| Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 390 | |||||||
| Zeile: 
 | Text (Kant): 
 | 
 
 | 
 
 | ||||
| 01 | liberis, se thesaurum alicubi in agro abscondidisse, cum, antequam locum indi | ||||||
| 02 | casset, subito exstingüretur, filiis occasionem dedit agrum impigerrime subvertendi | ||||||
| 03 | et fodiendo subigendi, donec spe frustrati, fecunditate agri haud dubie | ||||||
| 04 | ditiores facti sunt. Qüm certe fructum unicum sane a celebrati illius artificii | ||||||
| 05 | indagine, si qui sunt, qui ipsi adhuc operam navare sustineant, exspectandum | ||||||
| 06 | esse autumo. Sed si, quod res est, aperte fateri fas est, vereor, ne, quod acutissimus | ||||||
| 07 | Boerhaavius in Chemia alicubi de alchymistarum prästantissimis | ||||||
| 08 | artificibus suspicatur, eos nempe post multa et singularia arcana detecta, tandem | ||||||
| 09 | nihil non in ipsorum potestate futurum putasse, dum primum manum applicuissent, | ||||||
| 10 | et velocitate quadam prävidendi ea pro factis narrasse, quä fieri | ||||||
| 11 | posse, immo quä fieri debere colligebant, simulac animum adverterent ad ea | ||||||
| 12 | perficienda, idem quoqü viro incomparabili fato evenerit. Equidem, si ad principia | ||||||
| 13 | absolute prima perventum est, non infitior aliqüm artis characteristicä | ||||||
| 14 | usum licere, cum notionibus atqü adeo terminis etiam simplicissimis ceu signis | ||||||
| 15 | utendi copia sit; verum ubi cognitio composita characterum ope exprimenda | ||||||
| 16 | est, omnis ingenii perspicacia repente velut in scopulo häret et inextricabili | ||||||
| 17 | difficultate impeditur. Reperio etiam magni nominis philosophum ill. Daries | ||||||
| 18 | principium contradictionis characterum ope explicatum reddere tentasse, affirmativam | ||||||
| 19 | notionem signo +A, negativam signo -A exprimentem, unde prodit | ||||||
| 20 | äquatio +A-A=0, h.e. idem affirmare et negare est impossibile s. nihil. | ||||||
| 21 | In quo quidem conatu, quod pace tandi viri dixerim, petitionem principii haud | ||||||
| 22 | dubie animadverto. Etenim si signo negativä notionis eam tribuis vim, ut | ||||||
| 23 | affirmativam ipsi iunctam tollat, aperte principium contradictionis supponis, in | ||||||
| 24 | quo statuitur, notiones oppositas semet invicem tollere. Nostra vero explanatio | ||||||
| 25 | propositionis: cuiuscunqü oppositum est falsum, illud est verum, ab hac labe | ||||||
| 26 | immunis est. Simplicissimis enim terminis enuntiata cum ita audiat: quicquid | ||||||
| 27 | non non est, illud est, particulas non tollendo nihil agimus, quam ut simplicem | ||||||
| 28 | earum significatum exsequamur, et prodit, ut necesse erat, principium identitatis: | ||||||
| 29 | quicquid est, est. | ||||||
| 30 | PROP.III Principii identitatis ad obtinendum in veritatum subordinatione | ||||||
| 31 | principatum prä principio contradictionis präferentiam | ||||||
| 32 | ulterius stabilire. | ||||||
| 33 | Quä omnium veritatum absolute summi et generalissimi principii nomen | ||||||
| 34 | sibi arrogat propositio, primo sit simplicissimis, deinde et generalissimis terminis | ||||||
| 35 | enuntiata; quod in principio identitatis gemino haud Dubie animadvertere | ||||||
| 36 | mihi videor. Omnium enim terminorum affirmantium simplicissimus est vocula | ||||||
| 37 | est, negantium vocula non est. Deinde notionibus simplicissimis nihil etiam | ||||||
| 38 | magis universale concipi potest. Quippe magis compositä a simplicibus lucem | ||||||
| 39 | mutuantur, et quia his sunt determinatiores, adeo generales esse non possunt. | ||||||
| [ Seite 389 ] [ Seite 391 ] [ Inhaltsverzeichnis ] | |||||||