Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 395 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | exsistentia ipsi inclusa sit. Si vera igitur präconcepta notio, verum quoqü, | ||||||
| 02 | illum exsistere. Et häc quidem in eorum gratiam dicta sint, qui argumento | ||||||
| 03 | Cartesiano assensum präbent. | ||||||
| 04 | PROP. VII Datur ens, cuius exsistentia prävertit ipsam et | ||||||
| 05 | ipsius et omnium rerum possibilitatem, quod ideo absolute necessario | ||||||
| 06 | exsistere dicitur. Vocatur Deus. | ||||||
| 07 | Cum possibilitas nonnisi notionum quarundam iunctarum non repugnantia | ||||||
| 08 | absolvatur adeoqü possibilitatis notio collatione resultet; in omni vero collatione | ||||||
| 09 | quä sint conferenda, suppetant necesse sit, neqü ubi nihil omnino datur, | ||||||
| 10 | collationi et, quä huic respondet, possibilitatis notioni locus sit: sequitur, quod | ||||||
| 11 | nihil tanquam possibile concipi possit, nisi, quicquid est in omni possibili | ||||||
| 12 | notione reale, exsistat, et quidem (quoniam, si ab hoc discesseris, nihil omnino | ||||||
| 13 | possibile, h. e. nonnisi impossibile foret,) exsistet absolute necessario. Porro | ||||||
| 14 | omnimoda häc realitas in ente unico adunata sit necesse est. | ||||||
| 15 | Pone enim häc realia, quä sunt possibilium omnium conceptuum velut | ||||||
| 16 | materiale, in pluribus rebus exsistentibus reperiri distributa, quodlibet harum | ||||||
| 17 | rerum haberet exsistentiam certa ratione limitatam, hoc est privationibus | ||||||
| 18 | nonnullis iunctam; quibus cum absoluta necessitas non perinde ac realitatibus | ||||||
| 19 | competat, interim ad omnimodam rei determinationem, absqü qua res exsistere | ||||||
| 20 | nequit, pertineant, realitates hac ratione limitatä exsisterent contingenter. Ad | ||||||
| 21 | absolutam itaqü necessitatem requiritur, ut absqü omni limitatione exsistant, | ||||||
| 22 | hoc est, ens constituant infinitum. Cuius entis cum pluralitas, si quam fingas, | ||||||
| 23 | sit aliquoties facta repetitio, hinc contingentia absolutä necessitati opposita, | ||||||
| 24 | nonnisi unicum absolute necessario exsistere statündum est. Datur itaqü Deus | ||||||
| 25 | et unicus, absolute necessarium possibilitatis omnis principium. | ||||||
| 26 | SCHOLION. En demonstrationem exsistentiä divinä, quantum eius | ||||||
| 27 | maxime fieri potest, essentialem et, quamvis geneticä locus proprie non sit, | ||||||
| 28 | tamen documento maxime primitivo, ipsa nempe rerum possibilitate, comprobatam. | ||||||
| 29 | Hinc patet, si Deum sustuleris, non exsistentiam omnem rerum solam, | ||||||
| 30 | sed et ipsam possibilitatem internam prorsus aboleri. Quanquam enim | ||||||
| 31 | essentias (quä consistunt in interna possibilitate,) vulgo absolute, necessarias | ||||||
| 32 | vocitent, tamen rebus absolute necessario competere rectius dicerentur. Etenim | ||||||
| 33 | essentia trianguli, quä consistit in trium laterum consertione, non est per se | ||||||
| 34 | necessaria; quis enim sanä mentis contenderet, necessarium in se esse, ut tria | ||||||
| 35 | semper latera coniuncta concipiantur; verum triangulo hoc necessarium esse | ||||||
| 36 | concedo, h. e. si cogitas triangulum, cogitas necessario tria latera, quod idem | ||||||
| 37 | est ac si dicis: si quid est, est. Quo autem pacto eveniat, ut cogitationi laterum, | ||||||
| 38 | spatii comprehendendi, cet. notiones suppetant, hoc est, ut sit in genere, quod | ||||||
| 39 | cogitari possit, unde resultet postea combinando, limitando, determinando notio | ||||||
| [ Seite 394 ] [ Seite 396 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||