Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 413 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | sensitive cognoscibilis non est. Quod eiusmodi axioma sit spurium et, | ||||||
02 | si non falsum, saltim temere et precario assertum, inde liquet: quia, | ||||||
03 | cum subiectum iudicii intellectualiter concipiatur, pertinet ad obiectum, | ||||||
04 | praedicatum autem, cum determinationes spatii ac temporis contineat, | ||||||
05 | pertinet tantum ad condiciones sensitivae cognitionis humanae, quae, | ||||||
06 | quia non cuilibet cognitioni eiusdem obiecti necessario adhaeret, de | ||||||
07 | dato conceptu intellectuali universaliter enuntiari non potest. Quod | ||||||
08 | autem intellectus huic subreptionis vitio tam facile subiiciatur, inde est, | ||||||
09 | quia sub patrocinio alius cuiusdam regulae verissimae deluditur. Recte | ||||||
10 | enim supponimus: quicquid ullo plane intuitu cognosci non potest, prorsus | ||||||
11 | non esse cogitabile, adeoque impossibile. Quoniam autem alium intuitum, | ||||||
12 | praeter eum, qui fit secundum formam spatii ac temporis, nullo | ||||||
13 | mentis conatu ne fingendo quidem assequi possumus, accedit, ut omnem | ||||||
14 | omnino intuitum, qui hisce legibus adstrictus non est, pro impossibili | ||||||
15 | habeamus (intuitum purum intellectualem et legibus sensuum exemptum, | ||||||
16 | qualis est divinus, quem Plato vocat ideam, praetereuntes), ideoque | ||||||
17 | omnia possibilia axiomatibus sensitivis spatii ac temporis subiiciamus. | ||||||
18 | §. 26. |
||||||
19 | Omnes autem sensitivarum cognitionum sub specie intellectualium | ||||||
20 | praestigiae, e quibus oriuntur axiomata subrepticia, ad tres species | ||||||
21 | revocari possunt, quarum formulas generales has habeto: | ||||||
22 | 1. Eadem condicio sensitiva, sub qua sola intuitus obiecti est possibilis, | ||||||
23 | est condicio ipsius possibilitatis obiecti. | ||||||
24 | 2. Eadem condicio sensitiva, sub qua sola data sibi conferri possunt | ||||||
25 | ad formandum conceptum obiecti intellectualem, est etiam condicio | ||||||
26 | ipsius possibilitatis obiecti. | ||||||
27 | 3. Eadem condicio sensitiva, sub qua subsumptio obiecti alicuius obvii | ||||||
28 | sub dato conceptu intellectuali solum possibilis est, est etiam condicio | ||||||
29 | possibilitatis ipsius obiecti. | ||||||
30 | §. 27. |
||||||
31 | Axioma subrepticium PRIMAE classis est: quicquid est, est alicubi | ||||||
32 | et aliquando*). Hoc vero principio spurio omnia entia, etiamsi intellectualiter | ||||||
*) Spatium et tempus concipiuntur, quasi omnia sensibus ulla ratione obvia in se comprehendant. Ideo non datur secundum leges mentis humanae ullius entis [Seitenumbruch] intuitus, nisi ut in spatio ac tempore contenti. Comparari huic praeiudicio potest aliud, quod proprie non est axioma subrepticium, sed ludibrium phantasiae, quod ita exponi posset generali formula: quicquid exsistit, in illo est spatium et tempus h. e. omnis substantia est extensa et continuo mutata. Quanquam enim, quorum conceptus sunt crassiores, hac imaginandi lege firmiter adstringuntur, tamen facile ipsi perspiciunt, hoc pertinere tantum ad conatus phantasiae, rerum sibi species adumbrandi, non ad condiciones exsistendi. | |||||||
[ Seite 412 ] [ Seite 414 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |