Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 394 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | subiectum est respectu utriusqü prädicatorum indeterminatum; hinc non | ||||||
| 02 | locus veritati, quä tamen cum fuisse sumpta sit, aperta patet repugnantia | ||||||
| 03 | SCHOLION. Veritatis cognitionem rationis semper intuitu niti, communi | ||||||
| 04 | omnium mortalium sensu stabilitum est. Verum nos säpenumero ratione conseqünter | ||||||
| 05 | determinante contenti sumus, cum de certitudine nobis tantum res | ||||||
| 06 | est; sed dari semper rationem antecedenter determinantem s., si mavis, geneticam | ||||||
| 07 | aut saltem identicam, e theoremate allegato et definitione iunctim spectatis | ||||||
| 08 | facile apparet, siquidem ratio conseqünter determinans veritatem non efficit, | ||||||
| 09 | sed explanat. Sed pergamus ad rationes exsistentiam determinantes. | ||||||
| 10 | PROP. VI Exsistentiä suä rationem aliquid habere in se ipso, | ||||||
| 11 | absonum est. | ||||||
| 12 | Quicquid enim rationem exsistentiä alicuius rei in se continet, huius | ||||||
| 13 | causa est. Pone igitur aliquid esse, quod exsistentiä suä rationem haberet in | ||||||
| 14 | se ipso, tum sui ipsius causa esset. Quoniam vero causä notio natura sit prior | ||||||
| 15 | notione causati, et häc illa posterior: idem se ipso prius simulqü posterius | ||||||
| 16 | esset, quod est absurdum. | ||||||
| 17 | COROLLARIUM. Quicquid igitur absolute necessario exsistere perhibetur, | ||||||
| 18 | id non propter rationem quandam exsistit, sed quia oppositum cogitabile plane | ||||||
| 19 | non est. Häc oppositi impossibilitas est ratio cognoscendi exsistentiam, sed | ||||||
| 20 | ratione antecedenter determinante plane caret. Exsistit; hoc vero de eodem et | ||||||
| 21 | dixisse et concepisse sufficit. | ||||||
| 22 | SCHOLION. Equidem invenio in recentiorum philosophorum placitis | ||||||
| 23 | subinde recantari hanc sententiam: Deum rationem exsistentiä suä in se ipso | ||||||
| 24 | habere positam; verum egomet assensum ipsi präbere nolim. Duriusculum | ||||||
| 25 | enim bonis hisce viris quodammodo videtur, Deo ceu rationum et causarum | ||||||
| 26 | ultimo et consummatissimo principio sui rationem denegare; ideoqü, quia non | ||||||
| 27 | extra se ullam agnoscere licet, in se ipso reconditam habere autumant, quo | ||||||
| 28 | sane vix quicquam aliud magis a recta ratione remotum reperiri potest. Ubi | ||||||
| 29 | enim in rationum catena ad principium perveneris, gradum sisti et quästionem | ||||||
| 30 | plane aboleri consummatione responsionis, per se patet. Novi quidem ad | ||||||
| 31 | notionem ipsam Dei provocari, qua determinatam esse exsistentiam ipsius postulant, | ||||||
| 32 | verum hoc idealiter fieri, non realiter, facile perspicitur. Notionem tibi | ||||||
| 33 | formas entis cuiusdam, in quo est omnitudo realitatis; per hunc conceptum te | ||||||
| 34 | ipsi et exsistentiam largiri oportere confitendum est. Igitur ita procedit argumentatio: | ||||||
| 35 | si in ente quodam realitates omnes sine gradu unitä sunt, illud exsistet; | ||||||
| 36 | si unitä tantum concipiuntur, exsistentia quoqü ipsius in ideis tantum | ||||||
| 37 | versatur. Ergo ita potius informanda erat sententia: notionem entis cuiusdam | ||||||
| 38 | nobis formantes, quod Deum appellamus, eo modo illam determinavimus, ut | ||||||
| [ Seite 393 ] [ Seite 395 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||