Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 400  | 
|||||||
Zeile: 
  | 
Text (Kant): 
  | 
 
  | 
 
  | 
||||
| 01 | de actionibus, quas ut perpetrent, iam inde usqü a mundi satu atqü ortu | ||||||
| 02 | cautum est? | ||||||
| 03 | Confutatio dubiorum. | 
||||||
| 04 | Quando necessitatem hypotheticam, in specie moralem, distinguimus ab | ||||||
| 05 | absoluta, non hic de vi atqü efficacia necessitatis agitur, utrum nempe res alterutro | ||||||
| 06 | casu magis vel minus sit necessaria, sed de principio necessitante | ||||||
| 07 | quästio est, unde nempe res sit necessaria. Equidem lubens concedo, hic nonnullos | ||||||
| 08 | philosophiä Wolffianä sectatores quodammodo a veri sensu deflectere, | ||||||
| 09 | ut, quod per rationum semet hypothetice determinantum catenam positum est, | ||||||
| 10 | adhuc a necessitate completa remotum aliquantulum sibi persuadeant, quia ab | ||||||
| 11 | soluta caret necessitate. Ego vero in hisce illustri antagonistä assentior, decantatam | ||||||
| 12 | omnium ore distinctionem vim necessitatis atqü certitudinem determinationis | ||||||
| 13 | parum elevare. Qümadmodum enim vero nihil verius et certo | ||||||
| 14 | nihil certius, sic nec determinato quicquam determinatius concipi potest. Eventus | ||||||
| 15 | mundani ita certo determinati sunt, ut präscientia divina falli nescia pari | ||||||
| 16 | certitudine et eorum futuritionem et oppositi impossibilitatem nexu rationum | ||||||
| 17 | conformiter perspiciat, ac si absoluto eorum conceptu oppositum excluderetur. | ||||||
| 18 | Hic vero, non quantopere, sed unde necessaria sit contingentium futuritio, cardo | ||||||
| 19 | est quästionis. Actum creationis mundi in Deo non ambiguum, sed ita certo | ||||||
| 20 | determinatum esse, ut oppositum Deo indignum, h. e. competere plane non | ||||||
| 21 | possit, quis est qui dubitet? Nihilo tamen secius libera est actio, quia iis rationibus | ||||||
| 22 | determinatur, quä motiva intelligentiä suä infinitä, quatenus voluntatem | ||||||
| 23 | certo certius inclinant, includunt, non a cäca quadam naturä efficacia | ||||||
| 24 | proficiscuntur. Ita etiam in actionibus hominum liberis, quatenus spectantur | ||||||
| 25 | ut determinatä, oppositum excluditur quidem, sed non excluditur rationibus | ||||||
| 26 | extra subiecti appetitum et spontaneas inclinationes positis, quasi homo vel | ||||||
| 27 | invitus inevitabili quadam necessitate ad patrandas actiones adigeretur; sed in | ||||||
| 28 | ipsa volitionum appetituumqü propensione, quatenus allectamentis repräsentationum | ||||||
| 29 | lubenter obtemperat, nexu, certissimo illo quidem, at voluntario, | ||||||
| 30 | actiones stabili lege determinantur. Quod actiones physicas et libertate morali | ||||||
| 31 | gaudentes intercedit discrimen, non nexus atqü certitudinis differentia absolvitur, | ||||||
| 32 | quasi hä solä ancipiti futuritione laborantes rationumqü colligatione | ||||||
| 33 | exemptä vaga et ambigua oriundi ratione frürentur; hoc enim pacto parum | ||||||
| 34 | commendabiles forent entium intelligentium prärogativis. Verum modus, quo | ||||||
| 35 | certitudo earum rationibus suis determinatur, omnem paginam facit ad libertatis | ||||||
| 36 | notam tündam; nempe nonnisi per motiva intellectus voluntati applicata eliciuntur, | ||||||
| 37 | cum contra ea in brutis s. physico-mechanicis actionibus omnia sollicitationibus | ||||||
| 38 | et impulsibus externis conformiter, absqü ulla arbitrii spontanea | ||||||
| 39 | inclinatione, necessitentur. Potestatem quidem actionis patrandä ad utramvis | ||||||
|   [ Seite 399 ] [ Seite 401 ] [ Inhaltsverzeichnis ]  | 
|||||||