Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 415 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | prospiciat, difficile intellectu putant. (Quasi exsistentia entis necessarii | ||||||
02 | per omnia temporis imaginarii momenta successive descendat et, parte | ||||||
03 | durationis suae iam exhausta, quam adhuc victurus sit aeternitatem | ||||||
04 | una cum simultaneis mundi eventibus prospiciat.) Quae omnia notione | ||||||
05 | temporis probe perspecta fumi instar evanescunt. | ||||||
06 | §. 28. |
||||||
07 | SECUNDAE speciei praeiudicia, cum intellectui imponant per condiciones | ||||||
08 | sensitivas, quibus mens adstringitur, si in quibusdam casibus | ||||||
09 | ad conceptum intellectualem pertingere vult, adhuc magis se abscondunt. | ||||||
10 | Horum unum est quod quantitatis, alterum quod qualitatum | ||||||
11 | generaliter afficit cognitionem. Prius est: omnis multitudo actualis est | ||||||
12 | dabilis numero ideoque omne quantum finitum, posterius: quicquid est | ||||||
13 | impossibile, sibi contradicit. In utroque conceptus temporis quidem non | ||||||
14 | ingreditur notionem ipsam praedicati, neque censetur nota esse subiecti, | ||||||
15 | attamen ut medium inservit conceptui praedicati informando, adeoque | ||||||
16 | ceu condicio afficit conceptum intellectualem subiecti, quatenus nonnisi | ||||||
17 | ipsius subsidio ad hunc pertingimus. | ||||||
18 | Quod itaque attinet prius, cum omne quantum atque series quaelibet | ||||||
19 | non cognoscatur distincte, nisi per coordinationem successivam, | ||||||
20 | conceptus intellectualis quanti et multitudinis opitulante tantum hoc | ||||||
21 | conceptu temporis oritur et nunquam pertingit at completudinem, nisi | ||||||
22 | synthesis absolvi possit tempore finito. Inde est, quod infinita series | ||||||
23 | coordinatorum secundum intellectus nostri limites distincte comprehendi | ||||||
24 | non possit, adeoque per vitium subreptionis videatur impossibilis. | ||||||
25 | Nempe secundum leges intellectus puri quaelibet series causatorum | ||||||
26 | habet sui principium, h. e. non datur regressus in serie causatorum | ||||||
27 | absque termino, secundum leges autem sensitivas quaelibet series coordinatorum | ||||||
28 | habet sui initium assignabile, quae propositiones, quarum | ||||||
29 | posterior mensurabilitatem seriei, prior dependentiam totius involvit, | ||||||
30 | perperam habentur pro identicis. Pari modo argumento intellectus, quo | ||||||
31 | probatur, quod dato composito substantiali dentur compositionis principia, | ||||||
32 | h. e. simplicia, se adiungit suppositicium aliquod, a sensitiva | ||||||
33 | cognitione subornatum, quod nempe in tali composito regressus in partium | ||||||
34 | compositione non detur in infinitum, h. e. quod definitus detur in | ||||||
35 | quolibet composito partium numerus, cuius certe sensus priori non est | ||||||
[ Seite 414 ] [ Seite 416 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |