Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 399 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | illa clarissimi viri, qua immutabilis rerum omnium necessitatis et fati Stoici | ||||||
02 | postliminio revocati, immo libertatis omnis atqü moralitatis elevatä culpam | ||||||
03 | diserte nobis et haud contemnendo argumentorum robore impingit. Argumentum | ||||||
04 | ipsius, quanquam non omnino novum, explicatius tamen et validius ab | ||||||
05 | ipso traditum, quantum eius fieri potest enucleate, illibato tamen ipsius robore | ||||||
06 | allegabo. | ||||||
07 | Si, quicquid fit, non aliter fieri potest, nisi ut habeat rationem antecedenter | ||||||
08 | determinantem, sequitur, ut quicquid non fit, etiam fieri non possit, quia videlicet | ||||||
09 | nulla adest ratio, sine qua tamen fieri omnino non potest. Quod quia de | ||||||
10 | omnibus rationum rationibus retrogrado ordine est concedendum, sequitur: | ||||||
11 | omnia naturali colligatione ita conserte contexteqü fieri, ut, qui oppositum | ||||||
12 | eventus cuiusdam vel etiam actionis liberä optat, impossibilia voto concipiat, | ||||||
13 | quandoquidem non adest, quä ad illud producendum requiritur ratio. Et ita | ||||||
14 | resumendo eventuum indeclinabilem catenam, quä, ut ait Chrysippus, semel | ||||||
15 | voluit et implicat per äternos conseqüntiä ordines, tandem in primo mundi | ||||||
16 | statu, qui immediate Deum auctorem arguit, omnis sistitur eventuum ultima et | ||||||
17 | tot consectariorum ferax ratio, qua posita, alia ex aliis in secutura postmodum | ||||||
18 | säcula stabili semper lege derivantur. Tritam illam inter necessitatem absolutam | ||||||
19 | et hypotheticam distinctionem, qua veluti rima elabi arbitrantur adversarii, | ||||||
20 | impugnat vir clar.; quä videlicet ad infringendam necessitatis vim et | ||||||
21 | efficacitatem nullius plane momenti est. Quid enim attinet, utrum eventus, per | ||||||
22 | antecedentes rationes präcise determinati, si per se spectetur, oppositum repräsentabile | ||||||
23 | sit, cum nihilo secius hoc oppositum realiter fieri non possit, cum | ||||||
24 | non adsint, quibus ipsi ad exsistendum opus est, rationes, immo adsint in contrarium? | ||||||
25 | Oppositum, ais, separatim sumpti eventus potest tamen cogitari, | ||||||
26 | ideoqü possibile est. Sed quid tum? Non potest tamen fieri, quia, ne unquam | ||||||
27 | actu fiat, per rationes iam exsistentes satis cautum est. Accipe exemplum. | ||||||
28 | Caius imposturam fecit. Caio per determinationes suas primitivas, quatenus | ||||||
29 | scilicet homo est, non repugnavit sinceritas; largior. Sed uti iam est determinatus, | ||||||
30 | repugnat utiqü; quippe adsunt in ipso rationes, quä ponunt contrarium, | ||||||
31 | et sinceritas tribui ipsi nequit, nisi turbato omni rationum implicatarum ordine | ||||||
32 | usqü ad primum mundi statum. Nunc audiamus, quä porro inde concludit | ||||||
33 | vir illustris. Ratio determinans non efficit modo, ut häc potissimum actio | ||||||
34 | eveniat, sed ut eius loco alia contingere non possit. Ergo quicquid in nobis | ||||||
35 | accidit, eius consecutioni ita a Deo prospectum est, ut plane non possit aliud | ||||||
36 | consequi. Ergo imputatio factorum nostrorum ad nos non pertinet; sed una | ||||||
37 | omnium causa Deus est, qui eis nos legibus adstrinxit, ut sortem destinatam | ||||||
38 | utcunqü adimpleamus. Nonne sic efficitur, ut nullum peccatum Deo displicere | ||||||
39 | possit? quod ubi contingit, eo simul testatur, stabilitam a Deo rerum implicitarum | ||||||
40 | seriem aliud non admittere. Quidnam igitur Deus peccatores increpat | ||||||
[ Seite 398 ] [ Seite 400 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |