diversis, hinc nulla relatio nullumqü plane commercium. Si igitur Deus präter | ||||||
| 34 | substantiam A alias, B, D, E, in infinitum creavit, tamen e data ipsarum exsistentia | ||||||
| 35 | non protinus sequitur mutua ipsarum in determinationibus dependentia. | ||||||
| 36 | Neqü enim, quia präter A exsistit etiam B, D, E, et sit A quomodocunqü | ||||||
| 37 | in se determinatum, inde sequitur, ut B, D, E, huic conformes habeant exsistendi | ||||||
| 38 | determinationes. Adeoqü in modo communis a Deo dependentiä | ||||||
| 39 | adsit necesse est ratio dependentiä etiam ipsarum mutuä. Et qua ratione id | ||||||
| [ Seite 412 ] [ Seite 414 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||