Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 391 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | Principium contradictionis, quod effertur propositione: impossibile est, | ||||||
| 02 | idem simul esse ac non esse, re ipsa non est nisi definitio impossibilis; quicquid | ||||||
| 03 | enim sibi contradicit, s. quod simul esse ac non esse concipitur, vocatur impossibile. | ||||||
| 04 | Quo vero pacto statui potest, omnes veritates ad hanc definitionem | ||||||
| 05 | velut ad lapidem Lydium revocari oportere? Neqü enim necesse est, ut quamlibet | ||||||
| 06 | veritatem ab oppositi impossibilitate vindices, neqü, ut verum fatear, hoc | ||||||
| 07 | per se sufficit; non enim datur ab oppositi impossibilitate transitus ad veritatis | ||||||
| 08 | assertionem, nisi mediante dicto: cuiuscunqü oppositum est falsum, illud est verum, | ||||||
| 09 | quod itaqü cum principio contradictionis divisum habet imperium, prouti | ||||||
| 10 | ostensum in antecedentibus. | ||||||
| 11 | Postremo propositioni negativä potissimum in regione veritatum primas | ||||||
| 12 | demandare et omnium caput ac firmamentum salutare, quis est, cui non duriusculum | ||||||
| 13 | et aliquanto etiam peius quam paradoxon videatur, cum non pateat, cur | ||||||
| 14 | negativa veritas prä affirmativa hoc iure potita sit? Nos potius, cum sint bina | ||||||
| 15 | veritatum genera, bina ipsis etiam statuimus principia prima, alterum affirmans, | ||||||
| 16 | alterum negans. | ||||||
| 17 | SCHOLION. Poterat forte cuipiam häc disquisitio, sicuti subtilis et operosa, | ||||||
| 18 | ita etiam supervacanea et ab omni utilitate derelicta videri. Et si corollariorum | ||||||
| 19 | fecunditatem spectes, habes me assentientem. Mens enim, quanquam | ||||||
| 20 | tale principium non edocta, non potest non ubivis sponte et naturä quadam | ||||||
| 21 | necessitate eodem uti. Verum nonne ideo digna erit disquisitione materia, catenam | ||||||
| 22 | veritatum ad summum usqü articulum sequi? Et certe hac ratione legem | ||||||
| 23 | argumentationum mentis nosträ penitius introspicere non vilipendendum est. | ||||||
| 24 | Quippe ut unicum tantummodo allegem, quia omnis nostra ratiocinatio in prädicati | ||||||
| 25 | cum subiecto vel in se vel in nexu spectato identitatem detegendam resolvitur, | ||||||
| 26 | ut ex regula veritatum ultima patet, hinc videre est: Deum non egere | ||||||
| 27 | ratiocinatione, quippe, cum omnia obtutui ipsius liquidissime pateant, quä conveniant | ||||||
| 28 | vel non conveniant, idem actus repräsentationis intellectui sistit, neqü | ||||||
| 29 | indiget analysi, qümadmodum, quä nostram intelligentiam obumbrat nox, | ||||||
| 30 | necessario requirit. | ||||||
| 31 | SECTIO II |
||||||
| 32 | De principio rationis determinantis, vulgo sufficientis. |
||||||
| 33 | DEFINITIO. |
||||||
| 34 | PROP. IV Determinare est ponere prädicatum cum exclusione | ||||||
| 35 | oppositi. Quod determinat subiectum respectu prädicati cuiusdam, | ||||||
| 36 | dicitur ratio. Ratio distinguitur in antecedenter et in conseqünter | ||||||
| [ Seite 390 ] [ Seite 392 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||