Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 396 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | quävis rei cogitabilis, id, nisi in Deo, omnis realitatis fonte, quicquid est in | ||||||
| 02 | notione reale exsisteret, concipi plane non posset. Cartesium equidem novimus | ||||||
| 03 | exsistentiä divinä argumentum ex ipsa sui interna notione depromptum | ||||||
| 04 | dedisse, in quo vero quomodo eventu frustratus sit, in scholio paragraphi | ||||||
| 05 | prioris videre est. Deus omnium entium unicum est, in quo exsistentia prior | ||||||
| 06 | est vel, si mavis, identica cum possibilitate. Et huius nulla manet notio, simulatqü | ||||||
| 07 | ab exsistentia eius discesseris. | ||||||
| 08 | PROP. VIII Nihil contingenter exsistens potest carere ratione exsistentiam | ||||||
| 09 | antecedenter determinante. | ||||||
| 10 | Pone carere. Nihil erit, quod ut exsistens determinet, präter ipsam rei | ||||||
| 11 | exsistentiam. Quoniam igitur nihilo minus exsistentia determinata est, h.e. | ||||||
| 12 | ponitur ita, ut quodlibet oppositum omnimodä suä determinationis plane exclusum | ||||||
| 13 | sit; non alia erit oppositi exclusio, quam quä a positione exsistentiä | ||||||
| 14 | proficiscitur. Quä vero exclusio cum sit identica, (quippe nihil aliud vetat | ||||||
| 15 | rem non exsistere, quam quod non exsistentia remota sit,) oppositum exsistentiä | ||||||
| 16 | per se ipsum exclusum h. e. absolute impossibile erit; h. e. res exsistet absolute | ||||||
| 17 | necessario, quod repugnat hypothesi. | ||||||
| 18 | COROLLARIUM. E demonstratis itaqü liqüt, nonnisi contingentium | ||||||
| 19 | exsistentiam rationis determinantis firmamento egere, unicum absolute necessarium | ||||||
| 20 | hac lege exemptum esse; hinc non adeo generali sensu principium admittendum | ||||||
| 21 | esse, ut omnium possibilium universitatem imperio suo complectatur. | ||||||
| 22 | SCHOLION. En demonstrationem principii rationis determinantis, tandem, | ||||||
| 23 | quantum equidem mihi persuadeo, omni certitudinis luce collustratam. | ||||||
| 24 | Perspicacissimos nostri ävi philosophos, inter quos ill. Crusium honoris causa | ||||||
| 25 | nomino, semper de parum solida huius principii demonstratione, quam in omnibus | ||||||
| 26 | huius materiä scriptis venalem reperimus, conqüstos esse satis constat. | ||||||
| 27 | De cuius mali medela usqü adeo vir magnus desperavit, ut vel demonstratione | ||||||
| 28 | plane incapacem esse hanc propositionem serio contenderet, si vel maxime vera | ||||||
| 29 | esse concedatur. Verum cur non tam prompta et expedita mihi fürit huius | ||||||
| 30 | principii demonstratio, ut unico, sicut vulgo tentatum est, argumento totam | ||||||
| 31 | absolverem, sed quodam anfractu plena demum certitudine potiri necesse | ||||||
| 32 | fürit, ratio mihi reddenda est. | ||||||
| 33 | Primo enim inter rationem veritatis et exsistentiä studiose mihi distingündum | ||||||
| 34 | erat; quanquam videri poterat, universalitatem principii rationis | ||||||
| 35 | determinantis in regione veritatum eandem pariter supra exsistentiam extendere. | ||||||
| 36 | Etenim si verum nihil est, h. e. si subiecto non competit prädicatum, | ||||||
| 37 | sine ratione determinante, prädicatum exsistentiä absqü hac nullum fore | ||||||
| 38 | etiam consequitur. Verum ad veritatem firmandam non ratione antecedenter | ||||||
| 39 | determinante opus esse, sed identitatem prädicatum inter atqü subiectum | ||||||
| [ Seite 395 ] [ Seite 397 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||