Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 416 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | pervulgato illo influxus physici aliquanto certe est emendatius, originem | ||||||
| 02 | scilicet ipsam aperiens mutui rerum nexus, extra substantiarum solitario | ||||||
| 03 | consideratarum principium quärendam, in quo tritum illud causarum efficientium | ||||||
| 04 | systema potissimum a vero aberravit. | ||||||
| 05 | SCHOLION. En igitur, Lector benevole, principia duo cognitionis metaphysicä | ||||||
| 06 | reconditioris, quorum ope in regione veritatum haud contemnenda | ||||||
| 07 | dicione potiri licet. Qua quidem ratione si häc scientia solerter colatur, non | ||||||
| 08 | adeo sterile deprehendetur ipsius solum, et quod ipsi intentatur a contemptoribus | ||||||
| 09 | otiosä et umbraticä subtilitatis opprobrium, cognitionis nobilioris larga | ||||||
| 10 | messe redargütur. Sunt quidem, qui, depravatarum conseqüntiarum in scriptis | ||||||
| 11 | acerrimi venatores, e sententiis aliorum semper quoddam virus elicere docti | ||||||
| 12 | sunt. Hos vero fortasse etiam in his nostris nonnulla in peiorem sensum detorqüre | ||||||
| 13 | posse, quanquam non iverim infitias, eos tamen sensu suo abundare | ||||||
| 14 | passus mearum partium esse reor, non quod cuipiam fortasse perperam iudicare | ||||||
| 15 | libeat, curare, sed in recto indaginis atqü doctrinä tramite pergere, in | ||||||
| 16 | quo conamine ut faveant, quicunqü de litteris ingenuis bene cupiunt, quanta | ||||||
| 17 | decet observantia, rogo. | ||||||
| 18 | FINIS. | ||||||
| [ Seite 415 ] [ Seite 417 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||