Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 401  | 
|||||||
Zeile: 
  | 
Text (Kant): 
  | 
 
  | 
 
  | 
||||
| 01 | partem indifferenter se habere, sola autem beneplaciti ad allectamenta repräsentationibus | ||||||
| 02 | oblata inclinatione determinari, in confesso est. Quo huic legi | ||||||
| 03 | certius alligata est hominis natura, eo libertate magis gaudet, neqü vago nisu | ||||||
| 04 | quaquaversum in obiecta ferri est libertate uti. Non aliam, ais, ob rationem | ||||||
| 05 | agit, quam quia ita potissimum lubuit. Iam teneo te tua ipsius confessione constrictum. | ||||||
| 06 | Quid enim est lubitus, nisi voluntatis pro allectamento objecti ad | ||||||
| 07 | hanc potius, quam oppositam partem facta inclinatio; ergo tuum libet s. volupe | ||||||
| 08 | est actionem per internas rationes determinatam innuit. Lubitus enim ex tua | ||||||
| 09 | sententia actionem determinat; est vero nonnisi voluntatis in obiecto pro | ||||||
| 10 | ratione allectamenti, quo voluntatem invitat, acquiescentia. Ergo est determinatio | ||||||
| 11 | respectiva, in qua si voluntas äqualiter ponitur allectari, alterum magis | ||||||
| 12 | volupe esse, idem est, ac äqualiter simulqü inäqualiter placere, quod implicat | ||||||
| 13 | repugnantiam. Accidere autem potest casus, ubi, quä ad alterutram partem | ||||||
| 14 | inclinent voluntatem rationes, conscientiam plane fugiant, nihilo minus tamen | ||||||
| 15 | alterutrum deligatur; verum tum res a superiori mentis facultate ad inferiorem | ||||||
| 16 | rediit, et per repräsentationis obscurä alterutram partem versus suprapondium | ||||||
| 17 | (cuius in seqüntibus uberiorem iniiciemus commemorationem,) aliquorsum | ||||||
| 18 | mens dirigitur. | ||||||
| 19 | Brevi, si ita commodum fürit, dialogo Caium inter, indifferentiä äquilibrii | ||||||
| 20 | defensorem, et Titium, rationes determinantis patronum, controversiam | ||||||
| 21 | pervulgatam illustrare liceat. | ||||||
| 22 | Caius. Vitä anteactä curriculum morsus mihi quidem conscientiä | ||||||
| 23 | exagitat, sed hoc unicum superest solacii, si tuis placitis credere fas est, in me | ||||||
| 24 | non cadere admissorum facinorum culpam, quippe rationum inde usqü a mundi | ||||||
| 25 | incunabulis se invicem determinatium nexu devinctus, quäcunqü egi, non | ||||||
| 26 | potui non agere, et quicunqü nunc mihi exprobrat vitia aliudqü vitä genus a | ||||||
| 27 | me iniri debuisse nequicquam increpat, inepte agit, pariter ac si me temporis | ||||||
| 28 | fluxum sistere oportuisse postulet. Titius. Cedo! quänam est illa rationum | ||||||
| 29 | series, qua te adstrictum fuisse conqüreris? Nonne, quäcunqü egisti, libenter | ||||||
| 30 | egisti? Nonne conscientiä tacita dehortatio et formido Dei perperam intus | ||||||
| 31 | admonens obstrepuit peccaturo? Nonne nihilo secius magis arrisit compotari, | ||||||
| 32 | ludere, Veneri litare et quä sunt id genus alia? An unquam invitus ad peccandum | ||||||
| 33 | protractus es? Caius. Häc vero minime infitias eo. Probe sentio, | ||||||
| 34 | me non renitentem et allectamentis strenü obluctantem velut obtorto collo in | ||||||
| 35 | transversum abreptum esse. Sciens et lubens me vitiis mancipavi. Verum häc | ||||||
| 36 | voluntatis ad deteriorem partem facta inclinatio unde mihi obtigit? Nonne | ||||||
| 37 | antequam contigerit, cum quidem et divinä et humanä leges in partes suas | ||||||
| 38 | invitarent häsitantem, iam determinatum erat rationum consummatione, ut | ||||||
| 39 | inflecterer in malam potius, quam bonam partem? Nonne, posita ratione iam | ||||||
| 40 | omnibus numeris absoluta, rationatum impedire idem est, ac factum infectum | ||||||
|   [ Seite 400 ] [ Seite 402 ] [ Inhaltsverzeichnis ]  | 
|||||||