Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 414

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 cognoscantur, condicionibus spatii atque temporis in exsistendo      
  02 adstringuntur. Hinc de substantiarum immaterialium (quarum      
  03 tamen eandem ob causam nullus datur intuitus sensitivus, nec sub tali      
  04 forma repraesentatio) locis in universo corporeo, de sede animae, et id      
  05 genus aliis quaestiones iactant inanes, et cum sensitiva intellectualibus,      
  06 ceu quadrata rotundis, improbe misceantur, plerumque accidit, ut disceptantium      
  07 alter hircum mulgere, alter cribrum supponere videatur.      
  08 Est autem immaterialium in mundo corporeo praesentia virtualis, non      
  09 localis (quanquam ita improprie vocitetur); spatium autem non continet      
  10 condiciones possibilium actionum mutuarum, nisi materiae; quidnam      
  11 vero immaterialibus substantiis relationes externas virium tam      
  12 inter se quam erga corpora constituat, intellectum humanum plane      
  13 fugit, uti vel perspicacissimus Eulerus, cetera phaenomenorum magnus      
  14 indagator et arbiter (in literis ad principem quandam Germaniae missis)      
  15 argute notavit. Cum autem ad entis summi et extramundani conceptum      
  16 pervenerint, dici non potest, quantum hisce obvolitantibus intellectui      
  17 umbris ludificentur. Praesentiam Dei sibi fingunt localem, Deumque      
  18 mundo involvunt, tanquam infinito spatio simul comprehensum, hanc      
  19 ipsi limitationem compensaturi, videlicet, localitate quasi per eminentiam      
  20 concepta, h. e. infinita. At in pluribus locis simul esse absolute      
  21 impossibile est, quia loca diversa sunt extra se invicem, ideoque, quod      
  22 est in pluribus locis, est extra semet ipsum sibique ipsi externe praesens,      
  23 quod implicat. Quod autem tempus attinet, postquam illud non      
  24 solum legibus cognitionis sensitivae exemerunt, sed ultra mundi terminos      
  25 ad ipsum ens extramundanum, tanquam condicionem exsistentiae      
  26 ipsius, transtulerunt, inextricabili labyrintho sese involvunt. Hinc absonis      
  27 quaestionibus ingenia excruciant, v. g. cur Deus mundum non      
  28 multis retro saeculis condiderit. Facile quidem concipi posse sibi persuadent,      
  29 quipote Deus praesentia, h. e. actualia temporis in quo est,      
  30 cernat; at quomodo futura, h. e. actualia temporis in quo nondum est,      
           
     

[ Seite 413 ] [ Seite 415 ] [ Inhaltsverzeichnis ]